lunes, 11 de noviembre de 2024

San Roberto Belarmino, De la Eucaristia.

De la Eucaristía, libro I, capítulo XI:


 Videamus nunc quibus argumentis probent adversarii verba institutionis figurate accipienda. Objiciunt illi primo argumentum, quod olim objiciebat Berengarius teste Guitmundo lib. 2. Particula (Hoc) est demonstrativa. Dominus autem cum ait: Hoc est corpus meum, panem solum in manibus habuit, quem demonstrarel: ex sententia enim catholicorum, non fuit corpus Domini ia sacramento, cum diceretur (Hoc), sed peracta demum consecratione. Secundo, augetur difficultas ex illis verbis Matth. 26. Bibile ex hoc omnes, illud enim (ex hoc) non potest referri nisi ad vinum. Quare jussit Dominus, ut vinum biberent, proinde vinum, non sanguinem biberunt, nisi figurate: vel si repente mutavit vinum in sanguinem, praestigiis usus videbitur, quippe qui vinum obtulerit, et dum essent bibituri, illud e medio sustulerit. Tertio Lucas, et Paulus dixerunt τοῦτο τὸ ποτήριον, hic calia; ergo pronomen demonstrat calicem, non sanguinem. At eadem ratio est panis et calicis, ergo illud: Hoc est corpus, significat, His panis est corpus. Quarto est argumentum Lutheri cap. 1. de Babyl. captiv. Hebraei non habent genus neutrum; ergo Dominus non dixit: Hoc est corpus meum, sed, Hic est corpus meum: ergo demonstravit panem, non corpus. Quinto est argumentum Calvini, et aliorum. Quod accepit Dominus, ac benedixit, et fregit, id discipulis dedit; nam omnia verba. Accepit, benedixit, fregit, dedit, regunt eundem accusativum. Sed accepit, et benedixit, ac fregit panem; ergo, et panem dedit; ergo illud (Hoc) panem demonstrat.


Ut solvantur objectiones, et tota res aperiatur. Notandum est secundum graecos codices, pronomen τοῦτο, accipi posse substantive et adjective: praeterquam Luc. 22. et 1. Cor. 11. ubi dicitur τοῦτο τὸ ποτήριον, hic calix: tamen in latinis codicibus, non potest accipi substantive, nisi in illis verbis: Hoc est corpus. Nam in consecratione calicis omnes habent, Hic est sanguis, aut Hic caliæ, quae non possunt exponi substantive.Est quidem in quibusdam codicibus Cypriani lib. 2. epist. 3. Hoc est sanguis: sed correctiores Manutii, Morelii, Pamelii habent, Hic est sanguis, ut etiam habetur in omnibus liturgiis latinis. Quare ut omnia conveniant; praestat exponere ubique illud pronomen adjective, ut bie sit sensus: Hoc est corpus meum, idest Hoc edulium est corpus meum: Hic est sanguis, idest, Hic potius est sanguis meus: Hic est calix sanguinis mei, idest, Hic calix est calix sanguinis mei.


Nota Secundo catholicos etsi conveniant in re, tamen non convenire in modo explicandi.quid proprie demonstret illud pronomen. Hoc vel hic. Sunt autem duae celebriores sententiae. Una, quod pronomen lloc, demonstret corpus, et pronomen, Hic, demonstret sanguinem. Et ad argumentum adversariorum respondent, in hujusmodi propositionibus, quae significant id, quod tune fit, cum dicitur, pronomina demonstrativa non demonstrare id quod est, sed id quod erit: et ponunt exempla, ut si quis dum pingit lineam, aut circulum, dicat, haec est linea, hic est circulus: quomodo etiam exponi debet pronomen in illis verbis Domini Joan. 15. Hoc est praeceptum meum. Et rursus: Haec mando vobis. El Luc 22. Haec sunt verba, quae loquutus sum ad vos; quoniam necesse est impleri omnia etc. et sic accipiuntur illa exordia prophetarum: Haec dicit Dominus.


Haec explicatio non videtur plene satisfacere, propter duas caussas. Primo, quia etsi pronomen demonstrativum demonstret rem futuram, quando nibil est praesens, quod demonstretur, ut in exemplis allatis; tamen si quis digito aliquid ostendat, dum pronomen effert, valde absurdum videtur dicere pronomine illo non demonstrari rem praesenlem. Atqui Dominus accepit panem, et illum porrigens ait: Accipite, edile, hoc est corpus meum: videtur igitur demonstravisse panem. Neque obSlat, quod propositio non significat, nisi in fine totius prolationis. Nam etsi ita est de propositione, quae est oratio quaedam tamen demonstrativa pronomina mox indicant certum aliquid, etiam antequam sequantur caeterae voces. Et sane in illis verbis: Bibite ex hoc omnes, valde durum est non demonstrari id, quod erat, sed id tantum, quod futurum erat.


Secundo verba sacramentalia secundum catholicos, non sunt speculativa, sed practica; efficiunt enim quod significant: unde etiam a Patribus operatoria dicuntur, ut postea videbimus. At si pronomen demonstrat solum corpus, verba erunt speculativa, non practica. Semper enim veram est demonstrato Christi corpore, dicere: Hoc est corpus Christi, sive id dicatur ante consecrationem, sive postea; sive a laico, sive a sacerdote. At verba sacramentalia, quia operatoria non sunt vera, nisi dicantur ab eo, qui est legitimus minister; neque sunt vera antequam sacramentum efficiatur.


