jueves, 24 de julio de 2025

Louis Billot. De Inspiratione Sacrae Scripturae.

 

2. Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et apostolis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, protestanticus, haereticalem notam prae se ferens.

In primis observare oportet quid distet inter obiectum et regulam fidei. Obiectum est credenda veritas. Regula, formaliter in quantum huiusmodi, est id quod credendam veritatem continet, et cui oportet nos in credendo conformari, quatenus id credamus quod in eo ut credendum proponitur. Unde veritates praedicatae per traditionem, quas dicere possumus traditionem sensn obiectivo, obiectum quidem fidei sunt. Ipsa vero praedicatio ecclesiastica, seu ipsaforma/iscnsu accepta traditio, fidei regula est (r). At rursus observandum quod regula non qualicumque modo dirigit, sed infallibiliter. Quisquis enim in quocumque ordine regulam sequitur, pro quanto vim habet et actum regulae, ille non solum non errat, sed nec errare potest. Eatenus ergo in negotio fidei, regulae rationem traditio obtinet, quatenus revelatas veritates infallibiliter custodit, infallibiliter conservat, infallibiliter ad nostram defert cognitionem; idque ratione divini illius elementi quod in ea necessario esse agnoscendum secundum institutionem et promissionem Christi, superior nos docuit propositio. Divinum autem dico elementum, quod variis nominibus a Patribus est appellatum : nunc, charisma veritatis certum in episcopatus ab apostolis successione, (Iren. i. 4, c. 26); nunc, operatio Spiritus veritatis, non si- * nentis ecclesias aliter inte/ligere, aliter credere, quod ipse per apostolos praedicabat, (Tertull. Praescript. c. 28); nunc, influxus Domini Ecclesiae inliabitatoris, ne eat in errorem quemlibet siudiosissima speculatio, (August. Enarr. in Ps. 9, n. 12) ; nunc, Spiritus Sancti afflatus ne discedatur a vero, (Cyrill. Alex. epist. 1 ad monachos Aegypti) ; nunc, gratia Spiritus qua edocti, omnes etiam montium et marium disiunctione separati, in idem consentiunt, (Theodoret. Dial. de Incommutabili); nunc, effectus sententiae D. N. I. C, qua flt ut in Sede, apostolica inviolabiliter semper catholica custodiatur religio, (Profess. fidei sub Hormisda ab Orientalibus subscripta). Et alia multa in eumdem sensum collineantia passim reperire est apud Patres, quae per singula referre non vacat. Interim vero, nullum relinquitur dubium quin traditio in genuina illa et catholica notione accepta, quam nobis suppeditant monumenta omnia institutionis christianae, vera regula fidei et dicatur et sit. At longe alius est conceptus protestanticus, in quo elementum divinum penitus rescinditur, ut traditio nihil plus iam sit aut esse possit, quam nudum ac simplex factum communibus factis historiae accensendum : factum scilicet hominum, sua solertia, sua industria, suo mgenio, scholam Christi apostolorumque eius per successivas aetates continuantium. Qua quidem suppositione facta, statim patet, nullam amplius de regula fidei quaestionem esse residuam. Etenim primo, ut paulo supra fuit observatum, regula fidei proprie loquendo, non ea demum est quae solum possibiliter, aut casualiter, aut de contingenti conservat genuinam atque inadulteratam revelationis doctrinam, sed quae de iure etiam, et necessario, et per se. Atqui, vel prima fronte occurrit evidens disproportio humanae solertiae, humanaeque industriae ad eiusmodi effectum, praesertim in materia divinorum dogmatum, in qua vel maxime, semper urget ratio Protestantium apud Bellarminum, 1. 4 de verbo Dei, c. 12: Plurima obstare, aut certe obstare posse impedimenta, oblivionem, imperitiam, negligentiam, perversitatem, quae nunquam desunt in genere humano. Sed haec, si placet, omitto. Esto quod praedicta impedimenta de facto locum non habuerint ; esto quod divina doctrina fuerit in suae veritatis puritate per tot saeculorum decursum, et tot inter rerum vicissitudines, de facto conservata; esto quod haec ipsa de solo facto conservatio, satis sit ad regulam fidei secundum se. Esto, inquam, quia de his longius disputandi locus nunc non est, et quacumque etiam largissima concessione facta, id saltem fatearis necesse est, non esse satis ad regulam quoad nos. Quoad nos namque, nullum alium yalorem obtinebit eiusmodi humana traditio, praeter eum quem ei conciliabit demonstratio cohaerentiae cum originali locutione Dei in Christo vel apostolis, ex solis communibus historiae criteriis et fontibus compilata : per collationem scilicet, discussionem, et crisim scientificam monumentorum praeteritae aetatis inde ab antiquis temporibus. Et quis, quaeso, huic studio non impar. cum non de paucis quibusdam factis, iisque celebratissimis, famosissimis, et in proprio dominio historiae exsistentibus, sed de doctrinis maxime abstrusis hic agatur? Quis in tanta multitudine rivulorum, aquas sinceras quae recta a fonte procedunt, a spuriis et adulteratis distinguet? Quis separabit pretiosum a vili in tot inter se dissidentibus, seseque invicem destruentibus confessionibus? Omnibus ergo modis, manifestissime apparet quod traditio secundum protestanticam conceptionem accepta, regula fidei nec est nec esse potest, et quod in hac saltem parte, sibi ipsis constantes fuerunt veteres Reformatores, cum unam solam atque unicam regulam, traditione exclusa, Scripturam constituerunt.

Verum, conceptionem hanc, quac totam in se resnmit Iiaeresim Protestantismi, in plena esse oppositione cum evangelio et fundamentali eius oeconomia, iam satis ostensum est, et si quis plura desideret, plura etiam inveniet in tractatu de Ecclesia, ubi de potestate magisterii. Eamdem quoque aperte contradicere sensui totius christianae antiquitatis, vel ex paucis quae praecitata sunt documentis colligere facile est. Equidem affirmant Protestantes : « Antiquiorem ecclesiam solnm historice appellasse ad traditionem, « demonstrando scilicet in ecclesiis apostolicis, quibus apostoli ipsi « « praedicaverant, per continuam successionem usque ad sua tem- « pora saeculi secundi vel tertii, fidem ab apostolis traditam nondum « fuisse corruptam, sed adhuc integram. Posteriori vero tempore, « Ecclesiam id qitod testimonio traditionis historice considerato de- « erat, supplerc studuisse auctoritate quam sibi vindicabat (r) ». Id, inquam, affirmant, sed gratuito et sine ullo fundamento. Ad cuius rei evidentiam considerandum quod promissa assistentia pro incorrupta depositi custodia, et infallibili cursu traditionis in recto tramite originalis revelationis, non excludebat ullo modo accommodatam huic eidem fini causarum secundarum ordinationem, earumque congruam cooperationem. Sic enim semper se habet suavis Dei providentia, ut instrumenta apte contemperet causae principali, et quidquid de suo humanum organum propria activitate reddere potest, id non modo non tollat, sed procuret et adhibeat etiam magis. Non ergo negare intendimus connaturalitatem ad effectum de quo agitur, quae revera est in successione et continua serie episcoporum sibi invicem in eadem sede quasi de manu in manum transmittentium depositum reJigionis. Neque somniamus removendum esse a traditione humanum elementum, humana praesidia, humanam industriam ac sollicitudinem. Quae profecto si removenda censeremus, contradictorem haberemus ipsum apostolum exclamantem : O Timothee, depositum custodi. Utquid enim obsecratio haec, utquid tam instans commendatio, si ex parte Timothei nihil exigebatur? Sed id tantum volumus, nondum in his reperiri supremam ac sufficientem rationem certitudinis de conservata integritate doctrinae revelatae, quamdiu praecisio flt a promisso et collato a Christo charismate perpetuae assistentiae (r). Proinde intelligendum est, elementum humanum subordinari divino, eique ita coniungi, ut in usu loci theologici traditionis, duplex Patribus occurreret argumentum. Unum ex consideratione charismatis successionem apostolicam perpetuo comitantis. Alterum ex consideratione ipsius successionis secundum conditiones historicas in Ecclesia ab initio servatas; quod etsi ex se solo ultimatum apodicticumque absolute loquendo non esset, polemice tamen efficacissimum erat adversus multiplices sectarum auctores, qui omne.s de novo a semetipsis dogmatizare inceperant: « Hanc « sapientiam. inquit Irenaeus 1. 3, c. 2, (quam Paulus loquitur inter « perfectos), unusquisque eorum esse dicit, quam a semetipso adin- « venerit Unusquisque enim ipsorum omnino perversus, seme- « tipsum. regulam veritatis depravans, praedicarenonconfunditur ». Utroque igitur argumento utebantur Patres, tam priores quam posteriores. Non enim soli posteriores, sed et vetustissimi, Ignatius, Irenaeus, Tertullianus paulo supra citati, summam rationem ex qua constet divinam doctrinam sincere et integre per successionis ordinem esse conservatam, ultimo revocabant ad charisma veritatis cum episcopatus successione communicatum, ad communicationcm Chrtsti, ad promissum etmissum doctorem veritatis Spiritum Sanctum. Et similiter, non modo antiquiores, sed et posteriores, puta Athanasius (de decr. Nicaen. n. 27), Epiphanius (1. 1, Haeres. 27, n. 6), Optatus (1. 2 de schism. Don. n. 2), Augustinus (epist. 53, n. 2, etc), aeque appellant ad sententiam a patribus ad patres transmissam, ad doctrinam ab"initio traditam, ad continuam successionem sacerdotum in Ecclesia potissimum Romana, quoniam per eam successionem, verba sunt Epiphanii, perpetuo manifestata veritas demonstratur. Et ideo, a primo ad ultimum, non apparet vestigium oppositionis a Protestantibus pro necessitate causae fallaciter imaginatae. Ita fere Card. Franzelin, de Trad. thes. 10. 

Sic igitur habes in traditione, vero et catholico sensu intellecta, regulam fidei certissimam. Sed quia alia quoque regula Scriptura assignatur, ad considerationem habitudinis qua una se habet ad alteram, ipsa nos ducit rerum continuatio. Hinc tertia, quae iam sequitur, propositio.


§ 3 Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tantum regula exsistat, sed proxima etiam atque immediata, pro duplici sub qua accipi potest consideratione. 


1. — In primis, nullius negotii est ostendere quod traditio antevertit Scripturam ordine chronologico. Id iam observare est in V. T. Neque enim ab initio mundi exstiterunt Scripturae, et tamen ab initio fuit regula cui sancti Dei homines conformabant fidem suam. « Ab Adam usque ad Moysen fuit ecclesia Dei aliqua « in mundo, et colebant homines Deum fide, spe, et charitate, et « externis ritibus, ut patet ex Genesi, ubi introducuntur Adam, « Abel, Seth, Enoch, Noe, Abraham, Melchisedech, et alii homines « iusti. At nulla fuit scriptura divina ante Moysen, ut patet..., « quia in Genesi non fit mentio doctrinae scriptae, sed solum tra- « ditae: Scio, inquit Deus Gen. XVIII-19, quod Abraham praecep- « turus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini. « Igitur annis bis mille conservata est religio sola traditione « Deinde a Moyse ad Christum, in ipso populo Dei, etsi Scripturae « exstarent, tamen magis utebantur Iudaei traditione quam Scriptura, « ut patetex Exod. XVIII-8, Deuter. XXXII-7,Iudic. VI-13, Psalm. XLIII-i, LXXVII-5, Eccli. VIII-11.» (r). In quo etiam solutio est vulgaris difficultatis, quare in libris Mosaicis tam pauca occurrant de futura vita, et de praemiis vel poenis in ea constitutis, et universim loquendo, de multis veritatibus quae habentur ut fundamenta vitae moralis ac religiosae. Solutio namque magna ex parte hinc repetitur, quod Scriptura superveniens supponebat antecedentem regulam traditionis, eamque relinquebat in pleno suo robore, plenoque vigore semper manentem. At forte aliter putas contigisse in oeconomia N. T.? Imo vero, in N. T. eadem traditionis praecessio luculentioribus etiam factis demonstratur, siquidem omnia originum christianarum monumenta ostendunt ecclesias sine Scripturis ab apostolis primum fundatas, propriamque iam agentes vitam. Nondum scripserat Matthaeus, et iam Ecclesia per totam ludaeam et Galilaeam et Samariam aedificabatur ambulans in timore Domini, (Act. IX-31). Nondum Marcus, et iam erat ecclesia Romana, cuius fides annuntiabatur in universo mundo, (Rom. 1-8). Nondum Ioannes, et iam totas Asiae fundaverat et regebat ecclesias, ut scribit Hieronymus in 1. de script. eccles. Ad ecclesias quoque iam exsistentes dirigebantur omnes epistolae apostolicae, quemadmodum ex ipsis earum inscriptionibus satis superque liquet. Denique, non adscriptum aliquod instrumentum appellabatPaulus, cum dicebatad Galatas quos quidam a recta via evangelii subducere conabantur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit, (Gal. I-9). Et ad Corinthios: Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea servatis. Et rursus : Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus lesus, in qua nocte tradebatur, etc. Dicendum itaque quod ab initio praeexstitit sola regula traditionis, et quod subsequens Scripturae accessio non ea esse potuit quae lUndamentale conservandae et propagandae doctrinae revelatae medium semel pro semper in Ecclesia constitutum everteret, sed quae ei subordinaretur et deserviret etiam magis. 

2. — Sed etiamsi regula Traditionis regulam Scripturae non antecederet ordine temporis, semper tamen ordine cognitionis. Et sane, traditio innotescit ut regula fldei. per ipsissima argumenta quibus religionis christianae seu catholicae Ecclesiae innotescit credibilitas. Ex quo enim demonstrasti revelatam esse Ecclesiam catholicam tanquam a Deo institutam, uno eodemque argumento demonstrasti fuisse a Deo positum organum iilud perpetui semperque audiendi magisterii quod in eiusdem Ecclesiae basi ac fundamento est (l). Demonstrasti praedicationem huius magisterii ordinatam esse divinitus, ut cui in sempiternum conformari debet credentium fides. Demonstrasti ergo traditionem in ratione regulae fidei obligatoriae, siquidem praedicatio ecclesiastica et traditio authentica de qua nunc nobis sermo, secundum rem convertuntur, ut ex hactenus dictis clarum apertumque est. Nec refert quam methodum, quemve processum adhibuerfs in demonstratione verae religionis : an scilicet argumentandi principium sumpseris ex divinis notis quae Ecclesiae insunt, eique inseparabiliter inhaerent, an potius ex historicis monumentis missionis, adventus, et operis Iesu Christi, iuxta duplicem normam in Concilio Vaticano, Sess. 3, cap. 3 indicatam (2). Semper enim, et eodem modo, est et manet demonstrata ipso facto regula Traditionis. 

At non ita est de Scriptura Sacra. Absoluta enim initiali illa demonstratione quae in praeambuhs fidei, seu in theologia (ut vocant) fundamentali instituitur, adhuc, per se loquendo, ignotum tibi omnino est utrum sint, necne, scripturae a Deo inspiratae. Nam licet nullae tales exsisterent, eadem invariata essent principia demonstrationis; eadem quoque adaequata conclusio ad quam principia ista ducunt. Quod si forte in demonstrationis decursu, tractando historicum monumentum revelationis quam nobis attulit Iesus Christus, incideris in ea Christi testimonia quibus confirmatur fides Iudaeorum circa Legem et Prophetas, concomitanter quidem, et velut per accidens potuit tibi advenire cognitio earum Scripturarum V. T., quae protocanonicae appellantur; de Scripturis autem quae propriae sunt Novo Testamento, adhuc nihil scis, praetereaque nihil. Et si de his quoque, imo de his praesertim, idoneum testimonium extra authenticam Traditionem quaeras, non est ubi invenias nisi in scriptis apostolicis. Sed praeterquam quod cognitio auctoritatis apostolorum ut organorum promulgandae revelationis, supponit iam cognitam regulam Traditionis quae ab eis tota decurrit: quid, quaeso, in scriptis apostolicis invenies de inspiratis N. T. scripturis, formaliter qua inspiratis? Nihil omnino praeter notum illud incisum secundae Petri, III-16, de Pauli epistolis. Atqui epistolae Pauli non sunt omnes, imo nec praecipuae scripturae N. T. Insuper, quaenam fuerint tempore quo scribebat Petrus, editae iam epistolae Pauli, incertum forsitan quis dicere posset. Denique, haec ipsa secunda Petri epistola ab iis praecise qui a scriptis documentis unice se pendere profitentur, ut supposititia et non genuina reiicitur. Omnibus igitur modis, biblicum systema Protestantium in aere pendulum apparet, basi ac fundamento carens. Xec male comparatum est systemati mundi in cosmogonia Indorum, qui adstruunt universum instar elephantis ponentis pedes super quatuor testudines, quin dicant quid illud sit in quo testudines ipsae nituntur. At nos, ex organo traditionis cui a Christo commissum est munus docendi omnem veritatem, iure meritoque accipimus veritatem revelatam integri canonis Scripturae inspiratae, ut sic, per Traditionem Scriptura innotescat, sitque eo ipso, ordine cognitionis posterior. 

3. — Hinc ulterius efficitur, Traditionem antecedere Scripturam ordine etiam comprehensionis, pro quanto scilicet, non in Scriptura, sed in Traditione, revelata doctrina fuit vera quadam ratione integraliter deposita. — Dico, non in Scriptura: tum quia, ut mox praemissum est, nequidem veritas de Scriptura ipsissima, id est de catalogo librorum qui ut sacri sunt recipiendi. in ea continetur; tum quia ipsamet nos pluries remittit ad traditionem, ut ad fontem quorumdam dogmatum quae scripta non sunt, quemadmodum ex 1 Cor. XI-2, 2 Thess. II— 14, 2 Tim. I-13, 3 Ioan. 13, ostendit Bellarminus (x) ; tum denique quia vel sola scriptio librorum N. T., quam superius vidimus ex contingentibus circumstantiis occasionatam, luculentum signum est quo palam fecit Deus, non fuisse sui consilii, ut in libris sacris plenum haberemus et adaequatum revelatae veritatis depositorium. — At contra, eiusmodi depositorium dives in Traditione iure meritoque agnosces. Ipsa enim est, quae primitivum, principale. ac primarium doctrinae instrumentum a Christo posita fuit. Ipsa. cui ex consequenti concredita est et Scriptura; concredita, inquam, non solum in ordine ad notificationem eius quod pro scriptura a Deo vere inspirata est accipiendum, verum etiam in ordine ad notificationem sensus qui absque intelligentiae clave, aut clausus remanet, aut incertus (^). Unde sequitur quod in deposito tradito, aliquo vero modo continetur etiam revelatio scripta; et si etiam revelatio scripta, ergo tota de integro revelatio. Sic igitur, traditio est regula fidei omnibus modis prior: tempore, cognitione, comprehensione. Ultimo quaeres: an remota regula, vel proxima? Dico autem : et remota et proxima, sub alia atque alia consideratione. 

4. — Et sane, indesinens illa, et per saeculorum decursum perseverans usque ad nos Ecclesiae praedicatio, duobus modis accipitur. Primo quidem, in interpositis antecedentium aetatum annulis a quibus pendet, et quibus mediantibus semper continuatur cum praedicatione eorum qui primi et immediati fuerunt verbi revelati promulgatores. Deinde vero, secundum se absolute, in qualibet seorsum designata temporis differentia. Primo igitur modo, praedicatio ecclesiastica est traditio sub praecisa ratione transmissionis doctrinae revelatae quasi de manu in manum inde ab apostolis, seu traditio reduplicative ut per indisruptum canalem e fonte a saeculis decurrens, et sub hac consideratione non est plus quam remota fidei catholicae regula. Sic enim innotescit tantummodo per investigationem monumentorum praeteritae aetatis, id est per studium operum quae ex antiquitate relicta, in cognitionem ducunt sententiae, professionis, ac fidei quae olim erat circa doctrinam christianam, vel ex integro, vel in singulis capitibus spectatam. Et si nonnisi mediante investigatione et processu scientiae theologicae proprio cognoscitur quoad ea quae continet dogmata, ergo regulae proximae rationem nec habet nec habere potest. Quare veniendum est ad praedicationem ecclesiasticam, non amplius consideratam in cohaerentia continuae successionis a prima revelationis origine, sed absolute in sui exercitio pro hoc signato nunc temporis. Quo sub respectu, semper quidem traditio est, quatenus semper tradit id quod explicite vel implicite accepit a maioribus, sed iam est traditio sub praecisa formalitate auctoritativi magisterii diserte proponentis et explicantis id quod credere necesse est secundum decurrentem inde ab apostolis revelationem. Et sic etiam, regula est fidei proxima atque immediata, quae cum infallibili ac semper vivente Ecclesiae catholicae magisterio, formaliter ut magisterium est, adaequate convertitur. 

At vero, quocumque modo traditionemsumas, sive ut regulam proximam, sive ut remotam, id accurate notatum velim : Authenticum eius organum non fuisse a Christo institutum ad conservandum vel proponendum materiales et inertes formulas, sed verum sensum revelatae veritatis, ac per hoc, munus infallibiliter transmittendi, custodiendi, et proponendi fidei depositum, inseparabile esse a munere infallibiliter quoque definiendi, declarandi, et explicandi id quod in eo continetur. Nunc autem, si traditio est non solum conservativa, verum etiam explicativa totius verbi Dei, tam scripti quam non scripci, profectus aliquis in ea per saeculorum decursum procul dubio est agnoscendus : eiusmodi tamen profectus qui immutabilitati dogmatis in nullo contradicat, nihilque prorsus detrahat de ratione depositi, in quo nec mutari quidquam licet, ned minuere, nec addere. Et iam operae pretiumerit, si hoc ipsum in conclusione praesentis capituli paulo amplius declaremus.



§ 4. Quod ex hactenus dictis consequitur,  traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia: ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spectat, speciales regulae, eaeque longe diversae ab iis quae scientiam historicam regunt, iure meritoque fuerint a Patribus praestitutae. 