Est igitur Altera sententia sancti Thomae 3.part. quaest. 78. art. 2. et 5. et in cap. 11. prioris ad Corinth. necnon aliorum multorum, qui eum sequuntur, quod pronomen, Hoc, non demonstret praecise panem, nec corpus, sed in communi substantiam, quae est sub illis speciebus: sic tamen ut demonstratio proprie ad species pertineat; non quidem, ut sensus sit: Hoc, idest, hae species sunt corpus meum; sed in obliquo, hoc modo: Hoc est corpus meum, idest, sub his speciebus est corpus meum. Quomodo etiam exposuit olim Guitmundus lib. 2. qui hunc vult esse sensum eorum verborum: Hoc est corpus meum, idest, hoc hactenus panis, nunc est corpus meum: atque hoc modo omnia optime cohaerent. Nam quia sacramenta significant quod efficiunt, et non efficitur in hoc sacramento, ut corpus Christi, sit corpus Christi, id enim semper fuit, neque efficitur, ut panis sit corpus Christi, id enim fieri nequit, sed efficitur, ut sub speciebus illis sit corpus Christi, sub quibus antea erat substantia panis; ideo illud, Hoc, non demonstrat panem, nec corpus Christi, sed contentum sub speciebus.


Hinc argumentum optime solvitur. Nam cum ajunt, Hoc, demonstrat panem; ergo panis est corpus Christi: proprie autem id esse non potest, ergo figurate. Respondeo illud, Hoc, non demonstrare panem praecise, sed contentum sub illis speciebus; quod quidem licet fuerit panis ante consecrationem, tamen vi illorum verborum incipit esse corpus Domini. Idem dico ad illud, Bibite ex hoc omnes: illud enim, ex hoc, non significat ex hoc vino, sed ex eo quod in calice sub speciebus vini continetur: quod quidem licet vinum fuerit ante consecrationem, tamen finitis verbis consecrationis, non vinum, sed sanguis erat, ut Dominus testatur subjiciens: Hinc enim est sanguis meus. Quare non jussit Dominus (sicut adversarii mentiuntur) ut apostoli in sacra coena vinum biberent; nec fuerunt ullae praestigiae: id enim fuit vere, quod Dominus dixit, nimirum sanguis ejus. Praestigiatores enim unum pollicentur, et aliud praestantimmo contrarium Dominus fecit ejus, quod praestigiatores faciunt: illi enim dicunt se aliquid dare et non dant vere, sed apparenter: Dominus autem dedit vere, quod dicebat sed dare, licet non appareret ila esse.


Illud quod objiciebatur ex verbis Lucae et Pauli, Hic calix, pro nobis facit. Nam nomine calicis, intelligitur ex communi usu loquendi non ipsum vas, sed quod in vase continetur:rectissime igitur exponitur, Hic calix, idest, quod in hoc calice continetur. Neque est eadem ratio panis, et calicis; nam panis non potest significare nisi panem, calix aalem significat generatim, quidquid in calice conti- netur, sive sit vinum, sive sanguis, sive quid aliud.


Ad argumentum Lutheri respondeo Primo: Sicut Hebraei non habent genus neutrum in pronomi- ne, ita nec habere in nominibus: quocirca etiam corpus hebraice est generis masculini, et demon- strari poluit per pronomen masculinum. Secundo verba Domini hebraica dico rectius exposita a Mar- co et Luca, et ab eo,qui Matthaeum graecum fecit qui sine dubio antiquissimus auctor fuit, quam ab ullo alio exponi possint: porro hi auctores cum pa- nem nominassent ἄρτον generis masculini, prono- men posuerunt in genere neutro τοῦτο.


Ad ultimum Respondeo: Dominum accepisse, ac benedixisse Panem; sed dedisse panem non vulga- rem, ut acceperat, sed benedictum, et benedictio- ne mutatum. Intercedit enim inter, accepit, et de- dit, verbum, benedixit, quod facit, ne omnia ver- ba regant eundem accusativum eodem modo se ha- bentem. Neque est hoc inusitatum: nam si quis dicat: Percussit quidam Petrum, occidit, et sepe- livit; non intelliget Petrum fuisse vivum sepultum, tametsi vivus fuerit percussus. Adde quod etiam illi hoc modo coguntur solvere hoc argumentum : nam volunt Dominum accepisse panem vulgarem, el tamen dedisse panem sacramentalem.


Objiciunt contra hanc solutionem Calvinus, et Petrus martyr. Calvinus lib. 4. Institut. cap. 17. § 20. Nihil absurdius, inquit, quam ad speciem transferre, quod de pane praedicatur. Respexit nimirum Calvinus ad verba s. Thomae 3.par.quaest. 78. art. 2. ubi dicit pronomen, Hoc, demonstrare species sensibiles panis, quae solae manent in illa mutatione panis in corpus Christi.


Sed s. Thomas explicuit se in art. 5. ad 2. ubi dicit pronomen, Hoc, non demonstrare accidentia, quasi esset sensus, Hoc, idest, haec accidentia sunt corpus Christi (id enim vere absurdissimum esset, ut Calvinus dicit, qui videtur in hoc sensu accepis- se verba s. Thomae) sed demonstrare substan- tiam sub illis accidentibus contentam, quae antea erat panis, et nunc est corpus Christi; ita ut hic sit sensus Hoc, idest, substantia sub his accidentibus contenta, est corpus Chri- sti. Et hic sensus non modo non est absurdus. sed est necessarius; quandoquidem (ut supra osten- dimus) illud, Hoc, non potest demonstrare panem, neque etiam corpus Christi praecise; ut esset a- ptum exemplum.si Dominus quando mutavit aquam in vinum, ostendisset hydrias aquae, ac dixisset: Hocest vinum, et illis verbis mutasset aquam in vinum. Neque enim possemus ita exponere illam sententiam, Hoc est vinum, idest, haec aqua est vi- pum; id enim falsum esset; neque ita, Hoc, idest, hoc vinum, sive haec res demonstrando vinum, est vinum: nam falsa fuisset demonstratio, non enim aderat vinum, cum diceretur, Hoc; sed hic esset sensus, Hoc est vinum, idest, in hoc vase est vi- nom.