Expositionem igitur veri ac genuini conceptus traditionis absolvere placet, ponendo in conspectu ea quae ex hactenus dictis. aut consequuntur aut non consequuntur. Et ne libera nobis tribuatur divagandi facultas, ab iis quae non consequuntur, exordiendum. In primis, nequaquam consequitur quod omnes veritates ad depositum fidei pertinentes, uno et eodem modo esse debuerunt in primitiva praedicatione apostolorum, uno quoque et eodem modo in consecutiva traditione, pro quovis stadio et quavis temporum differentia. Aliud enim est, res omnes fidei et morum quibus christiana doctrina constat, ab initio et semper sub infallibilitatis charismate esse transmissas; aliud vero, omnes fuisse semper propositas aeque explicite (r), aeque expresse (2), aeque enucleate (3). Nam id quidem nihil commune habet cum indefectibilitate a norma veritatis, ut in terminis evidens est, praeterquam quod tam plenaria, statim ab initio, totius doctrinae propositio vix fuisset connaturaliter possibilis, et aliunde erat eo minus necessaria, quod simul cum deposito dogmatum, charisma Spiritus Sancti pro eorum explicatione secundum occurrentes singularum aetatum necessitates, ad successores apostolorum ex Christi promissione et institutione transibat. Recole ea quae paulo supra praemissa sunt de duplici munere custodum et doctorum fidei in corpore praepositorum accurate considerando. 

Porro, si ex infallibilitate traditionis minime consequitur, omnes et singulas indiscriminatim veritates ad fidei deposjtum obiective pertinentes, debuisse omni tempore in candelabro Ecclesiae elucere quoad distinctam atque explicitam notarum suarum perspicuitatem : neque etiam consequitur, nullas esse potuisse, circa quas aliquando extiterit intra ipsum unitatis et communionis catholicae gremium, aut sensuum aut opinionum diversitas. « Revera, esse tales aliquas veritates, demonstratur ex omnibus illis « Conciliorum vel Pontificum definitionibus, quae declarabant « tamquam veritates fidei, eas doctrinas de quibus ante definitio- « nem doctores catholici absque dispendio fidei et communionis « diversas sequebantur sententias, in hoc insuper consentientes, « quod eas doctrinas ad depositum fidei sufficienter manifestatum, « nondum pertinere faterentur. Colligitur idem etiam inde, quod « adhuc nunc plures sunt quaestiones theologicae minime defini- « tae, quae tamen versantur circa sensum aliquot capitum doctri- « nae revelatae ita, ut ex eiusdem revelatae doctrinae analysi « solvi, atque adeo ab infallibili magisterio definiri posse videan- « tur. Hinc sunt apud Patres distinctiones inter substantiam fidei « quae una est apud omnes, et inter quaestiones profundioris intelli- « gentiae, (Iren. 1. i, c. 10, n. 23). Inter ea, quae manifestissinic in « ecclesiis praedicantur, quae definita sunt in ecclesiastica praedica- « tione, de quibus totius Ecclesiae una est sententia, et alia quae « sunt adhuc inquirenda de sacra Scriptura, et sagaci perquisitione « inyestiganda , quae non manifeste discernuntur, quae non satis « manifesta praedicatione distinguuntur , quae non sunt evidentia in « ecclesiastica praedicationc, (Origen., de princip. in praefatione). « Distinguitur in Christianorum doctrina inter regulam fidei quae « apud nos nidlas habet quaestiones, et illud quod salva fidei regu- « la potest in quaestionem venire, (Tertull., Praescript. c. 13). Aliud « est quod ad ipsa fidei pertinet fundamenta, et alia sunt in qui- « bus inter se aliquando, etiam doctissimi et optimi regulae catho« licae defensores, salva fidei compage, non consonant, et alius alio « de una re melius aliquid dicit et verius. (August, lib. i contr. « Iulian. c 6). Distinguitur error ferendus in quaestionibus non di- « ligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis, et « error non ferendus, qui ipsum Ecclesiae firmamentum quatere mo- « litur, (August., Serm. 294, n. 4). Distinguitur denique portiuu- ' « cula aliqua fidei nostrae minus lucide clara, et illud quod Do- « minus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare, (Leo M , epist. « 30 ad Pulcheriam, c 2) ». In summa : Quolibet tempore fuerunt quaedam ulteriores doctrinae revelatae determinationes, quae plus minusve obscure in tradito ab apostolis deposito contentae, et plena adhuc luce diligentis inquisitionis non illustratae, nondum transierant in proximam fidei regulam, seu sufficientem ecclesiastici magisterii propositionem. De quibus proinde potuit aliquando non esse concors sententia in gremio unitatis, ante terminatam auctoritate Ecclesiae controversiam (*). Neque in hoc quidquam videre est, quod quolibet modo praeassertae infallibilitati traditionis opponatur. 

Sed nunc, alia sunt quae ex promissa in finem usque assistentia Dei omnimoda necessitate consequuntur. Et primo quidem consequitur impossibile esse, ut opinio quaepiam a quovis homine vel privato doctore originem ducens, obtineat unquam communem consensionem tanquam in fidei doctrinam, et praevaleat in Ecclesia sub ementito nomine divinae traditionis. De qua re exemplum habes in opinione millenariorum, quae a Papia primum ex nimia eius simplicitate introducta, et propter reverentiam viri qui cum apostolis conversatus fuerat, a nonnullis etiam illustrioribus secundi et tertii saeculi patribus recepta et evulgata, mox habuit contra se consentientem sententiam omnium, et a saeculo quarto ac deinceps, communi calculo inter fabulas fuit amandata (2). 

Consequitur secundo, necesse e contra esse, ut si quod doctrinae punctum, obscurius primum in professione universalioris cuiusdam principii retentum, vel usu potius practico quam expressa et formali praedicatione conservatum, inceperit deinde venire in controversiam quoad suam a divina traditione originem, diversis diversa opinantibus et inter se etiam concertantibus, donec tandem quaestione eliquata, fuerit ad robur pleni consensus perductum: consequitur, inquam, necesse omnino esse ut eiusmodi doctrina vere sit de genuino atque authentico deposito cuius est custos Ecclesia. Idque profecto propter praelaudatam illam Dei providentiam quae traditionem a recto tramite aberrare non permittit; propter illud charisma veritatis certnm de quo loquitur Irenaeus 1. 4. c. 26; propter paraclitum doctorem veritaiis qni non sinit ecclesias aliter intelligere, aliter credere, quam ab apostolis acceperint, ut Tertullianus ait Praescript. c. 28; propter Spiritum Sanctum inhabitantem Ecclesiam, ne eat in errorem quetnlibet studiosissima inquisitio, ut dicit Augustinus in Ps. 9, n. 12. et alibi saepissime. 

Consequitur tertio, quod quidquid ab organo traditionis praedicatur ut dogma, id quidem est non modo infallibiliter verum veritate a Deo revelata, sed etiam immutabiliter propositum fidei omnium sequentium saeculorum in eo ipso sensu in quo fuit ab initio praedicatum. Praedicatio enim, sicut veritas, in sensu est, non in verbis, et hoc proprium haereticorum est, invehere sub verbis et formulis catholicae traditionis, sensus diversos ab iis quos stabilitos fixosque in Ecclesia invenerunt. Nam et Sabellius Trinitatem retinebat, sed nominalem. Et Arius confitebatur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, sed tanquam tres diversae substantiae hypostases, non autem unius summae et individuae et crea- tricis essentiae. Et Nestorius unam Dei et hominis in Christo personam praedicabat, sed ita ut non secundum subsistentiam unitum carni Verbum ediceret. Et Pelagius divinam gratiam asserebat, sed intelligendo per gratiam liberum arbitrium, quod utique in suo ordine gratuitum etiam Dei donum est. Et Berengarius sacramentalem praesentiam concedebat, sed mysticam, non realem, secundum symbolicam repraesentationem, non secundum substantiae veritatem. Et sic de caeteris, quibus id semper commune fuit, ut novo sensu contra sensum catholicum invecto, segregarent semetipsos, ipsoque facto in errorem inciderent, quoniam sensus ille a quo receditur, immutabiliter verus est. Hinc est quod falsa doctrina in stylo Scripturae dicitur alia doctrina : « Rogavi te, inquit, ut remaneres Ephesi..., ut denuntiares qui- « busdam ne aliter docerent » (J). Et iterum: « Miror quod sic « tam cito transferimini in aliud evangelium, quod non est aliud, « nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evan- « gelium Christi » (2). Quocumque enim tempore de dogmate fidei dicetur aliud ac quod de eodem dogmate dicebatur prius, habebitur heterodoxia per oppositionem ad orthodoxiam, et omnis haeretica sententia facile et sine discussione cognoscetur sola innovatione, quatenus sensum inducet diversum a sensu sancito in traditione et praedicatione eorum quibus dicit Christus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Caeterum, frustra provocabunt ad Scripturas. Iure enim meritoque reponet Tertullianus quod Scripturae non formaverunt ecclesias, sed ad ecclesias iam formatas directae sunt, ita ut per prius inspiciendum sit, cuius sint Scripturae, et apud quos resideat clavis interpretationis earumdem (3). Frustra iterum appellabunt ad sublimiorem gnosim, altioremque intelligentiam. Nam et hunc gnosticorum praetextum excludebant vetustissimi Patres, ostendendo viam regiam contra omnes haereses, antiquam Ecclesiam quae omnes sectas antecedit, et vidit eas segregantes se. Istae sunt scholae in quibus disputatur, haec sola veri nominis Ecclesia in qua Deo creditur. Qui ergo sub quovis praetextu contra traditionem Ecclesiae insurgit, novis sensibus adinventis, iste desiit esse fidelis, et a tranquillo portu divinae veritatis in tempestuosum mare humanarum opinionum reiicitur (4). Frustra denique causabunt longitudinem elapsi temporis a primis originibus, quia valeret forsitan exceptio, si immutabilitati traditionis in eodem sensu eademque sententia aliud fundamentum esset quam Christi assistentia et Christi promissio. Nunc autem eociem modo in omni tempore argumentum valet, eademque semper firmitate a posterioribus Patribus contra novatores opponebatur, qua ab anterioribus. « Itaque dicitis: Praedicatum « est evangelium in omnibus gentibus, credidit mundus, facta est « Ecclesia, crevit, fructificavit, sed imperitia male intelligentium « postea erravit, et periit ; in nobis solis et in his qui nos se- « quuntur sancta in terris Ecclesia remansit. Hanc sacrilegam va- « nitatem evertit evangelica veritas, et prophetarum atque san- « ctorum Patrum non violanda auctoritas. Unde Ecclesiae suae « sanctae in evangelio suo Dominus pollicetur dicens: Ecce ego « vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi.... « Falsum igitur est ' quod de corpore Christi a te creditur et « astruitur ■» (x). 

Consequitur denique quarto, quod cum de illis dogmatibus agitur, in quibus totius religionis christianae summa consistit, quaeque idcirco statim ab Ecclesiae initio formaliter explicite ut dogmata proposita sunt, non potest esse negotium multi laboris, theologica demonstratio per argumentum a traditione. Sed quatuor regulas tibi dabit Augustinus, quae rem totam maxime simphficant. Prima regula est, quod non erit utique necesse discutere singillatim testimonia Patrum, si quando traditio constet actis pubhcis, authenticis, et universalibus, cuiusmodi ex. gr. sunt in materia peccati originalis, baptismus infantium in remissionem peccatorum, necnon et exorcismi qui iuxta Ecclesiae ritum fiunt super illos (2). Secunda regula est, quod si ex specialibus testimoniis res decidenda sit, iure meritoque eontentus esse poteris testimonio vel solius ecclesiae occidentalis. Et ratio affertur, non solum quia speciale est huius ecclesiae privilegium propter sedem apostolicam quam in sinu suo habet, et cum qua' magis de proximo cobaeret, verum etiam, et praesertim, quia in fide Latinorum satis iam elucet fides Orientalium, cum et ipsi utique christiani sint, et utriusque partis terrarum una christiana fides traditioque exsistat (r). Tertia regula, eaque praecedenti valde affinis : Quod sive ex latinis sive ex graecis auctoritates afferre velis, non opus est citare auctores multos, sed unus vel alter doctor fama et auctoritate praecipuus sufficit ut in eo sensus aliorum percipiatur, idque iterum propter unanimitatem Ecclesiae uno spiritu et una traditione ductae. Et hoc est quod etiam notavit Lirinensis in secundo Commonitorio n. 30, ubi postquam enumerasset decem illos Patres quorum testimonia recitata sunt in Concilio Ephesino, pergit : « Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato decalogi « numero magistri, consiliarii, testes, iudicesque producti ; quo- « rum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens, « credens testimonio, obediens mdicio, absque taedio, praesumptio- « tione, et gratia, de fidei regulis pronuntiavit. Quanquam multo « amplior maiorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non « fuit, quia neque multitudine testium negotii tempora occupari « oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse quam caete- « ros omnes collegas suos nemo dubitabat » (r). Quarta tandem regula additur, quod unanimis sensus ecclesiae praesentis probatio est idonea sensus antiquitatis, quatenus habita cognitione eius quod nunc in Ecclesia tenetur, aliam fuisse fidem in saeculis praeteritis, cogitare nefas (2).

Haec porro posterior Augustini regula est, quae maxime ad rem nostram facit, pro quanto scilicet adstruit, sensum ecclesiae coaevae circa religionis nostrae dogmata, srgnum esse certissimum sensus nequaquam diversi quem circa eadem habuit antiquitas. Unde in eo puncto tanquam in ultima consequentia praemissorum de infallibilitate traditionis consistere placet. Et si quidem praescindamus ab ulterioribus illis fidei determinationibus quae nonnisi decurrente tempore, ut supra notatum est, in eliquata dogmata transierunc, (quia consideratio ista longius nos a proposito nostrae intentionis abduceret), sed iterum de illis solis loquamur, quae christianae religionis summam constituunt, quae ad ipsa revelatae doctrinae pertinent fundamenta, quae Dominus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare, quemadmodum supra citati aiebant Patres, statim patebit veritas conclusionis. Ista enim ab ipsis initiis fuerunt ut dogmata in traditione et magisterio Ecclesiae explicite proposita; insuper, quidquid semel proponitur in traditione ut dogma, id necessario manet, in eodem semper sensu et traditum et creditum. Ergo necesse est ut is sensus de facto adhuc retineatur, qui firmiter tenebatur a principio, ac per hoc, esse prorsus non potest ut qui orthodoxorum Patrum nomine apud nos veniunt, quique ut tales semper in Ecclesia habuerunt auctoritatem, aliud unquam in re ipsa senserint quam quod hodiedum a nobis et creditur, et docetur, et inviolabilis instar depositi posteris commendatur. 

At nunc occurrunt neocritici causantes nihil praevalere contra factum positivum. Inveniuntur autem multi antiqui Patres qui de facto aliter ac nos senserunt de dogmatibus religionis etiam primariis, velut de trinitate, de incarnatione, de peccato originali, de gratia, aliisque eiusmodi. Nam antenieaeni expresserunt processionem Filii et Spiritus Sancti iis modis qui exhibent ideas falsissimas et a nostris plane diversas, utputa tritheismi, inaequalitatis personarum, imo vero corporeae deitatis. Iidem veteres usque ad Cyrillum Alexandrinum inclusive, non rectius sentiunt de incarnatione quam sensit postea Eutyches, et nonnisi post longas contentiones delineatum videmus dogma antea informe unionis hypostaticae. Plerique etiam ante Augustinum veri pelagiani sunt, aut certe semipelagiani. Chrysostomuscaeterique graeci de peccato originali nihil sciunt, etc. etc. Sic nunc opinantur critici nostri, qui tamen nihil novi afferunt, sed vestigiis insistunt Socinianorum et Calvinistarum, facili eruditione loca patristica quibus illi utebantur, colligentes apud Petavium, vel apud Bossuetium in suis operibus polemicis contra Jurieu et Richardum Simon (x). Caeterum, undecumque suam eruditionem comparaverint, id saltem indubium est, methodum interpretationis apud eos methodum esse protestanticam, quae nimirum eodem ac illa vitio laborans, ad easdem quoque erroneas conclusiones ducit. Porro, antequam vitium istud, quod et quale sit, dilucide appareat, considerare oportet id quod ansam dedit vulgatis iam opinionibus quibus veteres Ecclesiae Patres tanquam de heterodoxia notantur, ut statu causae recte praestabilito, causa ipsa solutionem aequi iudicii habere possit. Ad hoc igitur pertinebit capitulum sequens.



CAPITULUM SECUNDUM. 
De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis.

  

Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, limata, et expolita, sed accipit processu temporis, occasione praesertin insurgentium haeresum, plus evidentiae, plus luminis, plus praecisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad singula dogmata status distinguendi : status simplicis fidei, status explicationis perfectae, et status intermedius, quando incipiebat transitus a simplici fide ad speculationem theologicam, et pro multiplici initiorum difncultate, adhuc erant expositiones minus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, verum etiam requirunt, si ratio habeatur propriorum principiorum quibus regi debet exegesis patristica.


1. Dicit S. Thomas in prologo opusculi contra errores Graecoriun: « Errores circa fidem exorti occasionem dederunt sanctis « Ecclesiae doctoribus, ut ea quae sunt fidei maiori circumspe ctione traderent ad eliminandos errores exortos, sicut patet « quod sancti doctores qui fuerunt ante errorem Arii, non ita « expresse locuti sunt de unitate divinae essentiae sicut doctores « sequentes ; et simile de aliis contingit erroribus, quod non so- « lum in diversis doctoribus, sed in uno egregio doctorum Augu- « stino expresse apparet. Nam in suis libris quos post exortam « Pelagianorum haeresim edidit, cautius locutus est de potestate « liberi arbitrii, quam in libris quos edidit ante praedictae hae- « resis ortum, in quibus libertatem arbitrii contra Manichaeos de- « fendens, aliqua protulit quae in sui defensionem erroris assum- « pserunt Pelagiani, divinae gratiae adversantes. Et ideo non « est mirum si moderni fidei doctores post varios errores exortos, « cautius et quasi elimatius loquuntur circa doctrinam fidei ad « omnem haeresim evitandam. Unde si aliqua in dictis antiquo- « rum doctorum inveniuntur, quae cum tanta cautela non dican- « tur, quanta a modernis servatur, non sunt contemnenda aut « abiicienda, sed nec etiam ea extendere oportet, sed exponere « reverenter ». Sic loco citato angelicus doctor, qui hanc doctrinam desumpserat, sicut assolet, ab ipso Augustino : « Didicimus, « inquit ille, de dono persev. n. 53, singulas haereses intulisse « Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligentius defende- « retur Scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret ». Et alibi idem Augustinus notat quod non oportet quaerere tam accuratum loquendi modum in Patribus qui ante natas haereses scripserunt, ac in iis qui postea advenerunt: tum quia nulla adhuc quaestione pulsati, et in Ecclesia catholica bono sensu se intelligi arbitrantes, securius loquebantur (r); tum quia materias nondum discussas breviter et transeunter attingentes, immorabantur potius in iis quae tunc adversus Ecclesiae inimicos disputabant, necnon et in exhortationibus ad quasque virtutes quibus Deo pro adipiscenda vera felicitate servitur (a). Et haec quoque communis est responsio, non theologorum modo, verum etiam Athanasii, Hieronymi, Lirinensis, et aliorum. Haec est regula in theologia, et solutio difficultatum circa traditionem, cuius doctrina semper quidem eadem est, at non semper eodem modo clara et expressa. Accipit enim cum tempore, ut Lirinensis ait, evidentiam, lucem, distinctionem seu praecisionem, idque principaliter occasione haeresum de novo insurgentium. Nam ipsae sunt haereses, quae potissimam necessitatem creant scrutandi dogmata, enucleandi conceptus quibus constant, distincte proponendi notas quae in eis sunt discernendae, seiungendi modos intelligendi et significandi ab ipsis rebus intellectis et significatis, inveniendi etiam vocabula idonea quibus res altissimae apte exprimantur, uno demum verbo, perficiendi omnia quae ad theologicam explicationem pertinent, et nonnisi laboriosissima ac studiosissima inquisitione possunt obtineri (l).

Manifestum quippe est, aliam esse simplicem illam dogmatum notionem quae per simplicem quoque fidem retinetur, aliam vero notionem enucleatam, expolitam, elimatam, quam ad intelligentiam fidei quaerit theologus. Manifestum etiam, quod in speculatione theologica semper est aliquid faciens difficultatem, et aliquid faciens solutionem difficultatis. Ex quo accidere debuit ut ante laboriosum studium quod in unaquaque materia singulae haereses provocaverunt et necessarium fecerunt, catholici tractatores in certas ambiguitates caderent, quae apud posteriores amplius non inveniuntur (r). Si ex. gr.. Filius Dei Deus est, non secus ac Pater, et huius perpetuae fidei disertae sunt attestationes in omni tempore. Sed cum devenitur ad considerandum quod Deus est de Deo, Deus a Patre procedens, Deus genitus a Deo generante, sermo saepe confunditur. Antequam epuratus sit conceptus divinarum originum per duplicem remotionis et excellentiae viam, atque in distinctam notionem subsistentium relationum eliquatus. omnis explanatio mysterii manca erit et imperfecta. De ingenito et innascibili videbuntur loqui quasi haec innascibilitas contineret aliquid maioris perfectionis; de generatione divina, quasi haberet admixtam efficientiam, quam utique apud nos importat omnis actio generandi ; de Deo genito, quasi genitus ille dependeret a suo principio, sicut in creatis dependet originatus a suo originante. Et haec imperfectio in modo exponendi et dicendi non omnino diluitur, nisi cum necessitas respondendi molestissimis haereticorum quaestionibus reducit mentes ad locutiones magis praecisas (2). Idem quoque apparebit in dogmate incarnationis. (Jnus idemque filius Dei est et filius hominis, filius Dei ab aeterno, filius hominis in tempore, qui manens id quod erat, incepit esse quod non erat. Haec est nuda et simplex fides. Sed cum devenitur ad considerandum quomodo advenerit humanitas, unione utique physica et substantiali, ei qui in forma Dei praeexistebat et manebat, non facilis occurret expositio, quae tota pendet ex enucleatis et expolitis conceptibus unionis in natura, unionis in persona, et formalium utriusque differentiarum. Quapropter, in initiali illo scientiae theologicae statu qui categoricas de unione hypostatica haereses antecessit, habito praesertim respectu ad difficultatem exprimendi ea de quibus nondum erat rata fixaque terminologia, non poterunt non inveniri quaedam, quae posteris iam eruditis scientia et solutionibus sequentium doctorum, videbuntur ambigua, et specie tenus inconciliabilia cum fide inconfusae unionis divinitatis et humanitatis in uno Verbi supposito (L). Idem rursus videbis de dogmate peccati originalis. Verum equidem ac proprie dictum peccatum est, sed peccatum sui generis, quod non univoce dicitur cum peccato omnibus notissimo. Peccatum, inquam, naturae, non pcrsonae; peccatum voluntarium non voluntate propria,. sed voluntate solius capitis humani generis; peccatum quod a protoparente transit ad posteros, sed quoad reatum, non quoad actum; peccatum denique quod quodammodo dicitur alienum, et quodammodo nostrum : alienum proprietate actionis, nostrum contagione propaginis. Propter^a infans recens natus aliquo sensu innocens est, ei: aliquo sensu peccator; propterea grande illud Adae peccatum quadantenus ad posteritatem transit, et quadantenus non transit; propterea demum, si ante ortam haeresim Pelagianorum, loca sunt patristica in quibus coruscat peccati originalis veritas, alia quoque erunt ubi videbitur doctrina confundi et aliqualiter obscurari (2). Nec aliter dicendum de dogmate gratiae, quia si gratia simpliciter praecedit meritum bonae voluntatis, adhuc tamen bona hominis voluntas praecedit multa Dei dona, et praesertim donum quo iusti efficimur et sumus: dum scilicet ipse homo excitanti gratiae libere assentiendo et cooperando, ad suam ipsius iustificationem sese debet disponere. Et ideo in sacris litteris non solum dicitur: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, verum etiam : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. 

Ac per hoc, sicut invenies in scriptis veterum Patrum testimonia ubi infantes dicuntur esse sine peccato, sic invenies etiam alia ubi dicitur Deus dare gratiam eis quos invenit dignos, seu prae paratos ad recipiendum eam. Quod quidem quodammodo verum est, tametsi verum sit quod ope ipsius gratiae efficiuntur digni quicumque digni inveniuntur. Et hoc ultimum in eorumdem veterum doctrina non plane reticetur, quamquam non sit expositum cum ea claritate et praecisione, cum qua post diligens quaestionis examen dicebat Augustinus, totum esse Deo deputandum : « Qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam, et « adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis « multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit « ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis elo- « quiis, et: Misericordia eius praeveniet me} et : Misericordia eius « subsequetur me. Nolentem praevenit ut velit; volentem subse- « quitur ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimi- « cis nostris, utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in illis « operetur et velle? Itemque cur admonemur petere ut accipia- « mus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut « velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris ut misericordia Dei « praeveniat eos sicut praevenit et nos ; oramus autem pro no- « bis ut misericordia eius subsequatur nos » (x). Et sic est etiam de aiiis. 

Non ergo ex imperfectione explicationum vel ambiguitate quarumdam assertionum concludere licet, vetustiores Patres fuisse quoad dogmata religionis nostrae in alio sensu aliaque sententia ac posteriores. Plane enim diversa occurrit solutio: Aut quod nondum adeo profecerant in penetratione et intima intelligentia revelatae veritatis, sicut illi qui post natas haereses in singulis materiis scripserunt; aut quod intenti in uno errore confutando, de errore opposito solliciti non erant, (in quolibet enim dogmate inter oppositos scopulos inceditur, et facile in unum videtur offendere, quisquis in altero vitando omnem impendit curam); aut denique, quod locutiones per se loquendo ambiguas et minus castigatas absque adiecta declaratione quandoque usurpabant, nihil dubitantes quin illae catholico sensu a suis auditoribus intelligerentur et acciperentur. Hanc porro solutionem, non modo verosimilem esse et probabilem, sed imo unice veram et firmiter retinendam, diligentius nunc demonstrandum est. 


§2. Ut autem ordine quodam procedamus, per prius considerare oportet tres illos in thesi recensitos doctrinae status, secundum quos testimonia et lucubrationes Patrum ad tres pariter categorias commode possunt revocari. 

i. Primus est quem dicere possumus statum simplicis fidei. Hunc referunt imprimis epistolae vel confessiones antiquissimorum episcoporum et martyrum, in aurea illa aetate in qua adhuc primitias Spiritus habentes, et tanquam utres novi, pleni vino illo novo quod in Pentecoste efifusum est, nondum habebant ]aboriosissimam occupationem quam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea, disputandi scilicet, et dialectizandi; sed de thesauro cordis sui proferebant ingenuam doctrinam quam ab apostolis acceperant. Sane, simplicem de Trinitate fidem luculenter testabatur Ignatius ad martyrium pergens, cum ad Magnesios c. 13, scribebat: « Studete igitur confirmari in doctrinis Domini « et apostolorum, ut omnia quae facitis, prospere vobis succedant « fide et charitate in Filio et Patre et Spiritu... Subiecti estote « episcopo et vobis mutuo, ut Iesus Christus Patri secundum « carnem, et apostoli Christo et Patri et Spiritui » (*). Simplicem fidem de incarnatione idem sanctissimus martyr, epist. ad Ephesios c. 7 : « Medicus unus est, et carnalis et spiritualis, fa- « ctus et non factus, in homine existens Deus, in morte vera « vita. et ex Maria et ex Deo, primum passibilis et tunc impas- « sibilis, Iesus Christus Dominus noster » (2). Et ad Polycarpum,  c. 3: « Eum qui supra tempus est exspecta intemporalem ; invi- « sibilem, propter nos visibilem; impalpabilem, impassibilem, pro- « pter nos passibilem, qui omni modo propter nos sustinuit » (r). Simplicem fidem de utroque mysterio referebat ultima illa ipsius Polycarpi in rogo iam accenso oratio : « Domine Deus omnipo- « tens, Pater dilecti ac benedicti Filii tui Iesu Christi, per quem « tui notitiam accepimus,... benedico tibi, quoniam me hac die « atque hac hora dignatus es, ut partem acciperem in numero « martyrum tuorum, in calice Christi tui... Quapropter de omni- « bus laudo te, benedico tibi, glorifico te cum sempiterno et « coelesti Iesu Christo dilecto Filio tuo, cum quo tibi et Spiritui « Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Amen » (2). Et confessio illa beati Epipodii, qui mixtis cruore dentibus haec verba proferebat: « Christum cum Patre ac Spiritu Sancto Deum « esse confiteor, dignumque est ut illi animam meam refundam, « qui mihi et creator est et redemptor. Nec interest infirmitas « corporea quo fine solvatur, dummodo anima coelis invecta ad « suum revertatur auctorem » (3). 

Huc etiam spectant loca antiquiorum, ubi simpliciter et sine amplificatione enuntiatum invenitur, quae esset Ecclesiae praedicatio, quaeve tenenda regula credendi. Velut est illud Irenaei, 1. 1, c. 10. « Ecclesia per universum orbem usque ad fines ter- « rae seminata. et ab apostolis et a discipulis eorum accepit eam « fidem quae est in unum Deum, Patrem omnipotentem qui fecit « coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt; et in « unum Iesum Christum Filium Dei, incarnatum pro nostra sa- « lute; et in Spiritum Sanctum, qui per prophetas praedicavit « dispensationes Dei, et adventum, et eam quae est ex Virgine « generationem, et passionem..., et resuscitandam omnem carnem « humani generis, ut Christo Iesu Domino nostro, et Deo et « Salvatori et Regi, secundum beneplacitum Patris invisibilis, « omne genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum ». Velut etiam illud Gregorii thaumaturgi, in Expositione fidei quam suae ecclesiae moriens reliquit, et in ipso autographo se legisse testatur Nyssenus: « Unus Deus Pater Verbi viventis, sapien- « tiae subsistentis..., perfectus perfecti genitor, Pater Filii uni- « geniti. Unus Dominus, solus ex solo, Verbum perpetrans, sa- « pientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri « potuit: Filius verus veri, et invisibilis ex invisibili, et incor- « ruptibilis ex incorruptibili, et immortalis ex immortali, et sem- « piternus ex sempiterno. Unus Spiritus Sanctus, ex Deo sub- « stantiam habens, perfecta viventium causa, sanctitas santifica- « tionis praestatrix... Trinitas perfecta, maiestate et sempiternitate « et regno minime dividitur, neque abalienatur. Igitur neque « factum quid aut serviens in Trinitate neque superinductum.... « Neque defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus Sanctus, « sed invertibilis et immutabilis eadem Trinitas semper » (*). 

In eadem categoria adhuc recensebis testimonia illa in quibus Patres ante ortas haereses, extra omnem disputationis ardorem et controversiae necessitatem, non speculando, non glossando, non argumentando, non specialis cuiusdam causae patrocinium assumendo, sed ex sola fidelis cordis abundantia discurrendo, dogma nondum ulla negatione impugnatum ita ingenue asserunt, ut plane appareat, non tam ipsos esse qui loquuntur, quam nativum fidei et traditionis spiritum qui loquitur in eis. Huiusmodi testimonia de dogmate peccati originalis affert Augustinus, 1. 1 c. Iulianum, n. 5-20. Quae postea, n. 32-33, compendiose ab eo resumpta, exemplo tibi erunt: « Sanctus lrenaeus dicit, anti- « quam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod « protoplasti peccato fuimus tanquam vinculis alligati. Sanctus « Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quam- « vis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus « Reticius dicit, veteris hominis, quo per lavacrum regeneratio- « nis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. « Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplastc in germine spar« sum, ut peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius « dicit, ex peccato esse omnem carnem, praeter iliius qui venit « in similitudine carnis peccati, sine peccato. Dicit, sub peccati « origine et sub peccati lege natum esse, cuius vox est : ego in « iniquitatibus conceptus suw. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui « baptizati fuerint parvulos in primordia naturae suae a malitia « reformari. Dicit quod in Adam omnes morimur, quia per unum « hominem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors « omnium est. Dicit quod in eius vulnere omne genus occidis- « set humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius « acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; « periisse Adam, et in illo periisse omnes. Dicit, nos contagio ma- « culari antequam nascimur, nec humanum conceptum esse iniqui- « tatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum, et « in delictis eorum nascimur... Dicit tibi sanctus Innocentius, la- « vacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod « per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demer- « sus est. Sanctus Gregorius (Nazianzenus) dicit, melius fuisse non « excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari « nos debere post lapsum... Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu « purgari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus « concipimur. Dicit sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse « peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito ieiunare.... Po- « stremo sanctus episcopus Ioannes (Chrysostomus) dicit..., etiam « ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum, ut omne « genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte « ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa morta- « litas inferos adamavit. Dicit, quod nos Christus invenerit, et « paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterio- « ribus propriis debitis obligatos. Dicit, Adam propterea dictum « formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quam- « vis non manducaverint de Hgno, factus est causa mortis quae « per cibum inducta est, ita et Christus iis qui ex ipso sunt, « tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam « per crucem omnibus condonavit. Dicit, non valde videri habere « rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse « per Adam ; unde magis persuadet esse credendum, quod de- « centius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio, quod « impletur in Christo, etc. ». Haec quidem de peccato originali vetustiores Patres, solo ductu primaevae et in sua adhuc nativa simplicitate decurrentis traditionis. Sed et praeclara quoque eiusdem generis testimoniorum exempla sumes ex iis quae Augustinus ipse de divina gratia, ante omnem theologicam inquisitionem scripta reliquit in primis operibus suis. Velut est illud Confessionum, I. 10, c. 29, 31, 37: « O amor, qui semper ardes et nunquam « extingueris, charitas, Deus meus, accende me. Continentiam « iubes. Da quod iubes, et iube quod vis... Audio vocem iubentis « Dei mei : Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate « Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fe « cisti hominem, et perierat, et inventus est. Conforta me ut « possim. Da quod iubes, et iube quod vis... Tentamur his ten « tationibus (laudum humanarum) quotidie, Domine; sine cessa « tione tentamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua « Imperas nobis et in hoc genere continentiam. Da quod iubes « et iube quod vis ». Item illud 1. 2 de Ordine, n. 52, ubi ma trem Monicam alloquens ait: « Oremus ergo, non ut nobis di « vitiae, sed ut ea proveniant quae nos bonos faciant ac beatos « Quae vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc nego « tium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo et « confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendae « veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim, nihil cogi- « tem, nihil amem ». Ne autem putetur quod ipsa oratio per quam alia dona a Deo obtinentur, a nobis sit, et non e divina gratia descendens: « Deus universitatis conditor, inquit 1. 1 « Soliloq. n. 2, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde « ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes ». Certe, non ardore disputationis incitatus, non aliquo praeconcepto fine praeoccupatus, non etiam profundo studio theologico eruditus, haec dicebat Augustinus, sed ductus sola doctrina quam neophytus didicerat in Ecclesia, et plenus spiritu gratiae quem perceperat in baptismo, quod simpliciter credebat, simpliciter etiam profitebatur, iuxta illud : Credidi, propter qaod locutus sum. Iam noscebat, omne quo boni efficimur, donum Dei esse, adeoque fidem simul cum operibus, nihil distinguendo inter prima et sequentia, inter initium et finem, sed comprehendendo ipsum pietatis initium cuius fides fundamentum est, ipsum primum desiderium et cogitationem conversionis, ipsam denique orationem per quam caetera obtinentur. Verumtamen, quid intersit inter simplices illas simplicis fidei confessiones, et libros quibus postea, copiose, enucleate, erudite, idem gratiae dogma exposuit ac propugnavit contra insurgentem Pelagianorum haeresim, nemo est qui non videbit. Ibi ergo novum exemplum est eorum testimoniorum quae simplicem fidem primitivae traditionis referunt, praescindendo a quacumque explicatione aut difficultatum consideratione (x). 

2. Sed iam considerandus venit secundus doctrinae statu.<, in quo simplici fidei adiunguntur explicationes adhuc imperfectae. Quod maxime in nonnullis Patribus secundi et tertii saeculi circa dogma Trinitatis videre est, dum scilicet paganis aut Iudaeis altissimum mysterium aliqualiter declarare et credibiliter exponere intendebant, vel cum refellebant Sabellianos qui Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non natura solum, sed persona quoque unum et singularem Deum esse dicebant; idque (quod diligenter notandum est), ante ortas haereses Arii et Macedonii, Filio et Spiritui Sancto divinam denegantes naturam, creatam attri- buentes. 

Athenagoras in sua lcgatione pro c/iristianis, ipsos christianos purgare vult a crimine atheismi quo a paganis accusabantur, ostendendo atheos eos non esse, « qui Deum Patrem, et Filium « Deum, et Spiritum Sanctum asserunt, ac eorum in unione po- « tentiam, et in ordine distinctionem demonstrant » (2). Ecce habes simplicem et puram fidei christianae confessionem. Sed ne ridiculum quisquam existimaret suum Deo esse Filium, aut christianos de Deo Patre et Filio sentire sicut poetae fabulabantur, qui nihilo meliores hominibus deos inducebant, en subiuncta explicatio:

« Est Filius Dei Verbum Patris in idea et operatione; ab eo enim « et per eum facta omnia, cum Pater et Filius unum sint. Cum « autem Pater sit in Filio, et Filius in Patre, unitate et virtute « spiritus, mens et verbum Patris est Filius Dei. Quod si vobis « pro summa vestra intelligentia inquirere subeat, quid sibi velit « Filius, dicam breviter primam esse Patris progeniem, non quod « factus sit, (ab aeterno enim Deus habebat in seipso Verbum, « utpote ab aeterno rationalis), sed quod prodierit ut omnium ma- « terialium rerum quae instar informis naturae et inertis terrae « iacebant, idea et actus foret » (z). Qua in explicatione obscurum est primo, quod Filius dicatur mens Patris, deinde quod dicatur prodiisse ut esset idea et actus terrae illius inanis et vacuae de qua Moyses in initio Geneseos. 

Iustinus cum Tryphone Iudaeo disputans, (n. 36) gravissimis verbis asseruerat Christum verum Deum esse, et Dominum virtutum in veteri Scriptura nuncupari. Postquam autem sermo ad alia divertisset, resumit (n. 48) Trypho quaestionem: « Repetens « igitur, inquit, sermonem in quo desieras absolve. Nam mira- « bilis quidem mihi videtur, et qui prorsus demonstrari non possit. « Quod enim ais praeexstitisse Deum ante saecula hunc Christum, « ac deinde nasci hominem factum sustinuisse, id non solum ab « opinione abhorrens mihi videtur, sed etiam stultum ». Tum Iustinus respondet doctrinam hanc revera ab opinione abhorrentem videri iis qui ea quae Dei sunt nec intelligere nec facere unquam volunt, praemittitque duas esse quaestiones distinetas, an Iesus fuerit verus Messias in Lege praedictus, et an sit verus Deus; esse enim quosdam (scilicet Ebionitas) qui eum Christum confitentur, quamvis hominem ex hominibus genitum pronuntient: « Quibus ego, ait, non assentior, nec assentirer, etiamsi maxima « pars (christianorum) quae mecum consentit, idem diceret. Neque « enim humanis doctrinis iussi sumus a Christo credere, sed iis « quae a beatis prophetis praedicata et ab ipso tradita ». Ecce rursus firmissima ac minime ambigua fidei catholicae professio. Xunc autem, ut homini Iudaeo hanc veritatem credibiliter exponeret, ostendere aggreditur Iustinus, alium esse praeter Patrem creatorem universorum, qui in antiqua Scriptura dicitur Deus, quique futurae incarnationi praeludebat per theophanias veteris testamenti. Hunc agnoscit in uno e tribus angelis qui apparuerunt Abrahae sub quercu Mambre; in eo, inquam, angelo mysterioso de quo postea legitur : Dominus pluit snper Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coclo. Eumdem videt in illo qui apparuit lacob, et deinde Moysi inter flammas rubi ardentis, de seipso contestans : Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit mc ad vos. Tum concludit, n. 60-61 : « Qui « dixit Moysi se Deum esse Abrahae et Isaac et Iacob, non creator « universorum Deus erit, sed idem ac ille quem Abrahae et Iacob « apparuisse, ac creatoris universorum voluntati ministrare, eius- « que consilio in Sodomorum iudicio ministrasse demonstratum « vobis est, ita ut, etiamsi, ut dicitis, duo fuerint angelus et Deus, « nemo tamen non omnino mente captus auctorem universorum « et parentem, relictis supercoelestibus in parva terrae particula « visum dicere audeat... Alio etiam vobis ex Scripturis testimonio demonstrabo Deum ante omnes res creatas genuisse ex seipso « virtutem quamdam rationalem, quae et gloria Domini a Spiritu « Sancto vocatur, ac nunc Filius, nunc Sapientia, nunc Angelus, « nunc Deus, nunc Dominus et Verbum... Habet enim has omnes « appellationes, ex eo quod Patris voluntati ministret, et volun- « tate de Patre genitus sit... Quale est quod videmus ex igne « alium ignem nasci, non imminuto eo ex quo iste accensus « est, etc. » (x). Ubi obscurum pariter et difficile est quod Iustinus dicit, absurdum esse si quis putet ipsum ingenitum Patrem in parva terrae particula apparuisse, ideoque apparitiones Dei ad aliam personam debere referri; item Filium ministrare voluntati Patris, et voluntate de Patre genitum esse (r). 

Hippolytus martyr scribens contra hacresim Noeti, quae eadem est cum illa Sabellii, c. 8 ait: « Necesse ergo est ut quamvis « nolit, confiteatur Patrem Deum omnipotentem, et Christum « Iesum Filium Dei, Deum factum hominem cui omnia Pater sub- « iecit praeter se, et Spiritum Sanctum, et hos esse vere tres. « Quod si vult scire quomodo unus Deus demonstretur, sciat « unam esse virtutem sive potentiam huius ». Potestne, quaeso, expressius dici id quod nos credimus? Ad explicationes autem veniens Hippolytus, inter alia, c. 10 dicit: « Deus solus cum esset, « nihilque sibi coaevum haberet, voluit mundum efficere. Et mun- « dum cogitans ac volens et dicens effecit... Eorum autem quae « facta sunt, ducem, consiliarium et operarium generabat Verbum. « Quod Verbum cum in se haberet, essetque mundo creato inas- « pectabile, fecit aspectabile, emittens priorem vocem, et lumen « ex lumine generans, deprompsit ipsi creaturae Dominum, sen- « sum suum; et qui prius ipsi tantum erat visibilis, mundo autem « invisibilis, hunc visibilem fecit, ut mundus cum eum qui appa- « ruit videret, salvus fieri posset ». Et infra, c 14: « Si Verbum « erat apud Deum, et Deus erat, quid ergo? Dicetne aliquis di- « cere Ioannem duos Deos? Duos quidem Deos non dicam, sed « unum, personas vero duas... Oeconomia consensionis redigitur « ad unum Deum. Unus enim est Deus qui mandat, Pater. Qui « obedit, Filius. Qui docet scientiam, Spiritus Sanctus. Pater qui « est super omnia, Filius per omnia, Spiritus Sanctus in omni- « bus. Aliter Deum unum intelligere non possumus, nisi vere « Patri et Filio et Spiritui Sancto credamus » (2). Ubi iterum obscurum est quod dicitur de generatione Verbi visibilis facti in creatione mundi; difficile, quod subditur de Patre qui mandat, et Filio qui obedit. — Difficiliora adhuc forsitan videri possent ea quae scripsit Dionysius Alexandrinus contra eosdem Sabellianos; quorum elenchum invenire est in fragmentis quae su persunt, apologiae ab eodem Dionysio ad Dionysium Papam missae (r). Verumtamen, cum in ea dilucide sanctus episcopus sese de obiectis erroribus purget. nedum in hac parte nova addatur difficultas, suppeditatur potius adiumentum, unde caeterae diluantur. Et recte notant editores beriedictini, istam Dionysii apologiam eo maioris esse momenti, quod exemplo nobis sit eorum quae fecissent caeteri Patres Xicaeno concilio superiores, quibus nonnulla exciderunt arianae impietati in speciem cognata, si eos similis necessitas ad explicandam apertius mentem suam compulisset. 