Petrus martyr in lib. contra Gardinerum part. 1. objectio 13. et 14. ridet hanc solutionem; et quia dicimus demonstrari substantiam sub speciebus contentam, quae videtur esse quoddam individuum vagum; ait ipse individuum vagum mente posse concipi, demonstrari autem plane non posser Do- minum autem demonstrasse quod in manibus ha- bebat, idest, rem certam et determinatam. Et ut se in Scholasticis versatum ostenderet; addit Sco- tum fuisse parentem hujus individui vagi in expli- catione horum verborum.


Sed in utroque fallitur. Nam in primis Scotus in 4. dist. 8. quaest. 2. ubi fuse de hac re agit, ne- que nominat individuum vagum, neque ita exponit hunc locum, ut pronomen, Hoc, demonstret aliquid incertum seu vagum, sed dicit, Hoc significare HНос ens; illud autem, Hoc ens, supponere pro Christi corpore; proinde esse propositionem illam singu- larem, et determinatam; quam sententiam supra re- futavimus. Porro individui vagi meminit Dominicus a Soto in explicatione sententiae s. Thomae in 4. distinct. 11. quaest. 1. art. 5. Quamvis autem si- mile sit in individuo vago substantia sub speciebus panis contenta; et ex se non magis possit suppone- re pro pane, quam pro corpore Christi, et pro qua- libet alia re, quae sub iisdem speciebus maneat: tamen in hac propositione: Hoc est corpus meum, substantia illa determinatur vi verbi, Est, ad sup- ponendum pro corpore Christi; atque ita propositio est singularis et determinata.


Ad id vero, quod ille ait, individuum vagum non posse demonstrari; Respondeo formaliter in hac propositione demonstrari species, quae sunt cer- lae, et determinatae, quamvis, ut dixi, in obliquo, non in recto. Quocirca non dicimus, Hoc, idest, haec substantia, vel hoc ens cum Scoto, sed, Hoc, idest, substantia sub his speciebus, ut pronomen demonstrativum teneat se ex parte specierum, non ex parte substantiae: interest autem inter illa duo Hoc, idest, haec substantia, et Hoc, idest, substan- tia sub his speciebus. Quod si dicas, Hoo, idest, haec substantia, necesse est, ut substantia illa tune sit praesens, quando dicitur, Hoc, et tamen tuno non est praesens substantia corporis Christi, et fal- sa redditur demonstratio. At si dicas, Hoc, idest substantia sub his speciebus, non est necesse, ut illa substantia tunc sit praesens, sed satis est, si praesentes sint species, quae demonstrantur pro- nomine. Hoc. Id quod clarius erit, si tacita substan- tia dicas: Hoc est corpus meum, idest, sub his spe- ciebus est corpus meum: Sed de his satis.


Secundum argumentum sumitur ex particula. Est. Docet Petrus martyr in lib.contra Gardinerum, par. 3. pag. 658. cogi papistas, ut verbum, Est, ac- cipiant tropice pro Fit, vel transubstantiatur. Nam alioqui esset falsa propositio: Hoc est corpus meum, prius enim debet esse res, quam pronuncietur eam esse; vera enim est propositio,si res ita se habeat, non contra, ac praesertim secundum catholicos, qui volunt haec verba esse caussam conversionis panis in corpus Christi: semper enim caussa est prior suo effectu. Sed corpus Domini non est in Eucha- ristia, antequam dicatur, Est, ergo falso dicitur, Est, nisi sumatur pro Fit. Praeterea ista oratio est operatoria ex sententia Papistarum, sicut illa, Fiat lux; ergo verbum, Est, debet sumi pro Fit.


Respondeo cum s. Thoma, 3. par. quaest.78.art. 2. et 5. (unde videtur Petrus martyr accepisse haec argumenta) verba illa consecratoria (ut quam- vis aliam sententiam) non habere perfectam signi- ficationem, nisi in ultimo instanti, quo profertur ultima vox: pendet enim intellectus, donec ad fi- nem veniatur: in eodem autem ultimo instanti po- nitur effectus verborum in esse, idest, conversio panis in corpus Christi. Neque obstat, quod verba non videantur habere ultimum instans positivum, cum finiantur per motum. Nam etsi non datur ul- tima pars motus, et proinde verborum; tamen da- tur ultimum mutatum esse, et proinde ultimum instans terminativum verborum, quomodo in linea non datur ultima pars, datur tamen ultimum pun- ctum. Quare simul tempore sunt completa signifi- catio verborum, et conversio panis in corpus Chri- sti: ordine tamen naturae invicem se praecedunt, et sequuntur haec duo. Nam verba illa, quatenus caussa sunt illius conversionis, praecedunt con- versionem: et contra, quatenus veritas propositio- nis pendet a rei essentia, conversio praecedit significationem. Ad illam confirmationem Respondeo: Verba esse operatoria, etiamsi non ponatur, Est, pro Fiat, Ad illam confirmationem Respondeo: Verba esse operatoria, etiamsi non ponatur, Est, pro Fiat, quia cum Deus, qui mentiri non potest, dicit ali- quid esse, necesse est, ut illud sit; et ideo si an- lea non fuerit, necesse est, ut tunc fiat. Cur autem dixerit olim Deus, Fiat lux, et Christus non dixe- rit. Fiat corpus, sed est corpus, rationem reddit s. Thomas, quia verba Dei in principio creationis operabantur solum efficienter, non autem sacra- mentaliter: verba autem Christi operantur utroque modo; et ideo debent significare suum effectum in facto esse; quod fit per verbum substantivum in- dicativi modi, et temporis praesentis. Sed etiamsi ista caussa non esset; quis posuit Christo legem, ut semper eodem modo loqueretur cum aliquid fa- ciebat? nonne in evangelio legimus dictum Lucae 13. Mulier dimissa es ab infirmitate tua? et Joan. 4. Vade, Filius tuus vivil? Et certe non minus his verbis curavit hos aegrotos, quam alium illis verbis: Tolle grabatum tuum et ambula. Joan. 5. Objiciunt Zwingliani quaedam exempla Scripturae, in quibus, Est, accipi videtur pro Significat, ut: Semen est verbum Dei, Petra erat Christus. Sed de his dicemus in sequenti disputatione; nam communia sunt etiam Oecolampadio et Calvino, et aliis. Perinde enim est, si dicas: Semen est, idest, significat verbum, et. Semen est verbum Dei,idest, est signum verbi Dei: quomodo etiam possunt exponi omnes similes loquutiones. Tertium argumentuin, sicut et quatuor proxime sequentia, ex particula, Corpus, desumitur. Igitur Calvinus et Martyr, et caeteri saepe hoc argumen- tum repetunt. Illa sententia: Hoc est corpus meum, est sacramentalis; ergo sacramentaliter exponenda; ergo significat, panem esse corpus Christi sacra- mentaliter; seu significative. Hoc argumentum tanti fecit Calvinus, ut in ultima admonitione ad Westphalum de hoc argumento dixerit: Hic murus aheneus esto.