Haec igitur specimen quoddam tibi exhibebunt de illo statu in quo adhuc imperfectae erant explanationes dogmatum, id est, nondum adeo praecisus exponendi loquendique modus, quia nondum exortae erant haereses contra quas postea, cum maiori conceptuum claritate et terminorum proprietate defensa est veritas divina. Quod enim contigit de dogmate Trinitatis, hoc idem, proportione servata, de aliis quoque contigisse facile intelligetur. Hoc idem de dogmate incarnationis, de quo ante Nestorium et Eutychetem, in scriptis Patrum reperiuntur locutiones, quae si ad strictum rigorem dialecticae exigerentur, importarent distinctionem suppositorum Dei et hominis, aut e contra, et frequentius, possent praebere ansam perversae intelligentiae cuiusdam mixturae duarum naturarum in unam tertiam coeuntium (3). Hoc idem de dogmate peccati originalis cuius impugnatores Pelagiani triumphare sibi videbantur, muniendo se quibusdam Chrysostomi dictis, quae ad legitimum suum sensum reducit Augustinus in primo contra Iulianum libro (3). Hoc idem de dogmate gratiae, in quo ipsemet Augustinus, ubi primum incepit ad theologicam huius materiae scrutationem descendere, non quidem rata fixaque sententia, sed quasi inquirendo, opinando, minus accurate examinando, aliquando se lapsum ingenue confitetur (r). Hoc idem etiam de caeteris, nec oportet in exemplis afferendis amplius immorari. 

3. Nunc ergo tertius superest doctrinae status, cui etiam tertia respondet testimoniorum classis : status scilicet explicationis praecisae, in quo, ut verbis Lirinensis utar, intelligitur illustrius quod ante obscurius credebatur, et posteritas enucleatum gratulatur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Hoc stadium quoad pleraque dogmata incipit cum pace Ecclesiae a Constantino data. Abhinc enim et deinceps, magnus fuit in penetratione revelatarum veritatum scientiae profectus, isque saeculo quarto potissimum et quinto, prout insurgentium errorum occasiones ferebant, maxime conspicuus. Tunc in operibus Athanasii, Hilarii, Basilii, Nazianzeni, plena habetur de processionibus divinis tractatio; quae in quindecim de Trinitate Augustini libris suam obtinet perfectionem, clare iam enuntiato principio illo quod in altissimo mysterio clavem intelligentiae, quantum mortalium conditio patitur, suppeditat : omnia nimirum in divinis esse idem, ubi non obviat relationis oppositio. Tunc elucescit doctrina de sacramentis, de gratia, de peccato originali, de nova evangelii oeconomia per respectum ad vetus testamentum, in controversiis Augustini cum Donatistis, cum Pelagianis, cum Manichaeis. Tunc prodeunt definitiones ephesinae de unione hypostatica, et splendida illa Leonis Magni ad Flavianum epistola, ubi totum incarnationis dogma tam dilucide, tamque praecisis terminis ac formulis exponitur. 

Sed nec dubium tibi erit quin absolute praeferendae sint istae posterioris aevi auctoritates. Nam post resolutiones Patrum qui contra haereses pugnaverunt, semper provocare ad vetustiores, nil minus est quam laqueum simplicibus praetendere, ut nimirum praeponant id quod est obscurius et magis confusum, ei quod clarius et magis distinctum, id quod obiter dictum, ei quod accuratius enucleatum. Qui etiam laqueus eo periculosior esse noscitur, quod sub specie antiquitatis proponitur. Quid enim magis verosimile, et in fundo verius, quam dicere cum Lirinensi antiquitatem esse sequendam, et quis crederet esse in hoc principio deceptionem? Et tamen ita est. Sequenda antiquitas, regula utique Lirinensis est. Sed oporteret addere quod iuxta eumdem Lirinensem, posteritas saepe clarius loquitur. Et hoc est quod critici dissimulare solent, usque adeo a regula catholici intellectus declinantes, ut dicere non timeant quod post exortas controversias, Patres non ita facile audiendi sunt, quia di^putationis ardor eos impulit ad dicendum plus quam volebant. Sed non oportet opponere modum loquendi Patrum, ante et post disputationes cum haereticis. Uterque verus est, et uterque prodest Ecclesiae, dum in primo videt naturalem simplicitatem et mirandam perpetuitatem fidei suae, in altero autem eruditur ad profundiorem intelligentiam et notionem magis exactam de eiusdem fidei articulis. Haereses quippe sollicitiores reddunt doctores. Quanquam ex alia parte certissimum etiam sit quod Patres qui ante haereses exortas scripserunt, habent aliquid fortius, quia evidentius apparent ab omni studio partium liberi (r). Ideo isti duo modi sese mutuo complent, et sub alio atque alio respectu sibi invicem praestant. 

Sic igitur, cum satis nunc appareat veritas distributionis testimoniorum traditionis in tres classes supradictas, et de prima ac de tertia nulla difficultas occurrat, sed solum de illa intermedia quae transitum signat a simplici fide ad explicationes vel profundioris intelligentiae, vel diligentioris cautelae contra haereticorum novitates : videndum iam est, quaenam legitima interpretatio sit quantum ad ea quae in eo transitionis statu, speciem heterodoxiae prae se ferre viderentur.


$. 3 

Et tota disquisitio ad duas observationes reducetur. Prima etpraeambula erit, quod loca illa Patrum quae nunc in considerationem veniunt, in sensu plane orthodoxo possuut intelligi. Altera et principalis, quod non solum possunt, sed debent in isto sensu accipi, praescindendo etiam a disertis auctorum professionibus, si vel sola ratio habeatur criteriorum quae propria sunt catholicae traditioni. 

i. Et quod ad primum attinet, non vacat ad singulorum discussionem descendere, sed satis erit afferre exemplum de iis quae sunt difricilliora, quaeque meliorem calumniae ansam praebere possent; illa dico superius relata de mysterio Trinitatis veterum testimonia, ex quibus critici persuadere volunt, eosdem veteres ignorasse consubstantialitatem personarum, et praeter summum ac supremum Deum, duos alios inferiores Deos, secundum paganorum dogma, agnovisse ! In qua quidem sua exegesi causas deceptionis forte habuerunt in neglectu principiorum scholasticae theologiae. 

Certe consubstantialitas non solum non repugnat ordini originis personarum inter se, sed imo, ita cum eo necessario cohaeret, ut si semel cogitarentur plures in divinis improcessibiles, eo ipso evaderet evidenter absurdum dogma unius Dei in personis tribus. De qua re vide tractatum de Trinitate, thes, 9 et 31, cum prolegomeno ad Q. 28. Propterea evangelium hunc ipsum originis ordinem tam instanter tamque studiose inculcat, adhibitis etiam formulis quae carnali intelligentiae videri possent in detrimentum aequalitatis, sicut cum de Filio dicitur quod non potest a se facere quidquam, et de Spiritu Sancto quod non loquetur a semetipso, quod quaecumque audiet loquetur, et alia huiusmodi. Dogma igitur Trinitatis ponit unum improcessibilem a quo Filius, a quo simul cum Filio tanquam ab uno principio Spiritus Sanctus. Sic enim et non aliter, divinae personae distinguuntur inter se solis relationibus originis, minime vero aliquo absoluto, hoc est essentia seu substantia quae cum virtute operativa et operatione ipsa tam ad intra quam ad extra, unum est atque idem. Sic etiam eadem est operatio Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed est in Patre, cum relatione communicantis, est in Filio cum relatione accipientis a Patre, est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Nunc ergo videndum est utrum ibi habeant locum incriminatae locutiones de Patre cui ad omnia ministrant Filius et Spiritus Sanctus, (Iren. 1. 4, c. 7. Iustin. in Tryph. n. 61); de Patre qui uiandat, de Filio qui obedit, (Hippol. ubi supra); de Patre qui facit, de Filio per queni fit, vel de Patre qui est tota substantia, de Filio qui est derivatio totius et portio, (Tertull. in apolog. c 21, et c. Praxeam c. 9). Et quod in huiusmodi esse non possit verborum proprietas, nulla sane quaestio erit inter nos. Sed et nos etiam quandoque ea de Deo dicimus, quae maiorem proprietatem terminorum prae se non ferunt. Dicimus enim quod Deum poenitet, et quod Deus irascitur; nec veremur attribuere Deo manus et brachia et oculos. Numquid propterea corporeum facimus Deum? Numquid mutabilem in consiliis suis, numquid humanis passionibus obnoxium ? Absit, quia si ab iis locutionibus dematur quidquid humani est, nihil iam aliud per manus et brachia significatum relinquetur, nisi virtus et potentia; nihil aliud per iram, quam voluntas efficax puniendi peccata; nihil aliud per poenitentiam, nisi mutatio, non consilii, sed rerum quae consilio subsunt. Idem dic in praesenti. In ministrante enim respectu eius cui ministrat, in obediente respectu eius cui obedit, in instrumento denique respectu eius cuius instrumentum est, duo considerantur : primo, quod ab illo cui ministrat, cui obedit, cuius instrumentum est, derivatam habet vel virtutem operativam vel voluntatem operandi; secundo, quod eam habet diversam ab ea quae est in principali operante, participatam scilicet, dependentem, et subiectam. Deme nunc ab huiusmodi vocabulis, si forte ad divina transferantur, omne id quod dependentiae imperfectionem sonat, et nihil aliud significatum supererit nisi solus ordo originis, secundum quem, ut paulo ante dictum, operatio in Filio, etsi eadem ac operatio Patris, est tamen in eo eum relatione accipientis a Patre, sicut est in Spiritu Sancto cum relatione' accipientis ab utroque. Et dices modos loquendi Irenaei, Iustini, Hippolyti, (imo etiam Tertulliani, cuius stvlus semper hyperbolicus est, et exaggerato realismo laboransi: dices, inquam, istos loquendi modos non compati sensum orthodoxum, praesertim quando nondum erant qui his abuterentur Ariani, et communia apud christianos de divinitate principia grossitiem carnalis intelligentiae per se satis excludebant? (l). 

Praeterea, consubstantialitas optime stat cum appropriatione, per quam aliquod essentiale attributum, licet secundum rem tribus personis commune, consideratur tamen quasi uni prae caeteris conveniret. Quae quidem appropriatio usitata tum in Scripturis, tum in omnibus fidei symbolis, tum apud omnes Patres, doctores, ac theologos*, adeo manifeste pertinet ad mcatholicade Trinitate tractationem ut mirum sit si a criticis nostris possit vel ignorari vel reiici. « Dicendum, inquit S. Thomas, quod ad « manifestationem fidei conveniens fuit essentialia attributa per- « sonis appropriari. Licet enim trinitas personarum demonstra- « tione probari non possit, convenit tamen ut per aliqua magis « manifesta declaretur. Essentialia vero attributa sunt nobis ma- « gis nota secundum rationem quam propria personarum, quia « ex creaturis ex quibus cognitionem accipimus, possumus per « certitudinem devenire in cognitionem essentialium attributorum, « non autem in cognitionem personalium proprietatum. Sicut igi- « tur similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa uti- « mur ad manifestationem divinarum personarum, ita et essentia- « libus attributis. Et haec manifestatio personarum per essentialia « attributa appropriatio nominatur ». Nec sane arbitraria res esse potest, sed quae fundamentum habens potissimum in quadam peculiari convenientia inter essentiale attributum et personae proprietatem, optimam enodationem suppeditet multis difficultatibus quae occurrunt in praesenti. 

Sane vero, usitatissima est appropriatio potentiae, sapientiae, et bonitatis, eaque notior quam ut indigeat multis declarari. Nam potentia habet rationem principii, et appropriatur Patri qui est principium in personis divinis. Sapientia, exemplaritas, idea, ars, splendet in conceptione intellectus, et appropriatur Filio qui procedit ut verbum. Bonitas autem est ratio et obiectum amoris, et appropriatur Spiritui Sancto qui procedit ut amor. Sicut ergo veteres attribuebant Patri opus creationis primae, de qua dicitur in Genesi : In principio creavit Deus coelum et terram ; terra autem era4 inanis et vacua, et spiritus Dei ferebatur super aquas, quia in hoc opere elucet omnipotentia de nihilo absoluto educens mundum : ita et Filio tanquam Verbo Patris attribuebant opus creationis secundae, hoc est formationis, distinctionis, et ornatus rerum, quia opus istud, opus sapientiae est. Insuper, processio Verbi a Patre per ordinem ad mundum ornandum, considerabatur ab eis quasi quaedam ipsius Yerbi ab aeterno concepti emissio in lucem, seu partus ad extra. Hoc sensu Athenagoras dixit Verbum prodiisse ut omnium materialium rerum quae instar informis materiae et inertis terrae erant, idea et actus foret. Et Hippolvtus dixit quod Pater creans mundum generabat Yerbum, faciens ipsum aspectabile et visibile, cum prius esset inaspectabile et invisibile. Sicut enim architectus habens in sua mente ideam aedificii quam nemo prius videbat, facit illam visibilem quando ex informibus materiis incipit formare aedificium : sic Pater proferebat ad extra Verbum suum ab aeterno genitum, cum dicebat: fiat lux, fiat firmamriitum, et caetera quae in Genesi commemorantur. Et sicut ars opificis quodammodo foras prodit ut sese imprimat atque figuret in artefacto, fiatque actus eius et forma : sic in opere ornatus mundi prodibat increata illa ars Verbo appropriata, de qua Prov. VIII-27 : Quando praebarabat coelos, adcram, quando certa lege et gvro vallabat abvssos, quando aethera firmabat sursum, ct librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transircut fines suos, quando appendebat fundameuta terrae, cttm eo eram cuucta componens. Unde a primo ad ultimum, secunda haec ac temporalis generatio Yerbi de qua tantam quaestionem movent critici, non est in mente veterum, nisi manifestatio Dei in creatione rerum, quoad increatam illam ideam seu rationem intellectam universi, quae Yerbo propter modum processionis specialiter appropriatur. Quam quidem manifestationem nihil novi addere Verbo, sed mutationem ponere ex parte solius creaturae, ei soli dubium esse poterit, cui prima naturalis etiam theologiae principia adhuc essent ignota, imo vero, cui nequidem perspicuum foret quod interior idea architecti nequaquam in seipsa mutatur, quando per exsecutionem operis, ad extra parturitur (r). Quomodo ergo locutiones antiquorum de Verbo e Patre ad opificium mundi foras procedente, cuiquam videri possent ad sensum orthodoxum irreductibiles? 

Sed quid nunc dicemus de omnibus Iustini locis in quibus theophaniae veteris testamenti attribuuntur Filio, eo quod « nemo « non omnino mente captus auctorem universorum et parentem, « relictis omnibus supercoelestibus, in parva terrae particula vi- « sum dicere audeat? » Quae etiam ratio adhuc expressius exponitur infra, in eodem dialogo cum Tryphone (n. 127), cum dicitur: « Non existimetis ipsum ingenitum Deum descendisse aut aliquo « ex loco ascendisse. Neque enim ille non enarrabilis Pater et « Dominus universorum in aliquem locum venit, neque ambulat, « neque dormit, sed in regione sua, quaecumque tandem illa est, « manet, acutum cernens et acutum audiens, non oculis quidem, « nec auribus, sed virtute non enarrabili, ac omnia videt, et omnia « cognoscit, nec quisquam nostrum eum latet, nec movetur, nec « loco comprehendi potest, imo ne toto quidem mundo, quippe « qui erat etiam antequam mundus fieret. Quomodo igitur ille aut « quemquam alloquatur, aut cuiquam appareat, aut in angustis- « sima terrae parte conspiciatur? » Hic saltem, inquies, oportebit dare manus victas, ut vel inviti confiteamur Iustinum agnovisse in Patre et Filio naturam plane dissimilem. Imo vero, aio, adeo dissimilem, ut veniret conclusio quam tu ipse refugies, nempe naturam Filii fuisse in mente lustini corpoream et animalem, in qua scilicet potuisset ascendere, descendere, ambulare, dormire, et caetera praestare quae de Patre negantur. Et quid, quaeso, magis inadmissibile? Quomodo Filium Iustinus Deum ante saecula genitum, et in tempore de Virgine incarnatum ubique praedicaret? Quomodo intelligeret magnificentissima illa Scripturae verba: Ego sum qui sum, Dominus virtutum, Dominus fortis et potens, Dominus regnavit, et alia eiusmodi quae tam saepe, et in Apologia prima, et in hoc ipso Dialogo, ad Christum referri contendit? Sed ne obliviscaris, quaeso, quod disputat Iustinus cum Iudaeo, et dum Iudaeo persuadere vult theophanias veteris testamenti non esse referendas ad unicam illam personam divinam quam Iudaei admittebant, primo destruere intendit absurdam et carnalem circa ipsas theophanias Iudaeorum opinionem : Quemcidmodum, inquit n. 114, magistris vestris placet, qui manus et pcdcs ct digitos et animam Jiabere instar animalis compositi existimant parentcm universorum et ingenitum Deum, et idcirco visum esse Abrahamo et lacob ipsum Patrem docent. Et contra hanc iudaicam et crassam imaginationem militant omnia quae superius relata sunt. Intendit ergo quod non sic accipiendae sunt theophaniae, quasi Deus in sua propria substantia visus fuisset sed secundum quod per operationem divinam formabantur species visibiles et voces audibiles. Nunc autem operationem hanc simul cum repraesentativis speciebus attribuit Iustinus personae distiuctae a persona Patris : illi nimirum personae quae in operando se habet ut ministra Patris; illi personae quae aliquando incarnanda, iam tum assumebat partes annuntiandi hominibus voluntates Patris ; illi personae cui convenire poterant nomina angeli et missi, quae in veteris Scripturae theophaniis continuo occurrunt; illi personae de qua ab initio disputationis (n. 56) dixerat: « Enitar vobis, « quandoquidem Scripturas intelligitis, ea quae dico persuadere, « nimirum alium esse et dici sub creatore universorum, Deum et « Dominum, qui et angelus vocatur, quia nuntiat hominibus quae- « cumque illis nuntiare vult universorum Creator, super quem « non est Deus » (r). Illi denique personae de qua in fine (n. 127) concludit: « Nec Abraham igitur, nec Isaac, nec Iacob, nec quis- « quam ex hominibus illum omnium omnino Patrem et Dominum « non enarrabilem vidit, sed eum qui secundum ipsius volunta- « tem et Deus est ipsius Filius, et angelus ex eo quod ministret « ipsius voluntati, quem et hominem nasci ex virgine voluit, qui « ei ignis aliquando fuit in colloquio cum Moyse ex rubo ». Nec in his molestum tibi sit, quod Filium Iustinus Patri submittat. Non enim eum tamquam servum creatori submittit, sed tanquam filium fonti divinitatis, ut secundum nostrum concipiendi modum, (balbutiendo enim ut possumns, excelsa Dei resonamus), originis ordo exprimatur (2). Neque etiam Iustino crimini vertas, quod eumdem Filium dixerit secundum voluntatem Patris vel voluntate Patris de Patre genitum esse. Nam praeterquam quod id recte intelligitur eo sensu quem in prima parte, Q. 41, a. 2, exponit S. Tomas (3), ne scilicet in hac Filii ex substantia Patris generatione imaginetur quis necessitatem dominantem Patri, et ei invito impositam, quemadmodum de suo secundo principio ac commentitio Deo fingebant Marcionitae : ipse se explicat Iustinus in eodem dialogo cum Tryphone, n. 128 dicens : « Illam autem virtutem, « quam et Deum sermo propheticus, et angelum vocat, non solo « nomine, ut lucem solis, numerari, sed et numero aliud quid esse, « (intellige, aliquid subsistens distinctumj, etiam supra breviter « disserui, cum virtutem illam ex Patre genitam dicerem, virtute « et voluntate ipsius, non vero per abscissionem, quasi Patris sub- « stantia divideretur , quemadmodum caetera omnia quae dividuntur « et scinduntur, non eadem sunt ac antequam scinderentur; ac « exempli causa sumpsi ignes quos ex alio igne accendi videmus, « non imminuto illo ex quo multi accendi possunt, sed eodem « manente. » Ubi vides opponi generationem Filii voluntate Patris, generationi quae apud nos est per decisionem substantiae, id est, spiritualem materiali. Quo etiam vergit similitudo ignis ultimo adducta, in qua quodammodo praeit Iustinus definitioni Nicaenae : « Deum de Deo, lumen de lumine ». 

Habemus itaque in his omnibus explicationes obscuras, conceptiones non satis praecisas, denique locutiones improprias, quae si exortae arianae impietatis tempus non praecessissent, suspectae videri possent. At, quae interpretationem orthodoxam ex aequo et bono non recipiant, certe non habemus. Et similiter dicendum in aliorum dogmatum materiis. Vide ad exemplum, epistolam Cyrilli Alexandrini ad Ioannem Antiochenum, in qua refellit suorum adversariorum calumnias de eo quod senserit, concretionem vel confusionem vel commixtionem Verbi Dei cum carne factam fuisse, passibilem esse divinitatem, etc. (z). Vide etiam Augustinum, 1. de praedest. SS. n. 27, ubi circa traditionem dogmatis gratiae usque ad Pelagium, optima observatio est. 

2. Quae igitur cum ita sint, quaerendum nunc superest, utrum eadem illa difficiliora Patrum testimonia, non iam possint tantum, verum etiam debeant in eo quem diximus, catholico sensu intelligi. Nec a longe petenda responsio, quia satis est conclusio praemissorum in cap 1. In iis enim quae ipsam fidei summam constituunt, praesentis Ecclesiae sensus certissimo argumento est sensus Ecclesiae primitivae, ut supra probatum est. Insuper, ab eo sensu deflectere de facto non potuerunt Patres illi omnes, quorum auctoritas semper recepta fuit, et usque nunc recipitur. Oportet igitur ut si qua in dictis eorum invenias, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a modernis servatur, inhaerendo tamen criteriis quae propria sunt interpretationi sacrae traditionis et monumentorum eius, in eo orthodoxo sensu illa indubitanter accipias, in quo possunt intelligi, quidquid sit de probabilitatibus quae e conspectu nudae et simplicis criticae scientificae, in contrarium occurrere adhuc tibi viderentur. 

Et haec erat solidissima argumentandi ratio Augustini quoad Chrysostomum, cuius auctoritas contra dogma peccati originalis a Iuliano afterebatur. Observabat enim Augustinus, impossibile fuisse ut Chrysostomus aliter crediderit ac alii quorum consensum iam ostenderat, utique in ea re quae non admittebat sententiarum diversitatem, sed erat de ipsis religionis fundamentis. Nam si vere aliter sensisset in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non tantam obtinuisset et conservasset in Ecclesia auctoritatem. Et ideo, ex hoc quod integra manserat eius auctoritas, signum habebatur quod catholicus fuerat sensus eius. « Itane, inquit 1. i c. Iul. n. 22, ista verba « sancti Ioannis episcopi audes tanquam e contrario tot taliumque « sententiis collegarum eius opponere, eumque ab illorum con- « cordissima societate seiungere, et eis adversarium constituere? « Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. « Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Ioannes de baptismate « parvulorum, eorumque a paterno chirographo Hberatione per « Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano « Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazian- « zeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. « Alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque « optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non « consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. « Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta... « Comparans ergo (parvulos) Ioannes maioribus, quorum propria « peccata dimittuntur in baptismo, dixit illos non habere peccata ; « non sicut verba eius ipse posuisti, non coinquinatos esse peccato, « dum vis utique intelligi, non eos peccato primi hominis inqui- « natos... Ego ipsa verba graeca quae a Ioanne dicta sunt ponam: « Aia tooto xcu ~y. 7iraioia BaTrciLojxev, xaiTot xu.apTYj''JLaTa oux eyovra. « Quod est latine: /flfco £/ infantes baptizamus, quamvis peccata uon « habentes. Vides certe non ab eo dictum esse, parvulos non coin- « quinatos esse peccato, sed »0» habere peccata : intellige propria. et « nulla contentio est. At, inquies, cur non ipse addidit, propria? « Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se « aliter intelligi arbitrabatur, tali quaestione nullius pulsabatur, « vobis nondum litigantibus securius loquebatur? » 

Ubi vides Augustinum non inhaerere regulis criticae tcxtualis, sicut dicunt nostri moderni, sed principiis altioribus quae regere debent omnem legitimam exegesim patristicam. Iis dico principiis quorum reiectio vel neglectus constituit principale vitium criticae de qua in sequenti capitulo nonnulla iam veniunt observanda.


CAPUT TERTIUM.
DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MONUMENTORUM TRADITIONIS. 

Investigatio divinorum, non praemissis debitis disciplinis, omnium malorum est causa.  


De methodo historica magna utique quaestio apud modernistas, sed non par quoad omnia, non uniforme iudicium. Distinctione enim opus esse intelligunt, cum alia causa sit de praeambulis theologiae, ubi fidei fundamenta demonstrantur, (sitne, vel non, admittenda christiana revelatio) ; alia vero de theologia ipsa, ubi post agnitam revelationis et fontium eius exsistentiam, intima ratio revelatorum dogmatum inquiritur, (quis sensus sit, quae interpretatio, quae vera intelligentia verbi, quod e coelo a Deo descendens, in divinae traditionis vel inspiratae scripturae instrumento continetur). Et distinctio quidem obvia, elementaris, evidentior quam ut expositione indigeat. Nunc autem considera ubinam, iudicio novorum theologorum, locum habeat methodus historica, ubinam non habeat. Locum non habet in praeambulis, locum non habet quando adhuc statur in vestibulo, locum non habet cum iudicandum est de revelationis facto, an sit doctrina ista quae christiana vocatur, originem e coelo ducens, vel ab homine. Ratio, quia mens moderna non amplius capit externa revelationis argumenta, miracula scilicet et prophetias, quae per talem methodum historicam in medium adducuntur; ideoque, substituenda methodus immanentiae, consistens in demonstrando veritatem religiosam, seu credibilitatem fidei christianae, ex solis aspirationibus, exigentiis, et energiis quae animae humanae propriae sunt. Crederes igitur, actum esse de historia et criteriis historiae propriis in sacra disciplina, qua late patet ambitus eius. At non ita est. Nam haec eadem methodus historica, quae exsulare iubetur a vestibulo, suum iam locum inveniet (o mirum!), in intimo sanctuario ; et quae in re apologetica veluti antiquata explodebatur, nunc in re proprie theologica tanquam methodus per excellentiam acclamatur. Ratio, quia quidquid praeter historiam est, a priori est, in aere est, positivo coaevorum hominum ingenio respondens non est. Pertinet igitur ad scholam historicotheologicam, fessis inclinatisque religionis rebus consulere, et vetustate fatiscens theologiae aedificium nova molitione, subductis antiquis fundamentis, instaurare. 

Sed quid, quaeso, haec attestantur, nisi omnimodam confusionem idearum in qua versamur, plenumque chaos e quo exoriuntur, et ad quod ducunt novella systemata? Methodum enim historicam praecise reiiciunt, ubi valet. Praecise adhibent, ubi non valet. Id quidem paucis declarandum in iis quae sequuntur propositionibus.  


$ 1

 Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet: an sit christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut taiis credibilis et credenda. 

Methodus historica generatim consistit in duobus. Primo in hoc quod versatur circa textus, vel monumenta, vel facta externa. Secundo in hoc quod solis utitur criteriis experimentalibus, quae naturali humanae rationis facultati usui esse possunt. Utroque autem modo, statim et vel prima fronte apparebit conveniens demonstrationi de qua agitur in fidei praeambulis. Conveniens quidem, qua parte principium sui processus sumit a factis externis. Nam, « ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, « inquit Vaticanum, Sess. 3, cap. 3, voluit Deus cum internis Spi- « ritus Sancti auxiliis, externa iungi revelationis suae argumenta, « facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias ». Conveniens quoque, qua parte iis solis criteriis utitur, quae ex naturalis experientiae ordine assumuntur. Nondum enim supponitur cognita revelatio. Quin imo, ipsa revelationis exsistentia, totius inquisitionis obiectum est, et ideo, ne peccatum peccemus ineptae vitiosaeque circulationis, oportet ponere a parte quascumque regulas seu normas de revelaticne ipsa descendentes, ut solius rectae rationis dictamini aestimatio et crisis factorum quae assumuntur in argumenta, committatur. Habes igitur in dicta methodo historica omnes conditiones in praesenti requisitas. Neque hoc tantum. Sed, quod magis est, habes in ea sola, processum rationabilem, ducentem ad solidam propositae demonstrationis conclusionem. Etenim, revelatio est factum; est factum liberrimum ex parte Dei; est factum supernaturale, id est, nulla prorsus naturae exigentia postulatum; est denique factum quod non potest a nobis directe in se cognosci. Ubi ergo, putas, argumentum demonstrans eiusmodi factum? Fuisse verbi gratia, vere a Deo dictum, id quod dictum est a Iesu Christo qui a caeteris hominibus in habitu externo profecto non differebat? Vere a Deo dictum, id quod ab apostolis est praedicatum, id quod ab eis acceptum de ore in os ad nos usque per Ecclesiam transmissum est? Cogita et recogita. Nisi absurdum apriorismum in principium erigere velis, factum divinum in se non noscibile demonstrari debet per alia facta divina in se noscibilia: quae nimirum valorem signorum quoad nos habere queant, utpote proposita experientiae et aestimationi nostrae, tam in sua transcendentalitate supra naturae vires, quam in sua habitudine ad revelationem christianam, si vere divina sit, sigillandam atque authenticandam. Et haec quidem facta multiplicis generis esse poterunt ac revera erunt. Factum prophetiarum eventu completarum; facta illa physica quae simpliciter et sine addito miracula dicuntur; facta item alia quam plurima, supra omnes quas historia reperit leges miro modo eminentia, cuiusmodi ea sunt quae a Vaticano, loco citato circa finem referuntur: admirabilis Ecclesiae propagatio, eximia sanctitas et inexhausta in omnibus bonis fecunditas, catholica unitas, invicta stabilitas, aliaque similia. Nam haec etiam in ordine factorum continentur; haec etiam ex historicis criteriis ut divina innotescunt, et ideo idonea sunt ei de qua nunc agitur demonstrationi : quanquam principale eius fundamentum sumi utique debeat ex miraculis et prophetiis, eo quod evidentiora illa signa sint quoad nos, et communi omnium intelligentiae magis accommodata. Talis igitur processus fuit hactenus semper adhibitus, incipiendo ab ipso Christo Domino et apostolis eius, sicut tota ab initio ad finem evangelica narratio testatur: contcstante Dco, inquit Heb. II-4, signis ct portentis, ct variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus (r). 

At nunc processus ille, nescio quo vitio laborans inventus est, et nova methodus substituitur, principium demonstrationis sumens, non iam ex factis externis, sed ex solo subiectivo animae statu : pro quanto scilicet, dogmata christiana ab illo statu postulantur, eique ita iustantur, ut anima possit illa praeintueri in semetipsa, aut saltem sponte sua intrare in ea, propriaque energia ea sibi assimilare statim ac proponuntur, dummodo morali honestate sese rectificare atque purificare satagat. Nam progressus nostrae voluntatis cogit nos fateri insufficientiam nostram, ducit nos ad sentiendum indigentiam cuiusdam superadditionis, nobisque dat unde ordinem supernaturalem inspiciamus, agnoscamus, ac demum recipiamus. Porro haec sola est methodus legitima, quia omne dogma probatum ab extrinseco, indebitum ponit limitem iuribus rationis, et aufert necessariam eius autonomiam, quae vult ut veritatem acquiramus ex iis solis quae nobis immanentia sunt. De caetero non est cur de hoc ipso principio sollicitus sis. Satis enim est ut scias quod generale immanentiae principium est acquisitio definitiva philosophiae modernae. Insuper : « Quisquis  « recusat admittere hoc principium, iam non numeratur inter phi- « losophos. Quisquis non pervenit ad eius intelligentiam, eo ipso « demonstrat se non habere sensum philosophicum ». Et adhuc dubitas? Si cui tamen non sufficiant rhetoricae illae declamationes in quibus tota de integro consistit demonstratio, ille forsitan mirabitur imaginariam basim systematis, phantasticam constructionem, plenamque vacuo vacuitatem. Et si quidem de novella theoria iudicium ferendum esset e conspectu proprie theologico, prorsus condemnanda appareret tanquam corruptiva fundamentalis notionis entis supernaturalis, imo et destructiva omnis fidei cuius motivum sit Dei revelantis auctoritas, uti alias notatum est. His tamen interim omissis, paulisper nunc considera, quam sit vana quoad fundamentum quod praesupponit, quam inepta quoad factum quod assumit, quam risu praesertim digna quoad praetentionem quam prae se fert, eliminandi aut certe superandi soliditatem apologiae traditionalis ex miraculis aliisque externis revelationis argumentis. 

Vana, inquam, quoad fundamentum quod sibi praestituit. Nihil enim scire volens de argumentis quibus Deus unus et verus, creator et Dominus noster, per ea quae facta sunt tanquam per effectus cognoscitur; claudens oculos super omnia gesta Dei in mundo, super vitam, praedicationem et opera Iesu Christi, super praeparationem et consectaria adventus eius, super alia quaecumque facta obiectiva quibus ab initio usque nunc testimonia divina credibilia facta sunt nimis : totum complexum veritatis religiosae, etiam revelatae, ipsa quoque comprehensa Dei exsistentia, eruere contendit ex sola inspectione insufficientiae, indigentiae, inquietudinis, et aspirationum animae humanae. Crederes revera audire philosophantes somnambulos. Quale enim, quaeso, genus argumenti, qualis iste ratiocinandi processus: indigens ego sum, ergo vere a parte rei est id quo indigeo, vel mihi videor indigere? Diceret quispiam solo dictamine sensus communis ductus: Erit in desiderio, erit in aspiratione, erit etiam, et saepissime, in phantastica illa obiectivitate cuius causa et principium ipsa anima est, tam facile creans et ad exsistentiam vocans desiderata sua. Illae enim sunt, quae animae illusiones vocantur: « Quantae « sint autem illusiones animae, inquit Augustinus, si voluero di« cere, tempus quando sufficit? Cuius enim anima, ista non pa- « titur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa « est illusionibus ». Verumtamen ab imaginata illa obiectivitate ad obiectivitatem obiectivam tanta distantia est, quanta inter realitatem et somnium. Denique, desiderium, aspiratio, et si quid aliud eiusmodi, per se nihil aliud ostendit quam indigentiam ; indigentia nihil aliud quam vacuitatem ; vacuitas autem, quod sciam, nusquam demonstrare poterit, realiter exsistere id per quod impleatur. Haec sane manifesta et videntur et sunt, quidquid dicat sensus ille philosophicus quo nos per summum infortunium destituimur. Quod si forte his opponas, eos omnes qui ante nos de anima et beatitudine et fine hominis diserte sapienterque scripserunt, multas solidissimasque deduxisse conclusiones ex desiderio naturae, quod non potest esse illusorium, aut inane remanere : animadverte, quaeso, diligenter, quod conditiones argumenti eorum longe longeque sunt a fundamento methodi immanentiae. Considerant enim illi naturam ut est opus Dei sapientissimi creatoris et provisoris ; Dei, inquam, rerum omnium principii et finis, quem omnino cognoscunt aliunde quam ex aspirationibus suis: ex facto scilicet exsistentiae mundanorum effectuum qui in se non habent rationem sufficientem siri esse, sui ordinis, suaeque evolutionis. Tunc ergo desiderium naturae non accipitur tanquam nudum et simplex desiderium, sed tanquam desiderium in natura radicatum ab auctore Deo, cuius sapientiae manifeste repugnat ut creaturae suae proportionem et exigentiam et tendentiam indiderit, quae non possit adimpleri. Tunc aspiratio naturalis formaliter sumitur ut inclinatio rei in finem snum naturalem, qui est ex directione instituentis naturam (l). Tunc quoque, ex appetitu animae efficax formari potest argumentum, quanquam non ex quolibet appetitu, sed ex solo appetitu, ut aiunt, innato, vel etiam elicito non excedente terminos innati (2). Verum enim vero, ex quo me concludis in aspirationibus, qua immanentes (ut dicis) aspirationes sunt; ex quo e profundo aspirationum totum religiosae veritatis aedificium vis emergere; ex quo contendis exsistere Deum, exsistere revelationem, exsistere ordinem superiorem, quatenus, nec plus nec minus, haec omnia respondent praedictis cordis aspirationibus: rideo intus apud memetipsum, et vanum, illusorium, phantasticum, inane, somnio simile dico fundamentum. 

Sed haec, si placet, omittamus. Fundamentum paulisper admittamus, demusque maiorem totius processus praemissam : necessariam esse connexionem inter aspirationes animae praecisive ut tales, et concretam exsistentiam rerum quae per eas postulantur. Iam veniamus ad factum quod nova methodus apologetica loco minoris ponit, nimirum: aspirationes cordis revera requirere, exigere, postulare revelationem. Nam ibi forsitan, iterum somnium, iterumque lusus imaginationis. Certe, factum huiusmodi longe est ab omni experientia positiva. Illud negant primo omnes rationalistae. Negant secundo omnes ad unum catholici theologi. Negat tertio Concilium Vaticanum, expresse statuens ac definiens revelationem eatenus tantum fuisse absolute necessariam, quatenus placuit Deo ex infinita bonitate sua indebitum beneficium homini conferre, ordinando eum ad participanda bona di^ina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant, siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Sed, quod magis est, qui primi omnium negare deberent, ipsi sunt immanentistae, cum nulla eis sit legitima veritatis acquisitio, praeter eam quae est ex proprio animae fundo. Nihil quippe cogitatur magis extraneum fundo animae humanae quam revelatio, et statim quaeritur quale tandem chimaerae genus anima sit, si nullam recipere potest veritatem nisi autochtonam, et simul nullo alio magis indiget quam instructione et doctrina ab exteriori, id est a Deo revelatore, praeter et supra omnes naturae leges sibi adveniente. 

Quid nunc, si ad concretam applicationem descendamus! Nam revelatio quam postulari dicunt per aspirationes cordis, non est revelatio in genere. sed haec in individuo signata revelatio, quae fides catholica appellatur. « Fides autem catholica haec est, ut « unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, « neque confundentes personas, neque substantiam separantes. « Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, sed Patris et « Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna « maiestas... Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et « tamen non tres dii, sed unus est Deus... Pater a nullo factus, « nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo, non factus, nec « creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non « factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens... Est quoque « fides recta, ut credamus et confiteamur quia D. N. I. C. Dei « Filius, Deus et homo est... Qui licet Deus et homo, non duo « tamen, sed unus est Christus; unus, non confusione substantiae, « sed unitate personae... Qui passus est pro salute nostra, descendit « ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, « sedet ad dexteram Patris... Haec est fides catholica, quam nisi « quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit ». Xunc ergo, inquire et considera. Vide tu, quid commune esse possit inter catholicam hanc fidem et aspirationes, exigentias, ac postulata quae latent in profundo animae humanae. Si vides, bene est; ego quidem videre non valeo. At dices, non ex hac parte sumendam esse fidem christianam, cum iudicium ferendum est de correspondentia eius cum aspirationibus cordis : non ex parte theoretica, sed magis morali, quae sensum practicum afficit. Sit igitur ut volueris. Sed hoc etiam modo, dico tam efficax tamque rigorosum fore argumentum quo Turca quispiam credibilitatem demonstraret revelationis allatae per suum prophetam Mahumetem. Nam et Mahumes attulit revelationem mundo, et habuit colloquium cum Gabriele archangelo, secundum quod reperitur scriptum in Alcorano, sicut scriptum invenimus in Evangelio, I. C. descendisse de coelo ut perferret ad nos verba eius qui misit illum. Porro, si penes exigentias et tendentias cordis iudicium sit, quot sunt quibus, dum consulunt aspirationes suas, verior videbitur revelatio Mahumetis quam revelatio Christi ! Nec valet si respondeas, aspirationes quibus respondet paradisus Mahumetis, non esse bonas, adeoque non demonstrare veritatem suorum postulatorum. Nam caeteris nunc praetermissis, quis te docuit hanc distinctionem inter aspirationes bonas et non bonas? Et ego quidem, quamdiu hominem realem non exuo, quamdiu naturam meam apprehendo prout constitutam sub ordine primae causae/primi principii, et ultimi finis rerum omnium, tamdiu per respectum ad supremum hunc voluntatis meae finem iudicare possum et iudico de bonitate vel pravitate aspirationum mearum. Sed rursus, semel ac me claudis in aspirationibus meis tanquam in primo principio ex quo omnis veritas educenda est et comparanda, iam nescio quid sint bonae vel non bonae aspirationes. Nihil aliud novi quam aspirationes veras et reales. Invenio autem in me aspirationes quae postulant paradisum Mahumetis, alias quae postulant paradisum Christi, et concludo tam veram esse revelationem Alcorani, quam vera est revelatio Evangelii, tam receptibilem unam quam receptibilis est et altera. Vides inane systema, insubsistens, ducens ad contra- dictoria? 

Est et aliquid peius, dum in tantum de sua soliditate confidit, ut persuasum habeat evanescere iam in splendore sui luminis apologiam traditionalem cum miraculis et aliis externis revelationis argumentis, de quibus affirmare non dubitat, quod mentalitati modernae amplius non accommodantur, et pro coaevis hominibus vim demonstrativam amiserunt. In hoc enim cumulus apponitur phantasticis iudiciis quibus totum de integro systema constat. Crederes eos immanentiae adeo studiosos, ut de iis quae foris aguntur nihil penitus sciant, nihilque unquam audiverint de novis ac splendidis signis quibus placuit Deo hac ipsa nostra aetate in lumine solis et summae publicitatis theatro, credibilitatem fidei catholicae confirmare. Ad horum ergo factorum historiam, in qua ridiculae assertionis plena confutatio est, remittemus eos (*). Equidem verissimum est quod modernus incredulitatis spiritus resistit miraculis, et impossibilia tentat ne admittat realitatem miraculorum, et voluntarie claudit oculos ne irrecusabili miraculorum testimonio confundatur (r). Sed, praeterquam quod, proh dii immortales ! non ibi est aliqua moderna novitas, nisi forte aeram modernam a tempore scribarum et pharisaeorum incipere velis, conclusio esset e diametro opposita ei quam eruere volunt. Inimici enim revelationis conantur contra solidas eius demonstrationes; at contra levem et nebulosam immanentiae apologiam quis arma converteret et vires? De ea rident et ridebunt semper, et diabolus cum eis. 

Sic igitur apparet quam absurde a fundamentali quam vocant theologia, methodus historica expellatur. Sed iam venit quaestio, utrum immerito a vestibulo pulsa, iure admittatur in intimo scientiae sacrae sanctuario. Pro cuius solutione sequens sit propositio.


$ 2

Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva, quando post fidei praeambula, de revelatione christiana iam non quaeritur an sit, sed quaeritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dissimulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pan- dit viam. 