Respondeo: Sacramentalem propositionem sumi posse duobus modis. Primo, ut dicatur sacramen- lalis, quia explicat sacramentum, sive ejus signi- ficationem, qualis est Apocal. 17. Septem capita, septem colles sunt etc. Nam ostenderat in visione Deus Joanni mulierem sedentem super bestiam septem capitum, quae significabat Romam, quae sita est in septem montibus; ait ergo angelus: Ego dicam tibi sacramentum mulieris; septem capita septem montes sunt, super quos mulier sedet. Ta- les sunt etiam illae Matth. 13. Semen est verbum Dei. Et Genes. 41. Septem boves semptem ańni sunt. Atque in hoc genere propositionum accipiun- tur semper praedicata tropice, non proprie.


Secundo, potest dici sacramentalis propositio, quia per eam sacramentum instituitur, vel decla- ratur aut conficitur: ut cum de materia Baptismi dicitur Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Et cum de forma dicitur Matth. ult. Baptizantes eos in nomine Patris, el Filii et Spiritus sancti, aut cum nos baptizantes dicimus: Ego le baptizo in nomine Patris, et Filii et Spiri- tus sancti. Et in hoc genere proprie accipiuntur vocabula, quae designant materiam, et formam sa- cramenti. Neque enim licet dicere, non oportere assumere aquam proprie dielam in Baptismo, sed aliquid per eam significatum;aut non esse invocan- dam propriis verbis Trinitatem, sed aliquem tro pum in illis verbis subesse: alioqui nihil certi ha- beremus de sacramentis.


Tota igitur quaestio est, utrum illa verba: Hoc est corpus meum, dicantur ad explicandum sacra- mentum, an ad instituendum, vel conficiendum; vel potius non est quaestio, sed certum est dici ad instituendum, et conficiendum sacramentum. Nam apud catholicos haec verba sunt de essentia sa- cramenti, et sunt operatoria, ut Ambrosius testatur lib. 4. de sacramentis, cap. 4. Apud haereticos au- tem etiamsi haec verba non proprie dicantur for ma sacramenti, nec censeantur operatoria; tamen sunt necessaria ad sacramenti confectionem, quia continent promissionem, sine qua nullum sacra- mentum constare potest. Et quia sacramentum se- cundum Calvinum est posterius verbo promissio- nis, tamquam sigillum ejus, et appendix, ut ipse loquitur lib. 4. Institut. cap. 14. § 2. inde fit, ut panis non fuerit sacramentum, nisi post ea verba recitata. Non ergo fuit illa explicatio sacramenti, cum sacramentum nondum esset, sed institutio et confectio. Deinde, cur omnes haeretici ista ver- ba praemittunt in suse coenae celebratione, nisi quia putant sine his verbis nullum esse sacramen- tum? Denique ubicumque in Scripturis est expli- catio mysterii, praecedit ipsum mysterium, et indi- cal Scriptura esse declarandum per sequentia ver- ba. Id patet in omnibus parabolis, somniis, et vi- sionibus, quae declarantur in Scriptura. Hoc au- tem loco nullum narratum est mysterium, nec ulla indicatur sequutura declaratio; constat igitur illa verba ad institutionem et confectionem sacramenti, nou ad declarationem significationis ejus pertine- re. Ita murus alieneus inventus est luteus.


Argumentum quartum ejusdem Calvini lib. 4. Institut. cap. 17. § 23. Nisi apostolis venisset in inentem, Corpus, figurate accipi debere, lurbati fuissent de re tam prodigiosa. Atqui tranquille, et quiete leguntur participasse sacram illam carnem.


Respondeo: Cur apostoli mirati, ac turbati non fuerint duplex est caussa;una, quia fuerant jam an- tea instructi, et praemoniti, Joan. 6. ut Chrysosto- mus docet homil. 83. in Matth. Altera, quia idem Christus, qui mysteria tradebat, inentem eorum fi- de illustrabat, ut simpliciter crederent. Nam multa alia mirabiliora sine turbatione audierant, et credi- derant; quale erat in primis hominem illum, quem videbant comedere, bibere, dormire, fatigari, esse verum Deum;et jam tunc esse in coelo cum loque- retur in terris Joan. 3. Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Denique cur hodie tot millia simpli- cium catholicorum non turbantur, cum primum audiunt in Eucharistia esse totum, et integrum Christum? nisi quia fide illustrante persuasi sunt Christum, qui hoc dixit, Deum esse, qui mentiri non potest.


Quintum argumentum Klebitii in libro de victo- ria veritatis par. 1. argum.8. et aliorum. Christus de corpore suo ait: Accipite et manducate. Al cor- pus Christi non potest proprie manducari, cum non possit dentibus teri: ergo vel accipitur corpus fi- gurate, vel, certe ipsum manducare, ut vel sensus sit: Manducate panem, qui signum est corporis mei; vel, manducate corde, non corpore; fide, non ore, ipsum verum corpus meum.