Generalis ratio huius assertionis adeo evidens est, ut opus non sit longa declaratione. Etenim, in quocumque exegesis ordine, primum et maxime necessarium interpretationis criterium semper sumi debet ex iis quae propria sunt auctori vel scholae, de cuius doctrinis inquiritur. Id certe vel vulgaris et bonus sensus communis dictat; id demonstrat ratio admodum obvia. Nam quid. quaeso, diceres de eo qui aggrederetur commentarium librorum Aristotelis, vel expositionem placitorum scholae peripateticae, nihil curando de terminologia Aristoteli propria, nihil de regulis, nihil de methodo. nihil de principiis quae scholam eius regunt? Cum igitur ad interpretationem accedis, sive librorum qui auctorem habent Deum revelantem, sive operum quae etsi a Deo non inspirata, adhuc tamen sunt, si dicere liceat. de schola a Deo fundata atque instituta pro custodia et propagatione doctrinae revelatae: prae primis attendendae tibi erunt normae omnes de revelatione ipsa descendentes, specialesque regulae quas revelatio, vel natura sua infert, vel de facto assignavit. Istae autem dicuntur criteria theologica. Sed methodus historica ea praecise est, quae eiusmodi criteria ignorat, et illis solis exclusive utitur, quae a profano usu, et consueto rerum humanarum cursu accipiuntur. Quomodo ergo sufficiens et proportionata ei de qua nunc agitur inquisitioni? Imo vero, quomodo non conducens in positivos gravissimosque, ad verum multorum textuum sensum quod spectat, errores ? Id iam nonnullis exemplis illustremus. 

Legis exempli gratia apud Matthaeum, quod antequam Ioseph et Maria convenerint, inventa est Maria in utero habens de Spiritu Sancto ; legis quod Ioseph non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum ; tibi etiam pluries occurrit mentio fratrum et sororum Iesu. Et tu in methodo historica clausus, facile concludes, uterinos fratres et sorores hic intelligi ; primogenitum dici, non solum ante quem nullus, sed etiam post quem alii ; sensum denique evangelistae esse, quod Maria fuit aliquando a Ioseph cognita. quod habuit filios et filias, et quod ex consequenti amisit virginitatem. Erras, imo in formalem haeresim incidis. Si superioribus fidei criteriis attendisses, hunc sensum certissime exclusisses. Intellexisses evangelistam removisse conventum, quousque poterat in cogitationem venire ; intellexisses eum reliquisse tanquam indubitabile et velut extra omnem possibilem suspicionem positum, quod post talem ac tantam de Spiritu Sancto conceptionem, sacrarium divinitatis permanserit inviolatum; intellexisses demum, eodem sensu dici : non cognoscebat eam donec, etc, quo sensu dicerem: iste poenitentiam non egit donec mortuus est, quia cum de poenitentia agitur, de solo tempore vitae praesentis quaestio esse potest, et qui aliquem non poenituisse affirmat quamdiu hic vixit, in aeternum removet ab eo poenitentiam. 

Legis apud Lucam quod Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et quia non aliter id de Iesu edicitur ac de quovis puero bene morigerato, concludis sensum evangelistae esse, quod Iesus crescebat intrinsecus in virtute, quod sensim sine sensu acquirebat conscientiam sui, quod more caeterorum fiebat de ignorante sapiens. Erras. Certe testatur ibi Lucas, historici partes agens, factum externum, sensibile, experimentale, visum ab iis apud quos adoleverat Iesus; factum scilicet cuiusdam progressus in exterioribus actionibus observati, secundum quod in eis, sive essent de officiis ad Deum, sive de officiis ad homines, magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia. Et siquidem de sensu evangelistae ac de facto ab eo attestato iudicandum foret secundum communes regulas, legitimus profecto transitus esset, legitima illatio ad progressum interiorem, utpote qui in consueto rerum cursu connectitur cum phaenomeno exteriori tamquam causa cum effectu. At vero, quominus iudicium nunc feras iuxta communem hanc et ordinariam normam, aliquid vetat. Quoad factum, vetat revelatum principium unde edocemur actiones adolescentis Christi non fuisse ex crescente sapientia et virtute, sed fuisse tantum crescentes manifestationes sapientiae et virtutis qua plenus ab initio erat. Quoad sensum vero evangelistae, vetat certissima fides de inspiratione evangeiii, a qua quidem abstrahere aliquando licet, contra quam aliquid sentire nunquam licet. 

Legis apud Marcum quod Iesus veniens in Nazareth, non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, et inde concludis scriptorem in ea fuisse persuasione, quod limitabatur potestas miraculorum in Christo, et quod revera defectus potentiae in causa fuit cur pluribus infirmis sanationis beneficium non sit elargitus. Iterum erras. Suppositis enim regulis fidei sine quibus libri Dei rectam interpretationem non habent: « Dicendum quod hoc quod dicitur: non poterat ibi vir- « tutem ullam facere, non est referendum ad potentiam absolutam, « sed ad id quod potest fieri congruenter » (*). Xon quod, inquit Hieronymus, illis incredulis facere non potuerit virtutes multas, sed quod, ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Secundum quem modum dicitur Genes. XYIII-17: Nutn celare potero Abraliam quae gesturus sum? Et XIX-22: Non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. — Rursus apud Matthaeum legis quod Christus miratus est audiens loquentem centurionem, et quia apud nos admiratio contingere solet ex hoc quod aliquid evenit contra nostram exspectationem, eamdem admirationis causam in Christum transfers, et ex consequenti, communis nostri defectus seu ignorantiae participem eum affirmas. Sic tu solo humano sensu ductus; sed aliam explicationem altiora criteria suppeditabunt: « Dicendum quod admiratio proprie est de « aliquo novo et insolito. In Christo autem non poterat esse ali- « quid novum et insolitum quantum ad scientiam qua cognosce- « bat res in Verbo, neque etiam quantum ad scientiam qua co- « gnoscebat res per species inditas. Potuit tamen aliquid esse ipsi « novum et insolitum secundum scientiam experimentalem, secun- « dum quam ei poterant quotidie aliqua nova occurrere. Et ideo « si loquamur de ipso quantum ad scientiam beatam vel etiam « infusam, non fuit in Christo admiratio. Si autem loquamur de « eo, quantum ad scientiam experimentalem, sic admiratio in eo « esse potuit, et assumpsit hunc affectum ad nostram instructio- « nem, ut scilicet doceat esse mirandum quod etiam ipse mira- « batur » (2). 

Difficultatem experiris in conciliandis inter se evangelistis quoad ordinem et circumstantias apparitionum Christi ad mulieres post resurrectionem, et tuae methodo innixus, quae semper ad verosimiliores vel faciliores hypotheses recurrit, opinaris lapsos esse in hoc puncto evangelistas, vel omnes, vel aliquos. Probabile id quidem forsitan esset si de libris humanis ageretur; non est probabile, sed certissime excludendum si de divinis. — Comparas evangelium Ioannis cum synopticis, et collatione facta, iudicas quod si locutus est Christus ut apud Ioannem, non potuit loqui ut apud synopticos, aut vice versa, si locutus est ut apud synopticos, non potuit loqui ut apud Ioannem. Coniectura est, valde debilis, cui omnem, si quam haberet, probabilitatem adimit certissima doctrina fidei proponentis quatuor omnino libros unius eiusdemque sancti Iesu Christi evangelii. Et sic porro in aliis multis, nam dies pene deficeret in omnibus similibus casibus enu- merandis. 

Quod si nunc opponas ad tuae methodi defensionem, evangelia esse etiam documenta vere historica, quae ut talia, nec plus nec minus, accipienda sunt in fidei praeambulis per ordinem ad iudicium credibilitatis, quando regulae et criteria quae ex fide derivant, in usum nondum veniunt, nec venire possunt, ne, quod absit, vitiosus circulus manifeste incurratur: respondebo id esse verissimum, sed statim addendum esse quod in hac inadaequata evangelii acceptione, adaequatum et completum de rebus evangelicis iudicium possibile omnino non est. Accipies igitur facta externa, visibilia, ordinis experimentalis, quae in evangelio sunt attestata; sed quoad intimam rationem eorum, revocabis in memoriam quod ex solis communibus criteriis saepe devenies ad conclusiones hypothetice tantum veras; hypothetice, inquam, id est secundum solum ordinem communiter contingentium, quem ordinem ibi locum non habuisse, superius fidei lumen postea te docebit. Accipies etiam substantiam narrationis historicae, quae est evidentissime eadem, sibique maxime constans in omnibus libris nostris, et talis quae omni homini sincero solidissimum de miraculis aliisque signis persuasionis fundamentum exhibeat. Sed quoad narrationis modum et accidentalitates, meminisse oportebit quod consueta critices historicae methodus ducere te poterit ad multas coniecturas magis minusve verosimiles, quae tamen nihil plus erunt quam coniecturae, quoadusque falsas eas forte ostendat transcendens tuam artem fides inspirationis (r). Habebis itaque saepissime unde suspendas iudicium, et dicas quod e solo conspectu scientiae historicae non constat omne id quod de lactis sacrae historiae, vel de absoluta eius infallibilitate, sacra doctrina tenet et tradit. In omni autem modo, ratio tractandi et interpretandi evangelium cum eadem illa libertate et independentia quae in profanis histcriae documentis admittitur, falsa, vitiosa, et ad errorem ducens methodus est. 

Porro idem nunc, proportione servata, vitium occurrit quoad interpretationem traditionis, dum scilicet traditionem accipiunt quasi in communi facto historico esset reposita, hoc est in facto transmissionis qualiscumque doctrinae secundum solas humanorum ingeniorum vires et industrias; adeoque relinquunt penitus a parte superiora criteria quae in casu necessaria essent ad legitimum iudicium ferendum de sensu veterum Patrum in multis locis quae nobis obscura sunt, et absolute loquendo, diversis interpretationibus ansam praebere possent; inter quas critici pro suo pruritu libere et independenter opinandi, semper eligunt ilias quae in partem heterodoxam inclinant, ut deveniant ad desideratam conclusionem : alium fuisse sensum primaevae ecclesiae, a sensu qui in posteriori aevo praevaluit. Et si quidem solo spiritu humano traditio duceretur, tunc nihil profecto a priori obstaret quominus admitteretur possibilitas mutationis factae in sensu et intelligentia dogmatum. Tunc non esset necesse sumere ex claris explicationibus posteriorum Patrum, tutam certamque normam interpretandi obscuriores expositiones antiquiorum. Tunc liceret committere successores cum antecessoribus. Tunc dicere forsitan posses, magnos illos quarti et quinti saeculi doctores aut decipere aut decipi, quando a sensu et sententia maiorum se per omnia pendere, tam asseveranter, tamque instanter profitentur. Augustinum non intellexisse auctores de quibus scribebat in exordio librorum de Trinitate: Omnes quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate quae Deus est, divinorum librorum catholici tractatores, hoc intendunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint trcs du, sed unus Deus (l). Scriptores denique primi aevi, sub summo ac supremo Deo, in Filio et Spiritu Sancto inferiores deos seu demiurgos agnovisse, ac per hoc, novum paganismum sola accidentali forma ab antiquo diversum introduxisse. Haec, inquam, dicere forsitan posses; quae etsi sat dura videantur, adhuc tamen receptibiles forent conclusiones pro ea disciplina quae in coniecturis et hypothesibus ut plurimum conquiescere solet (2). Nunc autem ibi, non secus ac in Scriptura, elementum humano maius agnoscendum est; et quod modo in causa erat cur historica methodus et crisis dici debeat plane insufficiens ad interpretandum evangelium, in causa pariter erit cur impar dicatur ad interpre- tanda monumenta sacrae traditionis. 

Nota autem bene, non somniari nos, quod si qua inveniantur certo demonstrata secundum legitima criteria disciplinae historicae, illa eadem poterunt quandoque ostendi falsa secundum superiora fidei principia, et propria theologiae criteria. Absit; non est sensus praemissorum. Sed solum dicimus quod usitatae in arte critica regulae saepissime ducunt ad iudicia mere probabilia, ad coniecturas plus minusve verosimiles, ne dicam penitus imaginarias. Nunc autem, id quod e solo conspectu criticae historicae, coniecturale vel etiam probabile esse posset, probabile amplius non est, si opponatur veritati quae per aliam viam certissime innotescit. Imo est haereticum vel erroneum, et sub liceitate opinandi amplius non cadit, si contradicat iis quae vel fides docet, vel criteria theologica demonstrant. Proinde, si sub specie praecisionis a superioribus regulis, documenta Sacrae Scripturae vel Traditionis tractare attentas cum eadem libertate et independentia, quae in profanis conceditur, non solum non vitabis haereticam pravitatem, sed adiicies etiam crimen artificiosissimae fallaciae. Scribebat auctor libelli L 'Evangile et PEglise, in introductione sui operis: « In hoc libello propositum intentionis est, omnia consi- « derare e solo conspectu historiae ; non autem conficere apologiam « catholicismi et dogmatis traditionalis. Si hoc fuisset intentionis < propositum. praesens opusculum praesertim quod attinet ad di- « vinitatem Christi et auctoritatem Ecclesiae, esset valde defectuo- « sum atque incompletum... Non intendimus hic demonstrare, ne- « que veritatem Evangelii, neque veritatem christianismi catholici, « sed solum definire habitudinem qua Evangelium et Ecclesia ca- « tholica in historia uniuntur. Lector bonae fidei in hoc non fal- « letur » (x). Vix dici potest, quot incautos dolosa haec professio deceperit. Nonne, aiebant, aliud est praescindere, aliud negare? nonne apud omnes receptum est axioma dicens: abstrahentium non est mendacium? nonne alius est conspectus historici, alius theologi? Profecto. Et perveniens ad finem libri, vides omnia dogmata fidei christianae, unum post alterum destructa; vides ea prorsus abiuranda, nisi forte contrarium eius quod admittitur et approbatur ab historico, ponit simul ut certissimum recipi a fideli. Propterea dico: methodum historicam eousque perductam ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habere in sua basi haeresim eo perniciosorem, quo ad destructionem omnium revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam.



CAPUT QUARTUM.
 DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 

x). « Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? ». (Ioax. xvm-381. 

Semel ac admissum est, sensum antiquae Ecclesiae circa primaria etiam dogmata religionis nostrae, fuisse revera diversum a sensu qui in Ecclesia sequioris aevi praevaluit, statim sequitur non posse admitti traditionem immutabilem, fixam, sibique semper constantem, sed e contra, talem eam esse agnoscendam, quae indefinitae variationi sit per se obnoxia. Ex quo enim, ut volunt novi magistri, notiones quas Ecclesia proponit tanquam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, et conservatae in eodem tenore in quo ab ipsa origine proponebantur, nihil iam prohibet quominus semper modificentur, semperque spolientur determinato illo modo quem speciales culturae conditiones attulerant in saeculis anteactis, ut magis ac magis vestiant politioris scientiae formam. Imo vero, nedum aliquid sit quod prohibeat, multa sunt quae eiusmodi modificationem quam maxime nunc necessariam faciunt. Nunc enim mutata est speculatio philosophica; nunc habetur multo amplior cognitio historiae et universi; nunc..., nunc..., etc.

Sed dicet aliquis: Si ita de sacra traditione sentiendum est, si illud quod heri et nudiustertius ut verum praedicabatur, hodie est corrigendum, si indefinita evolutio ponitur, et omnis evolutio nova secum fert aliquam deiectionem de doctrina quae credebatur prius, ergo erravit traditio antiqua sicut errat quoque traditio praesens ; omnis infallibilitas ab apostolico magisterio penitus aufertur, et promissum a Christo charisma veritatis in Ecclesia omnino non est. Gravis sane difficultas, quae tamen op- timam habebit solutionem ex distinctione facienda inter veritatem absolutam, et eam quae dici potest relativa, Haec quippe distinctio est, quam contra fallacem Scholae dogmatismum suggerit philosophia Kantiana. Xon enim errabat ille qui ponebat incognoscibilia numena, seu intimas rerum naturas, earum praesertim quae sunt supra nos. De facto, quis vere fidere poterit conceptibus suis, quasi conformes essent realitati obiectivae? Quid magis incredibile quam axioma quo antiqua philosophia ponebat veritatem in mente nostra esse adaequationem intellectus et rei?  lmo quid magis absurdum, loquendo praesertim de rebus divinis quae infinite elevantur supra omne id quod nostrae ideae possunt exprimere? Ergo veritas apud nos est continuum inquirere, potius quam impossibilis consecutio ac possessio eius quod inquiritur; est conceptio quoad fieri potest approximans realitati; est melior loquendi modus qui possit haberi <ecundum praesentes nostras conditiones et circumstantias, cui tamen nunquam definitive et immobiliter stare oporteat. Et quia ipsa fidei dogmata formata fuerunt per quamdam reductionem mysteriorum divinorum ad communes notiones humanas sicut vel sola eorum structura luculenter ostendit, clarum est quod hic quoque, imo hic maxime, attenta omnimoda obiecti trascendentalitate, nihil plus erit veritas quam quod melius et aptius dicetur secundum currentes ideas et statum culturae unicuique epochae proprium. In hoc autem stat ratio veritatis relativae, quae cum semper adsit in doctrina traditionis et ecciesiasticis definitionibus, optime conciliat inter se duas res, quae olim videbantur insociabiles, evolutionem scilicet doetrinalem et infallibilitatem sano modo intellectam (I). 

Sic schola nova quae nunc invalescit, et nihil curare videtur anathema latum a Patribus Vaticanis, Sess. 3, can. 3 de flde et ratione, contra eos qui dicunt fieri posse ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit Ecclesia. Porro, praesentis capituli scopus est declarare quid sentiendum sit de commento illo adeo nunc celebrato veritatis relativae, et primo quidem quoad se, deinde vero quoad applicationem eius ad dog- ^mata fidei nostrae.  


$ 1

Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam (adaequatio intellectus et rei), nulla alia admissibilis est notio veritatis. 

« Sicut bonum nominat id in quod tendit appetitus, ita ve- « rum nominat id in quod tendit intellectus. Hoc autem distat « inter appetitum et inteliectum sive quamcumque cognitionem, « quia cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente, « appetitus autem est secundum quod appetens inclinatur in « ipsam rem appetitam, et sic terminus appetitus quod est bonum, « est in re appetibili, sed terminus cognitionis quod est verum, « est in ipso intellectu... Cum autem omnis res sit vera secun- « dum quod habet propriam formam naturae suae, necesse est « quod intellectus in quantum est cognoscens, sit verus in quantum « habet similitudinem rei cognitae, quae est forma eius in quan- « tum est cognoscens. Et propter hoc, per conformitatem intelle- « ctus et rei veritas definitur » (r). Et re quidem vera, si notitia est ex propria ratione sua, repraesentatio obiecti exsistens in intellectu, statim sequitur quod veritas, utpote propria notitiae perfectio, non in aliquo alio consistere potest quam in conformitate eius cum obiecto ipso. Conformitatem autem dico, quae non est quaerenda in entitate actus cognoscitivi per comparationem ad entitatem rei extra intellectum, sed praecise in hoc quod obiectum reipsa in se constituitur sicut intellectus apprehendit et di- cit obiectum esse constitutum. 

Sed ut intellectus aliquid dicat de reali constitutione obiecti, necesse est ut sese ad illud referat cum actu suo, et hoc non facit in simplici apprehensione, sed solum in iudicio quod per propositionem exprimitur. Omne enim iudicium comprehendit notiones duas, quarum una sumitur ut subiectum quod supponit pro re a l quam mens se refert, altera ut forma quae subiecto attribuitur et de eo praedicatur. Et subiectum quidem supponens pro re extra intellectum, semper enuntiat aliquid designatum ac distinctum, quamquam adhuc imperfecte apprehensum, velut quiddam quasi potentiale quod determinandum est per praedicatum. Neque haec inter se pugnant. Nam certe mathematicus incipit i dicere de triangulo antequam sciat eius proprietates, et physicus de magnetismo tamquam de causa certorum effectuum, quin adhuc cognoscat intimam eius constitutionem ; nominas unam plantam priusquam eius speciem determinaveris; nominas angelum, etsi habeas de eo notionem valde vagam et imperfectam; nominas Deum tametsi scias te infinite a conceptione eius essentiae abesse, nam satis est ut dicas primum ens, causam a qua pendet rerum universitas, aut si quid aliud eiusmodi, ut eum distinguas ab omni eo quod non est ipse. Sicut ergo singulare corporeum praesentatur mihi distinctissime, licet multa de eo ignorem, et occulta mihi sit ipsamet numerica eius constitutio seu individuationis ratio : ita obversatur mihi subiectum iudicii velut aliquid singulariter designatum, et tamen potentiale, quod debet determinari per praedicatum. Nunc ergo, si forma per praedicatum significata conveniat rei designatae per subiectum, sicut iudicium convenire affirmat, aut si non conveniat, sicut iudicium convenire negat, habetur veritas ; sin autem minus, falsitas; utraque autem, non relative, sed absolute, simpliciter, sine addito dicta. Convenientia enim a parte rei vel est, vel non est, et haec est obiectiva convenientia cui debet adaequari convenientia ab intellectu affirmata, ut hoc demum sit veritas, et nihil aliud: adaequatio intellectus et rei. 

Sed nota bene adaequationis terminos. Termini adaequationis non sunt intellectus et res, quasi nempe hinc poneretur obiectum in tota realitate sua, inde vero intellectus totam huius realitatis intelligibilitatem exhauriens, ac per hoc, quasi nihil esse deberet in obiecto quod non esset pariter in intellectu. Sic namque adaequationem intellectus et rei interpretari voluerunt novi magistri, ut ad absurdum deducerent definitionem veritatis in antiqua philosophia receptam,etsanenimis facili negotio. Nam quis, quaeso, somniare potuit unquam, idem esse notitiam veram ac cognitionem comprehensivam, per quam res cognoscitur tantum quantum est cognoscibilis? Non ergo hoc modo adaequationis terminos accipies, sed ita ut ex una parte sit id quod de re intellectus affirmat, et ex altera id quod in re correspondet affirmationi conforme. Proinde, cum iudico Deum esse sapientem, non dico adaequationem esse inter meam notitiam et Deum vel sapientiam Dei, absit; sed solum inter id quod est, sapientiam esse in Deo seu convenire Deo, et id quod de hac convenientia affirmatum elucet in iudicio meo.