Respondeo: Corpus Christi vere ac proprie man- ducari etiam corpore in Eucharistia. Nam ad ratio. nem manducationis non est necessaria attritio, sed satis est sumptio, et transmissio ab ore ad stoma- chum, per instrumenta humana et naturalia, idest, linguam et palatum. Alioqui senes et pueri eden- tuli nihil unquain comederent; et nos, cum deglu- timus integros aliquos cibos, vel ipsas hostias non consecratas, non diceremur comedere. Addo prae- terea, si de ratione manducationis esset attritio dentibus facta; corpus Christi proprie manducari in Eucharistia, non tropice. Non enim dicimus cor- pus Christi absolute manducari, sed manducari sub specie panis; quae sententia significat ipsas spe- cies manducari visibiliter, ac sensibiliter, ac pro- inde ipsas dentibus atteri: sed sub illis invisibili- ter sumi etiam, et transmitti ad stomachum corpus Christi. Nam etiam panis ipse verus non alteritur dentibus, nisi ratione accidentium suorum: sub- stantia enim cujuslibet rei non est per se divisibi- lis. Hoc tamen interest inter substantiam panis, el corpus Christi sub speciebus panis; quod illa ex- tenditur ad extensionem quantitatis, qua vere in- formatur: hoc autem non extenditur, nec informa- tur, sed est totum sub qualibet particula. Ideo pa- nis absolute manducatur, corpus Christi non abso-


lute, sed sub specie panis. Sextum argumentum sumunt ex variis locis Scri- plurae, ubi vel, Est, accipitur pro Significat, vel certe praedicatum accipitur figurate. Calvinus lib. 4. Institut cap. 17. § 21. et $ 22. exempla profert Genes. 17. Circumcisio est foedus. Exod. 2. An- gelus dicitur Deus. Agnus est phase, idest, trans- itus. Levit. 16. Sacrificia sunt expiationes.Psalm. 84. Arca est Deus. Matth. 3. Columba dicitur Spi- ritus sanctus. Joan. 7. Nondum erat Spiritus, ubi, Est, non potest accipi substantive, alioqui non es- set aeternus Spiritus sanctus. 1. Corinth. 10.Petra erat Christus. Et ibidem: Panis est communicatio corporis Christi. 1. Corinth. 12. Ecclesta est Chri- stus. Tit. 3. Baptismus est lavacrum regenerati- onis. Si illud, Est, acciperetur substantive, omnes, qui baptizantur, regenerarentur, multis tamen sci- mus inutilem esse Baptismum. Alii adferunt alia, ut: Septem boves sunt septem anni. Gen. 41. Se- men est verbum Dei. Matth. 13. Ego sum Ostium. Joan. 10. et alia id genus. Confirmant argumen. tum; quia multae haereses ortae sunt ex Scriptura proprie, et literaliter intellecta, ut anthropomor- phitarum, et aliorum. Exempla multa enumerat Calvinus lib. 4. Institut. cap. 17. § 23. et Klebiti- us de victoria veritatis par. 1. argum. 16.


Respondeo: Hoc argumentum multis modis defi- cere. Nam in primis non potest colligi ex aliquot exemplis, sic ubique accipi verbum, Est, aut prae- dicatum propositionis, nos enim proferre possu- mus multa plura loca, in quibus, Est, significat, Est, et praedicatum proprie accipitur. Refellit hanc solutionem Klebitius in lib.de victoria veritatis, par.1.argum. 16.dicit enim simili mo- do argumentari adversarios suos, qui inde probant locum Evangelii: Hoc est corpus meum, accipiendum sine tropo, quia multa loca in Scripturis accipiun - tur sine tropo. At mentitur in caput suum; nos e- nim generali regula utimur, ac dicimus ubique servandam esse verborum proprietatem, nisi evi- denter doceatur alicubi esse tropum; ex illa uni- versali regula probamus hunc locum accipiendum sine tropo. Idem dico ad confirmationem; non re- cte probari ubique cavendum sensum literalem, quia aliqui inde occasionem errandi sumpserunt. Nam hoc modo probaremus eliam numquam se- quendum sensum mysticum, quia inde occasionem errandi sumpserunt Chiliastae, Origenistae, Dona- tistae, et alii: immo cavendum esset ab ipsa tota Scriptura, quia errores multi, ac fere omnes ex ip- sa male intellecta orti sunt. Secundo peccat argumentum adversariorum, quia nullum exemplum simile attulerunt. Nam in exemplis allatis, semper praedicatur de disparato disparatum, ut patet ex illis; Boves sunt anni, Semen est verbum, Christus est vitis etc. in his enim cum nullo modo possit fieri, ut illa proprie sint vera, cogimur necessario recurrere ad tropos. At in hac sententia: Hoc est corpus, non praedicatur disparatum de disparato, saltem verbis disertis. Quid enim illud, Hoc, referat, in quaestione est,et non debet assumi tamquam certum, quod referat panem, cum expresse Scriptura id non habeat. Deberent igitur adferre exemplum, ubi de pronomine. Hoc, praedicaretur aliquid tropice.


Klebitius duo exempla ponit. Unum argum. 16. Exod. 24. Hoc est Testamentum: ubi, Hoc, sanguinem refert. Alterum in fine libri ex confessio- ne ducis Wirtembergensis, Exechiel. 5. Ista est Jerusalem: ubi demonstratur imago Hierosolymae depicta in latere, ut patet ex cap. 4. At illud, Hoc esi Testamentum, non legitur. Exod. 24. sed, Hic est sanguis Testamenti; illud autem: Ista est Je- rusalem, non intelligitur de imagine Hierosoly- mae, sed de ipsa vera Hierosolyma, ut ex ipso te- xlu, et Hieronymi commentario patet. Nam etiamsi cap. 4. jussus fuerit Ezechiel dipingere illam ur- bem; tamen cap. 5. non loquitur amplius de illa imagine. Addo, quod non ait Ezechiel, Hoc est Hierusalem, ostensa imagine, sed, Ista est Hieru- salem. Dominus autem dixit: Hoc est corpus, non iste est corpus, quod dicere debuit si panem osten- dere volebat. Itaque non sunt illa similia.


Tertio peccat argumentum, quod multa falsa ad- miscet. Nam, Quaedam falso citantur; ut verbi gra- lia: Sacrificia sunt expiationes; citant Calvinus, et Klebitius ex Levitic. 16. nec tamen habetur la- lis sententia eo loco, aut alibi. Item citat Calvinus ps. 84. vers. 8. ut probet arcam dici Deum. At non hoc ibi habetur; illa enim verba, ad quae Calvinus respexit: Videbitur Deus Deorum in Sion; expo- nuntur ab Augustino, Hieronymo, Theodoreto, et aliis, non de arca, sed de ipso Deo vero, qui in coelesti Sion in se videbitur: et in terrena Sion vi- sus est cum carnem induisset. Adde quod etiamsi de arca intelligeretur hic locus, non propterea di. ci posset: Haec arca est Deus, sed per hanc arcam videtur Deus, ut per locum Deo sacrum, in quo responsa dabantur. Sic etiam citat, et valde urget Calvinus ex 1. Cor. 12. Ecclesia est Christus. At non hoc Paulus dicit, sed hoc:Ita el Christus. Ubi vocat Christum, ipsum Dominum cum suo corpore mystico; sed non propterea licet dicere, Ecclesia est Christus; sicut nec dicimus, Corpus est caput, vel regnum est rex, licet aliquando nomine regis intelligamus ipsum regem cum suo regno. Illud et- iam: Nondum erat Spiritus sanctus. Joan. 7. ali- ter habetur in textibus correctioribus, nimirum Non- dum erat Spirilus datus. Sic enim legit Didymus lib. 2. de Spiritu sanclo. Augustinus tractatu 52. in Joan. Leo serm. 2. de pentecoste, et alii: Et praeterea etsi legeretur: Nondum erat Spiritus, non propterea est ibi ullus tropus, sed intelligere- mus non fuisse Spiritum in apostolis, ut legit Ilie- ronymus quaest. 9. ad Hedibiam.


Quaedam citantur recte, sed male exponuntur, ut illud: Agnus est pascha, idest, transitus. Nam agnus paschalis non dicebatur pascha tropice, quia significaret transitum; nulla enim erat similitudo inter agni occisionem, et transitum Domini;sed di- cebatur proprie pascha, sicut etiam festus dies di- cebatur pascha, nomine derivato ab illo transitu Domini, quia agnus immolabatur, et dies festus a- gebatur in memoriam et honorem illius transitus. Unde in evangelio absolute agnus paschalis dicitur pascha: Ubi vis tibi paremus comedere pascha?et: Necesse erat occidi pascha, Marc. 14. Luc. 22.


Illud etiam 1. Corinth. 10. Petra erat Christus: secundum Chrysostomi, Theophilacti, Theodoreti et Ambrosii expositionem veriorem, et literalem, uon accipitur de petra materiali, quae significaret Christum; illa enim non sequebatur Hebraeos; sed de petra invisibiliet spirituali, quae Judaeis o- mnia necessaria providebat, quae petra vere et proprie erat Christus, ut Deus. Etsi enim est tro- pus in eo, quod Christus vocatur petra, tamen per additionem, spiritualis explicatur tropus, et deri- vatur illa vox ad Christum significandum; et pro- inde ipsa propositio: Spiritualis petra erat Chri- stus, proprie, non figurate accipitur.


Calvinus, etsi institutione loco notato per pe- tram intelligat saxum, tamen in ultima admonitio- ne ad Westphalum, intelligit aquam nomine petrae per metonymiam: aqua enim facile sequi poterat Hebraeos per rivulos fluens. At hoc commentum refutavit olim Theodoretus in hunc locum, et Pe- trus etiam martyr non ei pepercit in commentario hujus loci. Nam repugnat Scripturae illa expositio: siquidem paulo post indiguerunt rursus aqua, ut patet Num. 20. et 21. qua certe non eguissent, si aqua de petra eos sequuta fuisset.


Martyr duas expositiones adfert. Unam, quod il- lud: Consequente cos petra, significet, Obsequen- te, et ministrante eis petra. Quia tamen graeci Pa- tres, qui optime noverant vim graecae vocis ἀχολου- Σούσης, constanter explicant, Comitante, non Ob- sequente, ut etiam Erasmus, cui adversarii mul- tum tribuunt: ideo ponit Alteram, quod illud Co- mitante, referatur ad Christum, non ad petram, ut nos diximus. Sed non advertit hac sua expositi- one, quam prae caeteris probare videtur, se de- struere id, quod supra dixerat. Nam hoc modo non potest habere tropum in sacramentis. Nam si petra comitans non erat petra materialis, sed Christus petra invisibilis; certe non potest exponere: Petra erat Christus, idest, petra significabat Christum;


quod tamen ille maxime contendit. Est tamen hic Observandum, non negari a nobis, quin petra illa materialis figura Christi fuerit, et aqua inde manans figura fuerit sanguinis Christi: sicut etiam non negamus species panis signa es- se corporis Christi; sed negamus per illa verba, Petra erat Christus, explicari illam figuram, sicut negamus per illa verba: Hoc est corpus meum, explicari significationem specierum panis.


Illud etiam: Panis est communicatio, 1. Corinth. 10. non recte exponitur, cum ajunt: Panis est com- municatio, idest, significat communicationem: sed sensus est: Communicatio panis consecrati in coena Domini, nonne communicatio corporis Do- mini est? Ubi non est tropus ullus tollens verita- tem rei, aut obscurans sententiam: nam accipitur usitate panis, pro panis usu, el communicatione. Neque est tropus in voce panis, quia loquitur de pane consecrato, qui vere est corpus Domini, ut in sequenti capite ostendemus.