Rursus, termini adaequationis non sunt modus intellectus in intelligendo ac iudicando, et modus rei in seipsa, quia iterum, aliud est modus intelligendi, et aliud omnino id quod per hunc intelligendi modum de obiecto affirmatur. Unde S. Thomas in prima Parte, q. 13, a. 12, quaerens utrum propositiones verae possint formari de Deo, sibique obiiciens quod omnis intellectus intelligens rem aliter quam sit. est falsus, et quod aliunde modus Dei est plane diversus a modo cognitionis nostrae, sic respondet: « Ad tertium dicendum quod haec propositio: intellectus « iutelligens rcm aliter quam sit, est falsus, est duplex, ex eo quod « hoc adverbium aliter potest determinare hoc verbum inteiligens, « ex parte intellecti vel ex parte intelligentis. Si ex parte intel- « lecti, sic propositio vera est, et est sensus : Quicumque intel- « lectus intelligit rem esse aliter quam sit, falsus est. Sed hoc « non habet locum in proposito, quia intellectus noster formans « propositionem de Deo non dicit eum esse compositum, sed sim- « plicem. Si vero ex parte intelligentis, sic propositio falsa est. « Alius est enim modus intellectus in intelligendo quam rei in « essendo. Manifestum est enim quod intellectus noster res ma- « teriales infra se exsistentes intelligit immaterialiter, non quod in- « telligat eas esse immateriales, sed habet modum immaterialem « in intelligendo. Et similiter cum intelligit simplicia quae sunt « supra se, intelligit ea secundum modum suum, scilicet composite, « (id est, componendo praedicatum cum subiecto), non tamen ita « quod intelligat ea esse composita. Et sic intellectus noster non « est falsus formans compositionem de Deo ». Et simili quoque ratione, dum idem intellectus noster perfectiones simplices de Deo affirmat, non affirmat eas de ipso secundum modum determinatum et participatum quem apud nos habent. Nam in nominibus quae Deo attribuimus, est duo considerare, scilicet perfectiones ipsas significatas, ut bonitatem, vitam, sapientiam, etc, et modum significandi. Quantum igitur ad perfectionem quam significant huiusmodi nomina, proprie competunt Deo, imo magis proprie quam creaturis, et sic de eo a nobis praedicantur, non autem quantum ad modum imperfectum quo invenitur apud nos participata perfectio (l). Et ideo, etiamsi proprius divinae perfectionis modus a nobis positive non cognoscatur, nec etiam possit positive cognosci antequam intuitiva visione donemur, semper tamen in iis quae recte de Deo mens nostra iudicat, adaequatio est intellectus et rei, quia semper est revera in Deo id quod intellectus affirmat Deo competere, et sicut affirmat competere ei. 

Vide igitur quam sophistica sint ea quae afferunt ad suam notionem veritatis relativae adstruendam. Dicunt enim: Quomodo esset absolute verum illud iudicium in quo subiectum confuse apprehenditur, et praedicatum habet modum omnino diversum ab eo quem res habet in seipsa? Quomodo non falsitate admixta, ac per hoc, ad summum relative vera, notitia tam longe distans a realitate undequaque supra nos elevata? Denique, si nec Deus, nec eius attributa, nec propria eorum ratio sunt nobis nota, eritne tandem plus quam qualiscumque loquendi modus in iis omnibus quae de Deo et rebus divinis vel ratiocinamur vel disserimus? Sic ipsi, sed absurde, quia haec omnia ostendunt quod nostra cognitio potest recipere maiorem perfectionem, sive ope meliorum specierum quam illae sint quas nunc habemus, sive per directam intuitionem eius quod nunc non manifestatur nisi in suis effectibus, sive per novum lumen quo virtus intellectiva roboretur; at non probant reformanda unquam fore recta iudicia intellectus nostri de rebus etiam altissimis. Nihil refert quod subiectum iudicii non sit per se manifestum ; satis enim est si sit ita designatum, ut sciamus de quo loquimur. Nihil iterum refert quod praedicatum sit inferius formae significatae; sufficit enim ut conceptus sit positus sub tali abstractione, sub qua possit se extendere etiam ad realitatem quae aliunde excedit notitiam nostram, sicut videre est, respectu substantiarum separatarum, in rationibus formalibus quae non includunt in suo significato limitationem propriam rebus corporeis; respectu autem Dei, limitationem creaturae. Et si quidem conceptus vitae, cognitionis, amoris, etc, includerent modum illum vivendi, intelligendi, amandi, qui est in nobis, certo certius nonnisi falso attribuerentur Deo,  sicut falso diceremus Deum esse corpus, vel animal, etc. Nunc autem, cum rationes istae abstrahant a nostris determinationibus, et de se dicant puram actualitatem non mixtam aliquo restrictivo, sic possunt et debent attribui enti infinito. Tandem non refert quod modus essendi Dei sit in immensum elongatus ab eo qui apud nos cognoscitur; non enim iudicamus, ut dictum est supra, quod sit in Deo ille perfectionis modus qui nobis est notus, aut concretio seu compositio quae invenitur in enuntiationibus nostris. Oportet igitur dicere quod Deus sit sapiens, immensus, omnipotens. omniscius, etc, et iudicium sic prolatum eamdem semper immobilem veritatem habebit in quocumque culturae statu, et pro quolibet intellectu, quidquid sit de altiori modo quo supernae mentes obiectum attingunt, plenius penetrando intelligibilitatem eius, et magis appropinquando ad perfectam eius cognitionem. 

Et sane, omnis doctrina quae cogitur mutare assertiones suas vel sensum earum, ita ut non amplius agnoscatur exactum quod fuerat prius admissum, debet evidenter confiteri se simpliciter errasse, et non tantum ignorasse quod nunc scit, aut fuisse solum in quodam inferiori veritatis relativae gradu. Si physica aliquando admisit quod lux propagatur per emisaionem sphaerularum, et postea agnovit quod consistit in vibrationibus seu periodicis alterationibus alicuius fluidi, sine dubio prius erravit. Si unquam demonstraretur quod anima humana est coniuncta corpori solummodo per modum causae efficientis seu motricis, et non per intimam communicationem suae realitatis substantialis, quisquis olim putavit quod anima est vera forma corporis, iste in errore fuit. Si moderni merito affirmarent quod personalitas constituitur per conscientiam, et non per formalem rationem subsistentis distincti, quae quidem ratio natura sua antecedit omnem operationem, adeoque et omnem conscientiam sui, quisquis posuit in Christo naturas duas et personam unam, dum sunt evidenter duae conscientiae respondentes divinae et humanae Cognitioni, ille rursus falsum de Christo iudicium habuit. Et a primo ad ultimum, quid quaeso clarius, quid evidentius, quam quod impossibile sit doctrinam mutari a sic in non, vel vice versa, quin eo ipso ostendatur facta mutatio, vel ab errore in veritatem, vel a veritate in errorem? Et si dicis, a veritate relativa in meliorem veritatem relativam, coniungis voces sine sensu, for mas inanem sonum, et quid dicas non intelligis. 

At forte subsument: Non mutatur sic in non inter eosdem terminos, sed terminorum significatio cum progressu scientiae efficitur alia, et ideo mutatio est, non tam in iudiciis in quibus formaliter residet veritas, quam in conceptibus et simplicibus apprehensionibus a quibus pendet sensus assertionum et totius doctrinae ratio. Certe, respondemus nos, dependet multum. Propterea, antequam efferatur aliqua propositio, oportet exacte definire sensum uniuscuiusque vocis, sicut fieri solebat in antiqua schola, et in moderna negligitur. Sed videamus. Verene mutatus est sensus verborum? alii sunt conceptus? quid sequitur, ad mutationem iudiciorum quod SDectat? Unum de duobus. Vel ita mutatus est sensus, ut iam importetur res omnino disparata ab ea quae significabatur antea, et tunc novum iudicium, cum non sit circa idem, nequaquam poni debebit in comparatione cum priori, aut haberi ut modificans vel reformans ipsum ; ac per hoc, si talis mutatio unquam contingeret, oporteret a principio convenire de vocibus, et observare quod solum agitur de nova terminologia, seu novo vocabulario. Vel ita mutatus est sensus, ut eadem vox semper referatur ad eamdem rem, et nihilominus determinetur cum aliqua nota contraria ei quod intelligebatur prius, et tunc evidens est quod mutatum est. sic in non inter eosdem terminos sub iisdem verbis, sicut si semper diceres animam esse humani corporis formam, sed iam intelligendo per formam, causam mere extrinsecam, non autem intrinsecam ac constitutivam. Tunc quoque evidens est quod vel prius dicebatur falsum et nunc dicitur verum, vel prius verum et nunc falsum; in omni autem modo, veritati relativae, sive prius sive nunc, nullus relinquitur locus. 

Ultimo animadvertes quid distet inter eam quam dicunt veritatem relativam, et eam quam omnes admittimus, perfectionem relativam cognitionis veritatis. Sane vero, sicut sunt infiniti intellectus possibiles, alii aliis perfectiores, usque ad summum intellectum qui Deus est, ita quoque sunt infiniti perfectionis gradus in cognitione veri. Est cognitio comprehensiva, est non comprehensiva; est intuitiva, est abstiactiva; est propria et quidditativa, est impropria et analogica. Sunt species intelligibiles quae diversis modis res repraesentant; est lumen intellectuale plus minusve potens penetrare id quod in eis continetur, et iudicare secundum ipsas. Estclaritas principiorum plus minusve intensa; est plus minusve attenta consideratio notarum obiecti, factorum quae ab experientia dantur, effectuum in ordine ad causas. Sunt iudicia certa, sunt probabilia ; sunt argumenta apodictica, sunt solae coniecturae, etc. Potest igitur dici quod perfecta est relate ad hominem cognitio illa veritatis, quae esset relate ad angelum imperfectissima, eodem nimirum sensu quo recte diceretur magna relate ad puerum, scientia de qua erubesceret doctus philosophus. At, quaeso, ne inde deducas quod quidquid veri assequitur puer. non sit aequalis veritatis pro philosopho. Ne concludas quod veritas ipsa dicenda sit relativa ad varios intellectus, vel varias conditiones eorumdem. Quippe, adaequatio in qua consistit eius ratio, non admittit gradus, utpote in hoc reposita, quod forma expressa per praedicatum convenit revera subiecto reali sicut affirmat intellectus. Et adaequatio ista vel est, vel non est. Unde iudicium vel est absolute verum, vel est absolute falsum. Si est compositum, resolvaiur in partes, et unaquaeque pars erit in se vel vera vel falsa absolute. Et in parte vera debebit convenire omnis intellectus, etiam sublimissimus, tametsi videat sublimior ille quomodo mens inferior adhuc elongetur quam maxime, a perfecta et adaequata penetratione obiecti secundum totam eius intelligibilitatem. Conclusio ergo sit, quod veritas relativa, vel nullum habet sensum, vel reducit notionem veritatis ad coneeptum Protagorae, secundum quem verum est id quod apparet, et ideo vera simul esse possunt quaelibet contradictoria, quando de iis- dem a diversis diversimode iudicatur. 

Nunc autem, si philosophus non potest consentire tali modo veritatis, aut potius universalis ignorantiae vel amentiae, multo minus theologus seu fidelis, quia iam non sola destruitur ratio naturalis, verum etiam religio, fides, et revelatio Dei, prout paucis declarandum venit in propositione quae sequitur.



§ 2. 

Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem absurdum commentum, dum evolutioni sacrae traditionis applicatur, destruit formale fidei motivum, destruit obiectum eius materiale, destruit modum summae certitudinis quem fides habere debet in credente. 

Vix sane intelligitur qua hallucinatione capti, neocritici nostri sese serio transfigurent in reformatores theologiae et promotores altioris intelligentiae dogmatis catholici, dum apud eos eousque crescit confusio idearum, ut nesciant amplius dicere an doctrina fidei a Deo sit, vel ab hominibus. Ecce enim, ut persuadeant non esse in fide nostra plus quam veritatem relativam, affirmare iam non dubitant quod conceptiones quas proponit Ecclesia tamqnam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, quia dogmata illa, quantumvis divina quoad originem et substantiam, tamen humana sunt quoad structuram et compositionem (x). Caeterum, quid per originem et substantiam in oppositione ad structuram et compositionem debeat intelligi, non explicant. Sed nec explicare opus habent, praesertim quia ubi clare loquuntur de elemento divino quod nomine tenus relinquunt in dogmatibus nostris, clare etiam apparet illud esse in re ipsa humanum, ut omnia tandem in eodem humano ordine contineantur, et origo, et substantia, et structura, et compositio. Quo semel posito, nihil interest scire proprias singulorum vocabulorum differentias. Verum ista interim omittamus. Sumamus distinctionem inter divinum et humanum dogmatum elementum in meliori sensu quem absolute prae se ferre potest, et videamus utrum ex eiusmodi distinctione (cuius legitimitatem certa quadam ratione nemo denegabit), id demum consequatur, quod conceptiones quas proponit Ecclesia tanquam dogmata revelata, non sint immobiles e coelo delapsae veritates, sed solum conceptiones mutabiles, reformabiles, relativae, et semper epurandae per progressivam deiectionem faecis et scoriae quam prius continebant. 

Certe, in dogmatibus prout nobis proponuntur, sunt primo verba; sunt deinde conceptus seorsum accepti, iique vel simplices et incomplexi, vel complexi et e simplicibus resultantes; est denique nexus quo componuntur conceptus in iudicio. Quid iam volunt evolutionistae nostri, quando veritates dogmaticas dicunt non e coelo delapsas? 

Quod non sint e coelo delapsa verba? Id quidem concedimus, quia nusquam somniavimus quod nova lingua desuper nobis advenerit simul cum revelatione Dei. Quod non sint e coelo delapsi conceptus? Id quoque indubitanter damus, si sermo sit de conceptibus primis atque elementaribus, quia eiusmodi notiones, si apud nos non fuissent, debuissent venire in nobis, ad hoc ut nobis intelligibilis fieret sermo revelationis, aut per infusionem miraculosam, aut per hoc quod obiecta nova praesentata forent nostris sensibus et nostrae intuitioni. Xeutrum autem ex his praestat revelatio. Non suppeditat nobis novas species intelligibiles. non affert nobis visiones, non elevat nos ad novum illum intelligendi modum quo in statu tantum termini donabimur. Praesupponebat ergo conceptus nostros, saltem primos et elementares. Nam de complexis non eadem omnino est ratio, quia nihil vetat quominus novos quosdam revelatio attulerit, quos ratio nostra alias non habuisset, sicut patet de his nominibus, consubstantialis, Deipara, transubstantiatio, etc. in quibus elementa complexionis erant communiter nota apud nos, complexio autem ipsa, non ita. Sed hoc in praesenti non admodum refert. Id enim nunc sufficiet observare : Quod conceptus seorsum sumpti se habent ad doctrina, sicut se habent litterae alphabeti ad vocabula, vel vocabula ad sermones; et quod iidem conceptus ingrediuntur diversissimas diversissimae originis doctrinas, quemadmodum eaedem litterae ingrediuntur diversissima diversissimae significationis vocabula. « Litterae, inquit Augustinus, in tot millibus verborum atque « sermonum ipsae repetuntur, non augentur; verba infinita sunt, « finitae sunt tamen litterae; verba numerare nemo potest, litteras « quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum una littera « variis in locis ponitur, et pro loco valet, non unam rem valet. « Quae tam diversae res, quam Deus et diabolus? Tamen in ca- « pite, D littera est, cum dicimus, Deus, et cum dicimus, Diabolus. « Ergo littera pro loco valet. Errat autem, et nimis absurdus est, « et gestat puerile cor, qui cum legerit, verbi gratia, D litteram « in nomine Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi « Deo faciat iniuriam » (r). Nunc autem, cave et tu, a corde puerili, et transfer comparationem ad propositam nobis quaestionem, ut videas usque ad evidentiam, quod possunt e terra esse verba, e terra esse elementares conceptus, e terra esse structuram et modum enuntiationum, quamquam e coelo sint veritates et dogmata quae ex his conceptibus formantur, quae his verbis significantur, quae hac sermonis structura exprimuntur. 

Dic enim mihi : Ex hoc quod non sunt nisi viginti quatuor litterae alphabeti, quod istae viginti quatuor litterae versantur in usu omnium, quod nonnisi cum iisdem illis vulgatissimis viginti quatuor litteris scribere possum quidquid voluero scribere, deducesne tu, quod veritas aliqua quae exempli gratia, mihi soli erat nota, et quam nunc tibi in scriptis manifesto, formaliter et praecise prout tibi manifestata et ad te directa, non est a me delapsa? Aut ex hoc quod lingua uteris quam non composuisti, quam ab aliis de integro didicisti, cuius denique vocabularium, idiotismi, structura, regulae, nihil a te acceptum ferunt: ex hoc, dico, quod tali lingua uteris, debebone tandem concludere quod sensus a te in ea lingua expressi, non sunt sensus tui; quod sententiae enuntiatae, non sunt sententiae tuae; quod assertiones ac prolata iudicia non sunt assertiones et iudicia a te oriunda, et tua, si quam habeas, auctoritate vestita? Idem ergo sentias in praesenti, et cum proportione ratiocinare. Xam conceptuum quidem humanorum non erat auctor Deus, praecise in quantum revelator. Adhuc tamen iidem conceptus comparabantur ad ipsum sicut alphabetum ad scribam, sicut vocabularium ad oratorem, sicut lingua iam fixa et praeformata ad auctorem qui ea uti vult, ut quovis modo, sive perorando, sive scribendo, sive dictando, reconditos mentis suae sensus aliis manifestet. Quid igitur refert quod litterae alphabeti et verba vocabularii a Deo revelatore usurpata, non fuerint e coelo delapsa? Sententiae enim et dogmata nusquam in alphabeticis, vel phoneticis, vel idealibus etiam elementis resident, sed solum in compositione qua elementa illa associantur ut consurgant in sententias, et formentur in enuntiationes. Eiusmodi autem compositio in casu nostro, procul dubio e coelo est, quia a Deo revelante, quia a Deo dictante est |r|. 

Non igitur ex hoc quod dogmata nostra humanarum conceptionum modum et structuram servant, deducere licet id quod volunt novi magistri. Sed sola conclusio esse potest, quod mysteria divina alium modum habent in verbo revelationis, et alium modum in seipsis, sicut notavit S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 2: « Co- « gnita, inquit, sunt in cognoscente secundum modum cognoscen- « tis. Est autem modus proprius humani intellectus ut compo- « nendo et dividendo veritatem cognoscat. Et ideo ea quae « secundum se simplicia sunt, intellectus humanus cognoscit se- « cundum quamdam complexionem, sicut e converso intellectus « divinus incomplexe cognoscit ea quae sunt secundum se com- « plexa. Sic ergo obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno « modo ex parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est ali- « quid incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. Alio « modo ex parte credentis, et secundum hoc, obiectum fidei est « aliquid complexum per modum enuntiabilis ». Huc quoque redit quod ait Augustinus exponens initium evangelii Ioannis, ubi de Verbo quod erat in principio apud Deum: « Dicere ut est, quis « potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Ioannes di- « xit ut est, sed et ipse ut potuit, quia de Deo homo dixit, et « quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, « dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil; quia vero « homo inspiratus, non totum quod est dixit, sed quod potuit « homo, dixit » (x). Et ratio ultima *est, quia in hac supernatu- rali revelatione sive diccatione, alphabetum dictionis adhuc sunt naturales conceptus nostri, et tale alphabetum non capit proprium modum Dei. Xon quod dicat Deum habere alium modum ac eum quem revera habet in se; sic enim esset falsitas, ut dictum est supra. Sed quia nec dicit nec dicere valet quis positive sit modus ille transcendens omnem limitationem et omnem imperfectionis admixtionem, quem per multiplices suarum veluti litterarum compositiones verissime de Deo exprimit et renuntiat. Neque in hoc ulla difrerentia est inter dogmata theodiceae naturalis et dogmata revelationis, quia utraque in eadem lingua intellectuali expressa sunt et exprimuntur. Sed dum in prioribus consociatio elementorum iudicii est a ratione quae evidentia movetur, in posterioribus est a Deo docente nos convenientiam praedicati cum subiecto, etiam ubi convenientia illa omnem rationis intuitum fugit, omnem eius aestimationem exsuperat. Verum enimvero, si in iudiciis per eamdem ipsam rationem nostram recte formatis absoluta semper veritas est, quanto magis in iis quae directe a Deo sunt, nisi forte velis aut facere Deum falsitatis auctorem, aut denegare ei potestatem exprimendi veritatem mysteriorum suorum in lingua quantumvis imperfecta et deficiente quae apud nos est. 

Caeterum, vix opus est demonstrare quomodo stante commento illo veritatis relativae in dogmatibus ab Ecclesia propositis, actum est de fide christiana, id est theologica, cui iam subtrahitur et formale motivum, et obiectum materiale, et proprius firmitatis ac certitudinis modus. 

Subtrahitur primo formale motivum, quod est auctoritatis Dei revelantis. Ubi enim locus erit auctoritati Dei in iis conceptioni bus quae nequaquam absolute verae sunt, quae solummodo quoad eius fieri potest approximant realitati, quae in modis loquendi consistunt, quae fluctuant et variant et mutantur ad ventum doctrinae hominum? Habebimus ergo humanas opiniones; fidem vero quae ipsi primae veritati seu Deo testificanti innitatur, pro- fecto non habebimus. 

Subtrahitur quoque obiectum materiale. Quid enim est quod iam poterimus credere? Forte quod sit aliquod mysterium confuse analogum assertionibus quas praedicat et docet Ecclesia? Sed has praecisas doctrinas, puta quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus et inter se consubstantiales, quod Iesus Christus una persona est divinam habens et humanam naturam, quod panis et vinum convertuntur in eius corpus et sanguinem, quod sub speciebus sacramenti ipsum corpus et ipse sanguis continentur vere, realiter, et substantialiter, credere non poterimus. Nos enim sic nunc loquimur, quia melius nunc loqui non possumus. Veniet autem tempus in quo secundum meliorem evolutionem studiorum dicetur aliter, et verius. Ergo propter disciplinam stabimus formulis authentice propositis; formulis, inquam, non iis quae per formulas significantur. 