Denique illud: Baptismus est lavacrum regene- rationis, male exponitur per illa verba, Baptismus significat lavacrum: nam non significat solum, sed vere etiam lavat animas a peccatis, quod ad se at- tinet, licet impediri possit effectus per nostram in- dispositionem.


Quarto peccat argumentum, quod in omnibus lo- cis adductis, ubi est vel tropus, vei aliquid obscu- rum; semper additur explicatio, ut Genes. 17. ubi circumcisio vocatur foedus; ibidem dicitur etiam signum foederis. Exod. 12. ubi agnus dicitur pha- se; ibidem dicitur victima transitus Domini 1. Cor. 10. Petra erat Christus: ibidem explicatur de spi- rituali consequente eos petra: denique in omnibus parabolis, el visionibus, seu somniis, semper in- dicatur parabolam esse, vel visionem mysticam.


Ubi praeterea est Adnotandum in ejusmodi locis parabolarum, similitudinum, visionum etc.sine ullo tropo posse accipi, Est, pro Significat; quia essen- tia talium rerum lola posita est in significando, si- cut supra diximus de explicatione vocabulorum. Ut verbi gratia cum dicitur Genes. 41. Septem bo- ves sunt septem anni, non est sensus, quod boves significent annos, sed quod boves in visione osten- si sunt ad significandos annos. Haec autem sen. tentia, Hoc est corpus meum, ut saepe diximus, non est explicatio signi aut parabolae, sed asser- tio rei. Quocirca Calvinus lib. 4. Instit. cap. 17. § 21. allaturus exemplum troporum, praefatur se nolle adferre exempla ex parabolis, nimirum ad- vertebat illa non esse ad rem.


Septimum argumentum est Calvini lib. 4. Instit. cap. 17. § 23. Si corpus in illa sententia: Hoc est corpus meum, accipitur proprie, vel significat so- lum corpus, vel totum Christum. Si solum corpus; ergo erit alicubi corpus Domini sine anima, san- guine el deitate. Si totum Christum; ergo erit con- fusa battologia: Hoc est corpus, el, Hic est sanguis, idem enim ista significabunt, et poterit dici de pa- ne: Hic est sanguis, et de calice: Hoc est corpus. Confirmatur, quia si totum Christum significat vox, Corpus, erit tropus, qui dicitur, Intellectio: Non ergo possumus tropos fugere in hac sententia, nisi impie distrahamus corpus Domini a sanguine i- psius.


Respondeo: Verba proprie significare; et nomine corporis solum corpus intelligi, nomine sanguinis solum sanguinem; nec tamen distrahitur corpus a sanguine, quia conjuncta sunt illa ob necessariam concomitantiam, licet ista conjunctio non significe- tur illis vocibus: sicut neque negatur. Quemadmo- dum si quis demonstrato corpore Petri, dicat: Hoc est corpus Petri; is proprie solum corpus signifl- cat, nec tamen sequitur corpus illud carere ani- ma, quia non ait ille: Hoc est corpus sine 'anima sed simpliciter: Hoc est corpus, quod est verum, sive ibi sit anima, sive non sit: quare neque ulla est hic battologia, neque intellectio. Quamquam si cogeremur intellectionem admittere, non gra- vale id faceremus, quia magnum est discrimen in- ter intellectionem, el metaphoram, ac metonymiam: illa enim non tollit rei veritatem, istae tollunt. Un- de in illis verbis: Verbum caro factum est, catho- lici intellectionem, qua ex parte intelligimus to- tum, omnes admittunt, metonymiam nulli, sicut nec metaphoram, nisi haeretici, qui negant veram carnem in Christo.


Octavum argumentum Calvini$ 20. et Martyris in cap. 11. 1. Corinth. et aliorum, ex illis verbis: Hic calix novum Testamentum est in meo sangui ne. Hio enim duplex tropus necessario est admit- tendus. Primus in voce, Calix, accipitur enim o- mnium consensu continens pro re contenta, qui tropus dicitur metonymia. Secundus in voce Testamenti: neque enim vinum, aut sanguis est proprie Testamentum, sed signum Testamenti. Quod probant Primo, quia alioqui singulis diebus renovaretur Testamentum Christi, et praecedens antiquaretur. Secundo, necesse esset saepe Christum mori: Testamentum enim non valet, nisi moriatur qui testatus est, Hebr. 9. Praeterea Tertio Matthaeus ait: Hic est sanguis meus novi Testamenti; ergo sanguis erat Testamentum, at quod erat in calice erat Testamentum, teste Luca; ergo in calice non erat sanguis. Quarto Lucas, et Paulus dicunt, calicem esse Testamentum in sanguine; ergo quod erat in calice, non erat sanguis: esset enim sensus: Hic sanguis est Testamentum in sanguine, quod est absurdum et impossibile. Nam quando unum est in alio, non possunt illa esse unum et idem; nisi dicamus idem esse in seipso. Ex his colligit Calvinus exponi debere verba Matthaei, et Marci per verba Lucae et Pauli, quia illa sunt pauciora, ista plura.