Subtrahitur a fortiori proprius modus credendi qui in fide divina necessarius est, modus scilicet adhaesionis indubitatae et super omnia firmae. Nam certe, deberem dare vitam, potius quam ponere in dubium consubstantialitatem Trinitatis, dualitatem naturarum in uno Christi supposito, transubstantiationen in Eucharistia, etc. Sed, o sanguis inutiliter profusus, o vita non ad suum verum valorem aestimata, si solum agitur de humanis formulis quae hodie in favore sunt, et cras mutabuntur! Si interim licitum mihi est existimare quod consubstantialitas est proprium cuiusdam scholae vocabulum, cui aliud vocabulum, aliusque sensus, substitui aliquando poterit! Si possum putare quod forte lesus Christus non est Deus nisi per aliquam transformationem animae suae, et nescio quam conscientiam acquisitam de nescio qua coniunctione cum Patre! aut quod praesentia eius eucharistica non male forsitan explicatur de perenni permanentia spiritus eius in medio eorum qui opus eius in mundo continuant et promovent!Et qua tandem mente, quo animo aut credulitate emittemus in posterum fidei professionem dicentes: Ego firma fide credo et profiteor oninia et singula quac continentur in symbolo fidei qno sancta Roniana Ecclesia utitur, videlicet, etc? Ac rursus: Hanc verain catholicam fideni, cxira quam nemo salvus esse potcst, quam in praesenti spo)ite profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usquc ad cxtremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, reiinere et confiteri, cgo idem spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, etc? 

Evidens igitur est omnimoda oppositio quam commentum veritatis relativae habet cum primis et maxime fundamentalibus principiis religionis catholicae. Sed iam age. Considerandae nunc veniunt paulo accuratius rationes ex historiae fontibus depromptae, per quas hoc idem commentum persuadere volunt.


 § 3 

Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notionem vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristo- telicam. 

I. — Satis apparet ex dictis in praecedenti paragrapho, quomodo notiones quae sunt revera communes doctrinae fidei et scholis philosophicis, nequaquam evincant id quod neocriticis placet: nimirum dogmata nostra non esse e coelo, ac per hoc etiam, non esse alius conditionis, ad absolutam veritatem quod spectat. ac qualisbet doctrinas humanae originis et auctoritatis. Satis apparet quomodo dogma supernaturale iisdem ac scientia naturalis utitur elementis ad formandum suos proprios conceptus, suaque propria iudicia. Veritas est nova in nova compositione idearum, etsi ideae componentes sint antiquae; nova etiam est idea complexiva multarum notarum, etsi notae ipsae sint vulgares. Nihil quippe nobis foret amplius intelligibile in materia religionis, si in ea usui esse non possent conceptus magis fundamentales entis, substantiae, corporis, animae, vitae, spiritus, causae et effectus, medii et finis, potentiae et actus, et huiusmodi. Ouid, quaeso, inserviret nominare Deum, si de eo non formaremus conceptum, utique abstractivum et analogicum, non intuitivum et proprium, talem nihilominus qui soli Deo conveniat, repraesentando eum per notas desumptas ex vulgarissimis obiectis, tanquam ens primum, perfectum sine limite, causam essendi omnibus quae sunt praeter ipsum? Quid nobis revelatum esset de Trinitate, nisi iam habuissemus notionem personae tanquam individui subsistentis in natura intellectuali? Quid de incarnatione, si non intellexissemus sensum verborum : persona divina, natura humana, assumptio unius ab alio, etc. ? Revelata est ergo compositio conceptuum, non dati sunt, aut dari debuerunt de novo conceptus primi. 

Errant itaque, et toto coelo errant in quaestione iuris, deducendo ex praedicto facto communitatis conceptuum, consequentias quas factum non patitur. Sed errant insuper in ipsa quaestione facti, dum ultra veros limites factum extendunt, dum adscribunt philosophiae certas notiones quae in re ipsa sunt revelationi exclusive propriae, ponentes v. g. tanquam notos antiquis paganis, et currentes in scholis profanis. conceptus consubstantialitatis et transubstantiationis. 

Sane ratio substantiae non erat ignota veteribus, sicut nec ratio identitatis. Locuti sunt veteres de identitate substantiali, eaque tum numerica tum specifica. Numerica quidem, et tunc observabant quod individuum sibi ipsi identicum non habet ad seipsum relationem realem, sed tantum rationis, in qua sola constitui possunt termini comparationis. Specifica vero. et tunc considerabant ut convenientia in eadem ratione substantiali, omnia individua quorum essentia eidem definitioni respondet, et distinctio ex divisione materiae provenit. Verum enimvero, conceptus complexivus quem vox consubstantialis exprimit, nusquam occurrerat menti humanae, aut certe nunquam fuerat clare formatus, priusquam fides Trinitatis conduxisset homines ad tractandum de personis inter se distinctis per relationes originis, et non per aliquam realitatem absolutam. Forte potuissent Platonici eogitare aliquid simile quoad formas illas universales quae secundum ipsos uniformiter sigillabant omnia eiusdem speciei individua, sed absurdus eorum conceptus nunquam potuit fieri praecisus, et mansit confusus absque ulla formula determinata. Forte etiam potuissent Averroistae dicere homines consubstantiales in eo intellectu quem ponebant unicum et communem, ita ut per continuationem variorum phantasmatum cum illo, intelligentes essent singuli individui. Sed iterum, absurda positio remanet semper sicut umbra vaga, absque delineatis terminis, praecisaque expressione; praeterquam quod ex praefata unitate intellectus, consequens quidem fuisset communitas intelleetualium operationum in distinctis subiectis, non numerica in eis substantiae identitas. Unde vera consubstantialitatis ratio non fuit ullo modo in scholis philosophorum excogitata, neque apud eas correspondens nomen homousion reperitur. Sed vox illa quae iam inceperat adhiberi pro divinis personis a nonnullis tertii saeculi Patribus, fuit definitive consecrata in Concilio Nicaeno ad praecavendas omnes Arianorum fraudes. Nam cum Filius dicebatur una res cum Patre, inferebant isti quod tunc non esset ab eo distinctus. Si dicebatur a Patre alter, concludebant: ergo non cum eo re et essentia unum. Si non principiatus, ergo non filius. Si principiatus, ergo non Deus. Si secundus, ergo non aequalis. Si aequalis, ergo non procedens. Si non productus, quomodo genitus? Si productus, quomodo non creatura? In summa, undique quaerebant artificia, et sola illa vox adeo expressiva identitatis absolutae in reali aliqua distinctione, (nam consubstantialis dici non potest qui non est vere alter, et non habet simul eamdem numero substantiam), fuit vox victrix, cui non potuerunt aliud opponere quam rabiosam negationem (x). 

Similiter nulli unquam venerat in mentem, quod realis conversio fieri possit unius substantiae secundum se totam, in aliam substantiam singulariter designatam et praeexsistentem, cui etiam vi conversionis nihil additur, sicut fides docet in mysterio Eucharistiae. Longe enim aliud sunt naturales omnes transformationes de quibus tractat philosophia, ubi semper aliquid remanet de termino a quo conversionis, et semper terminus ad quem de novo resultat, aut certe in seipso augetur, non autem de integro conversioni praesupponitur. Et tamen, hic quoque notae elementares et primae sumuntur ex vulgari experientia, utputa notio substantiae ; notio substantiae totius, seu substantiae secundum omnia sua elementa constitutiva; notio denique conversionis, quae quoad generalissimam rationem positivae mutationis qua una res desinit in aliam, adhuc retinetur. Ex quo fit ut possimus nos apprehendere sensum horum verborum : tota substantia panis convertitur in corpus, et tota substantia vini convertitur in sanguinem I. C, manentibus duntaxat speciebus. At nullus mortalium coniunxerat simul eiusmodi notiones, et non solum non coniunxerat in thesi, sed ne quidem in hypothesi, cogitando vel solam possibilitatem tam singularis tamque mirabilis conversionis. Quisquis igitur somniavit currentem in scholis transubstantiationis conceptum, iste non satis didicit in catechismo quid importet transubstantiatio } et quam longe longeque distet ab omni transformationc, etiam substantiali (r). 

Quid nunc dicendum de idea vcrbi, quam • critici vestigiis inhaerentes Ioannis Clerici et Moshemii, derivatam vellent in doctrina revelata a schola neoplatonica Alexandrina? Quid, putas, nisi fere idem ac quod dictum est in duobus praecedentibus exemplis? Certe, vox Aoyo; seu Verbum, cum propria sua significatione, de ordine humanae cognitionis est. Nam iterum iterumque quaero: Si hanc notionem nullo modo habuissemus, si non fuisset in nostro vocabulario vox notioni correspondens, quomodo potuisset nobis loqui evangelista de Verbo quod erat in principio apud Patrem ? Necesse ei fuisset adinvenire vocem novam, dando eius definitionem. et ad hoc ipsum debuisset uti nominibus apud nos usitatis. At non ita res accidit. quia idea verbi iam erat praeformata, et ad gloriam scholae Platonicae pertinet, quod in tam nobili speculatione versata sit. Aristoteles quidem quaestionem attigerat ; imo cum maiori, ut assolet, praecisione declaraverat tjuXkr\tiw seu mentalem conceptum qui est res intellecta in esse intellecto, et idem ac verbum intellectus. Sednonconsideraverat verbum tanquam exemplar operis quod artifex ponit extra se, nec praesertim aliquid dixerat de verbo quod esset in summo intellectu exemplaris causa universi. E contra Platonici ad talem considerationem ducti fuerant per absurdam eorum doctrinam circa universalia, seu ideas subsistentes quae in qualibet corporalium specie, omnibus individuis forent ratio et principium essendi. Inde enim devenerant ad ponendum aliquam ideam primam, a summo ac supremo Deo emanatam, cui totius universitatis rerum ordo et structura responderet (r). Et in hac quidem conceptione aliquid veri erat. Verumtamen, quot falsa admiscebant! quam e diametro opposita omnibus christianae doctrinae principiis ! De qua re plenam tibi demonstrationem exhibebit Petavius 1. i de Trin. c. i, et D. Maranus in praefatione ad opera S. Iustini, Part. 2, c. 1. 

Verum est quod Augustinus et alii scriptores ecclesiastici attribuerunt Platonicis ideas quasi christianas de Verbo. Sed notetur primo, quod sancti illi Patres complacentes sibi in eo quod spirituale et divinum habebat schola Platonis comparative ad caeteras, interpretes fuerunt urbaniores et faciliores quam alias tulisset simplex rei veritas ; in quo etiam imitatores postea habuerunt scholasticos quantum ad Aristotelem. Notetur secundo, quod veritas revelata illuminat ex parte eos etiam qui illam reiiciunt, et quod christianismus statim compulit philosophos Alexandrinos secundi et tertii seculi ad exponendum proprias sententias cum melioribus quibusdam veritatis apparentiis. Notetur praesertim tertio, quod scholae neoplatonicae dux et praeceptor fuerat Philo, qui utpote Iudaeus, Scripturas veteris testamenti, optime callebat, imo et varia in eas edidit commentaria. In Scripturis autem veteris testamenti, puta Prov. vin-22 (ut alia multa loca nunc praetermittam), sermo est de sapientia ab aeterno genita, quam possidebat Deus mitium viarum suarum antequam quidquam faceret a principio; quae iam concepta erat, iamque parturiebatur, cum nondum essent abyssi, necdum fontes aquarum erupissent ; quae aderat generanti quando praeparabat coelos, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae ; quae cum eo erat cuncta componens et delectabatur per singulos dies ludens in orbe terrarum -(r) ; cui denique sapientiae genitae promptum oniuino erat applicare Platonicam doctrinam de Aov«3 seu Verbo, seu ratione ideali per quam omnia condita, formata et disposita sunt (2). Et hoc est quod fecit Philo, qui ubicumque de sempiterno Dei Verbo loquitur, evidenter pendet a doctrina antiquae Scripturae, tum in Genesi, tum in praecitato loco Proverbiorum et aliis parallelis : « Quisquis, inquit, eo se liberum pudore volet qui dubitationem « vulgo consequitur, is libere palamque pronuntiet, nihil eorum « quae in materiam immersa sint, ad sustinendam orbis molem « satis habere virium. At sempiternum illud aeterni Dei Verbum, « longe potentissimum ac firmissimum esse columen universi. Hoc « enim illud est, cuius arbitrio, dum a mediis ad extrema, simul- « que a summis ad media pertinet, constitutus ac perpetuus na- « turae cursus peragitur. Partes enim omnes inter sese consociat « atque constringit, quod illud Pater a quo genitum est, firmis- « simum quoddam totius universi vinculum esse voluerit. Mirum « ergo nihil est, si neque terrarum moles, aquarum tanta vi sinus « earum interiores permeante, nunquam dissolvetur, nec ab aere « exstinguetur ignis, nec aer contra igne conflagrabit, cum divi- « num illud Yerbum, quod sese muta inter elementa quasi vocale « quoddam medium constituit: ut tanquam in musica suis instructa « digestaque notis, aptus et suavis totius universi concentus exsis- « teret, contrariorum minas amica quadam coniunctione leniendas « moderandasque susceperit » (x). Haec Philo in uno e clarioribus locis ab Eusebio collectis. Sed etsi lumine antiquae revelationis esset adiutus, adhuc tamen, dum ideis Platonicis doctrinam Scripturae adaptare nititur, non dubitat ponere Verbum tamquam Deum secundwn sub primo ac supremo Deo. « Cur, inquit, perinde « ac si de alio Deo loqueretur, ad imaginem Dei factum ab sese « hominem esse ait, non autem ad suam? Id vero praeclare om- « nino atque sapienter divino celebratur oraculo, (Genes. v-i). « Prorsus enim mortale nihil erat, quod summi illius ac rerum « universarum Parentis imagine consignari posset. Erat tamen « quod secundi Dei, hoc est eiusdem Verbi, posset » (2). Et haec ipsa pagana conceptio, multis aliis absurdis respersa invenitur apud posteriores eiusdem scholae auctores, Plotinum, Porphyrium, Iamblicum, et Proclum (3) : ita ut liquido tandem appareat, mysteriosam illam notionem Verbi quam proponit fides, et tradit evangelium Ioannis, (dico autem Yerbi quod unus Deus est cum eo a quo secundum operationem intellectivam procedit, et sola relatione originis ab eo distinguitur), longe longeque distare ab omni eo quod philosophi potuerunt cogitare, ne iis quidem exceptis qui in hoc puncto, altius quam caeteri sentire visi sunt. 

Per haec tamen non abnuimus quin recta philosophia debeat omnino agnoscere verbum interius in mente nostra procedens. Sed simplicitas Dei et summa eius cum suo intelligere identitas videbatur excludere omnem huiusmodi intra ipsum Deum processionem. Imo, quamdiu non cogitabatur alia distinctio quam absoluti ab absoluto, exclusio erat evidenter legitima et vera, ac per hoc, Platonici ponentes Yerbum divinum realiter distinctum a suo principio, ponebant magnum absurdum, eo ipso multitudinem deorum adstruendo. Nihilominus disposuit divina Providentia ut iidem illi philosophi praepararent, usitatamque facerent ipsam vocem cum qua intelligibiliter quoad nos exprimeretur in quarto evangelio sublimis veritas, quae implicite iam contenta in libris sapientialibus Y. T., necnon et in tribus synopticis (*), aperte demum per Ioannem a Deo nobis est revelata. De caetero, eruditio quae Yerbum S. Ioannis et theologiae catholicae, denvatum dicit a Aoyw neoplatonicorum, non aliud esse potest quam fucata et levis levissimae scientiae eruditio. 

Sed iam dicet aliquis : Nonne doctrina fidei cathohcae cum doctrinis philosophorum comparata, non solum notiones, aut simpliciter, aut certe quoad prima rudimenta communes, verum etiam idemica quandoque de integro dogmata habere invenitur? Et responsionem statim dabit Concilium Vaticanum dicens : « Sancta « mater Ecclesia tenet et docet, Deum rerum omnium principum « et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo « cognosci posse... Attamen placuisse eius sapientiae et bonitati, « alia, eaque suptrnaturali via seipsum ac aeterna voluntatis suae « decreta humano generi revelare... Huic divinae revelationi tri- « buendum quidem est, ut ea quae in rebus divinis humanae ra- « tioni per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis « humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine, et « nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa « revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex in- « finita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, « ad participanda scilicet bona divina quae humanae mentis in- « telligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec « auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit « Deus iis qui diligunt illum ». Et re quidem vera, semper fuit rata certaque Patrum ac theologorum omnium sententia, quod in doctrina fidei duplex continetur ordo veritatum, quarum aliae sunt suprarationales, et eatenus tantum cognitae, quatenus revelatae, aliae vero ratione etiam humana cognoscibiles, et tamen a Deo revelante de facto nobis traditae, iis de causis quas subindicat Vaticanum ubi supra, et late declarat S. Thomas in primis capitulis Summae contra Gentes. Semper etiam persuasum habuimus, quod fuerunt omni tempore aliqui, tantum recti iudicii et boni sensus a natura consecuti, quantum satis est ad cognoscendum certa quaedam principia: puta quod nova entitas exigit causam proportionatam ; quod subiectum in potentia non reducitur in actum nisi virtute actus perfecti; quod natura corporea constare debet duplici principio, materiali et formali; quod vita provenit a principio magis perfecto quam sint vires mechanicae; quod anima unitur substantialiter corpori vivo; quod operatio intellectiva ostendit spiritum independentem in esse a materia; quod existentia et ordo mundi demonstrat existentem Deum, etc. Hae et aliae veritates visae sunt manifestae alicui scholae non illuminatae lumine revelationis. Unde Iustinus dicebat quod Verbum in anteactis saeculis concesserat multis sapientibus gentilibus radium suae lucis (x). Et Clemens Alexandrinus videbat in philosophia graeca quamdam veluti praeparationem ad plenam veritatem christianismi (l). Et Augustinus, ut dictum est supra, cum plausu recepit quidquid vere sublime erat in doctrinis platonicis (2). Et quando deinde, ducibus Boetio et Damasceno, incepit ordinari cum maiori rigore disciplina theologica, sponte sua in usum venit logica adeo praecisa, et methodus adeo humanae cognitioni conformis, quam docuerat Aristoteles. Quod totum ideo est, quia infirma nostra ratio adhuc capax est aliquid certo cognoscendi; et mirum sane si oporteat id nunc adserere ac vindicare in tanta inflatura scientiae superbae. Nos igitur, cum antiquo sensu communi sic ratiocinabamur : Aliquae naturales cognitiones, fructus verae experientiae et sanae logicae, inveniuntur etiam in infallibili doctrina catholica ; ergo istae naturales cognitiones erant verae, et recta philosophia illas acquisiverat, quatenus et ipsa naturalis ratio a Deo est. Nostris vero diebus processus est e diametro mutatus, et dicunt: Doctrina christiana nonnulla habet dogmata quae inveniuntur etiam in antiquis philosophorum scholis; ergo ista doctrina ab eis derivat, et cum aliunde doctrinae philosophicae semper sint incertae, relativae, et mutabiles, eiusdem quoque incertitudinis, mutabilitatis, et relativitatis particeps sit necesse est. Sed ubi, quaeso, processus rectus? ubi sophistica ratiocinatio? 

II. — De calumnia vero adaptationis theologiae ad philosophiam aristotelicam, dictum est iam alibi (3). Certe, ex hoc ipso quod veritates fidei expressae sunt, iuxta superius praemissa, in idiomate naturalium nostrorum conceptuum, quidquid iuvat ad accuratam eorum analysim, iuvabit qucque ad intelligentiam et expositionem revelatae veritatis, eodem fere pacto quo ad intelligentiam et explicationem auctoris cuiuspiam iuvat vocabularium seu lexicon, in quo rationes nominum dilucide, enucleate, et exacte proponuntur. Nunc ergo, si ad philosophiam pertinet classificare, definire, et in prima elementa resolvere communes nostras ac vulgares notiones, usus eius in theologia proportionaliter se habebit sicut usus lexici in re exegetica. Et sicut exegeta non accommodat expositionem suam lexico, ex hoc quod in lexico quaerit unde sensum sui auctoris magis penetret magisque de- claret: ita nec doctores scholastici accommodaverunt doctrinam sacram ad philosophiam, ex hoc quod philosophia usi sunt ut exponerent distincte, ordinate, et cum methodo scientifica, dog- mata nobis a Deo revelata. 

Notandum autem diligenter, quod nunquam philosophia aliqua adhibita est in subsidium theologiae traditionalis, hoc praecise nomine: quia in mundo praevalebat, vel auctoritate alicuius particularis scholae commendabatur; sed hoc solo, hoc unico titulo: quia et pro quanto rectae rationi, et regulae revelationis consentanea inventa fuit. Unde S. Thomas, 2-2, Q. 167, a. 1 ad 3um : « Studium philosophiae secundum se est laudabile propter veri- « tatem quam phiiosophi perceperunt, Deo illis revelante, ut di- « citur Rom. I-19. Sed quia quidam philosophia abutuntur ad « fidei impugnationem, ideo Apostolus dicit Coloss. II-8 : Videte « ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secun- « dum traditionem hominum, et non secundum Christum ». Non ergo omnes philosophiae in eodem censu veniunt; sed aliae se habent sicut idola Aegypti, quae populus Israel debuit detestari et fugere; aliae vero sicut ornamenta et vasa de auro et argento, quae idem ille populus de Aegypto exiens, sibi potius tanquam ad usum meliorem, Deo praecipiente, vindicavit, sicut eleganter tradit Augustinus 1. 2 de doctr. christ. c. 40. 

Omnibus ergo modis apparet inania esse argumenta allata pro absurdo illo commento veritatis relativae in traditionali Ecclesiae doctrina. De quo quidem hactenus satis.

No hay comentarios.:

Publicar un comentario