Itaque illud: Hic est sanguis meus, quod Matthaeus et Marcus dixerunt, sic debet exponi Hoc est Testamentum in sanguine meo confirmati; et similiter illud: Hoc est corpus meum, exponi debet: Hoc est Testamentum in corpore meo. Non solum enim sanguis, sed etiam corpus Christi Testamentum novum stabilivit: non ergo proprie accipi potest vocabulum corporis, nisi idem esse velimus corpus, et Testamentum in corpore. Atque hic videtur esse Achilles Calvini in hac materia. Respondeo: Non negamus in verbo, Caliæ, tro- pum esse; sed tropum ibidem clarissime explica- tum; quod, de tropo, quem adversarii ponunt in vo- ce, Corpus dici non potest. Dominus enim ait: Ac- cipile, bibile, hic est calix: at certe non bibitur vas, sed liquor in eo contentus. Item (ut supra di- ximus) Lucas addit de calice: Qui pro vobis effun- ditur; at vas non effunditur, sed liquor. Denique, quod Lucas et Paulus dicunt: Hic est calic; Mat- thaeus et Marcus dixerunt: Hic est sanguis. Oportet autem exponere obscura verba per clariora, et figurata per propria. Certe si idem homo de eodem vase diceret: Bibite ex hoc poculo, et adderet: Bi- bite ex hoc vino, nemo dubitaret illo poculo con- tineri vinum, et eum hominem explicare voluisse, quid in poculo contineretur: cum ergo idem Spi- ritus sanctus de eadem re dicat per duos scripto- res sanctos. Hic est sanguis, per alios duos: Hic est caliæ, dubitari non debet eo calice sanguinem contineri. Demonstrent adversarii explicari tam clare in Scripturis tropum, quem fingunt in voca- bulo corporis, et vicerunt. Omitto quod accipere calicem pro re contenta in calice, est tropus tam usitatus et vulgaris, ut non minus apertus sit, quam voces ipsae propriae.


Quantum ad alterum tropum, quem ponunt in voce, Testamenti, dico nullum esse ibi tropum. Observandum enim est duo esse, quae nomine Te- stamenti appellari solent. Primo, ipsa voluntas le- statoris, quae de haereditate disponit, sive sit ab- soluta, sive conditionem requirat, et pactum etiam dici possit. Sic accipitur Exod. 24. Hic est san guis foederis; seu (ut citat Apostolus Hebr. 9.) Hic est sanguis Testamenti; est enim sensus: Hic est sanguis, quo sancitur, et confirmatur voluntas, pactum, promissio Dei. Sic accipitur etiam Genes. 17. ubi circumcisio dicitur signum foederis, el Ga- Jat. 4. Hebr. 8. et Hierem. 31. ubi distinguuntur duo Testamenta.


Secundo: Vocatum est Testamentum authenticum instrumentum, quo continetur voluntas testatoris. et per quod acquirit haeres jus ad haereditatem. Et hoc modo non improprie vocamus Teslamentuin vetus et novum, sacra Biblia, in quibus continetur voluntas Dei de bonis temporalibus dandis populo Hebraeorum, et de bonis aeterħis dandis populo Christianorum: necnon sacramenta, quae sunt in- strumenta authentica, quibus applicatur nobis jus ad haereditatem; immo etiam ipsa haereditas sal- tem ex parte. Haereditas enim est gratia, et gloria: datur autem nobis per sacramenta in praesenti gra- tia, et jus ad gloriam. Unde circumcisio, quae erat sacramentum Testamenti veteris, et per quod da- batur Hebraeis jus ad terram promissionis. Testa- mentum vocatur Eccles. 4. In carne ejus stare fe- cit Testamentum. Eadem etiam dicitur signum foe- deris, et ipsum foedus, Genes. 17. et utrumque proprie. Nam erat ipsa signum foederis, ut foedus accipitur pro divina promissione:et simul erat foe- dus, ut foedus accipitur pro instrumento, quo ex- plicatur illa promissio. Inter omnia autem sacra- menta dicitur Testamentum praecipue ipsa Eucha- ristia, quia non solum est instrumentum conferen- dae haereditatis, sed etiam continet apertissimam repraesentationem effusionis sanguinis Domini, a quo vim suam habet Testamentum novum. Ex his ad omnes objectiones respondemus. Ad primam nego quotidie flieri novum Testamentum, et antiquari praecedens. Nam celebratio Euchari- stiae non est nova institutio Testamenti, sed repe- titio ejusdem; ut cum describitur saepius idem Te- stamentum, quae repetitio fit ad applicandam haereditatem variis haeredibus, qui subinde exoriuntur; sicut etiam circumcisio repetebatur saepissime, nec lamen antiquabatur praecedens. Ad secundain nego, debere Christum quotidie mori. Nam mors ejus non fuit Testamentum, sed confirmatio Testamenti: sufficit autem una ejus mors ad confirmandum Testamentum ipsius, etiam- si infinities repetatur.


Ad tertiam dico, in Matthaei verbis: Hic est san guis Testamenti. accipi vocem Testamenti primo modo, idest, pro divina promissione: in verbis au- tem Lucae: Hic calix Testamentum est, accipi se- cundo modo, idest, pro instrumento illius promis- sionis. Itaque utrumque est vere ac proprie di- clum.


Ad quartam dico, non esse absurdam loquutio- nem: Hic calix Testamentum est in meo sangui- ne, etiam illud: Hic calix, significet, sanguls in ca- lice contentus. Nam sanguis accipitur diverso mo- do in his duobus locis. Cum enim dicitur: Hic calix, sumitur sanguis in eo contentus,ut est sub specie- bus vini, et est sacramentum, ac proinde Tesla- mentum; cum autem dicitur, In sanguine meo, su- mitur pro ipso sanguine visibiliter in cruce effuso, ut hic sit sensus, Hic calix, idest, res contenta in hoc calice rub speciebus vini, est novum Testamentum dedicatum, et sancitum, in sanguine meo.


Ad illud quod objiciunt, necessario distingui ea, quorum unum est in alío: Respondeo: illud (in) hoc loco non significare continentiam, sed caussam instrumentalem: est enim positum (in) loco (per) ut sit sensus, Testamentum novum in sanguine Christi sanciri, idest, per Christi sanguinem. Quo- modo dicitur Roman.3. Christus propitiator in san- guine suo. Et Rom.5. dicimur justificati in sangui- ne Christi. Et Ephes. 2. Qui eramus longe, facti sumus prope in sanguine ejus.


Denique ad consequentias illas Calvini, dico non debere exponi Matthaeum per Lueam, neque con- tra; quia uterque proprie loquitur, et satis aperte: tamen si tropus esset in illis verbis: Hic calix Te- stamentum est, deberet exponi per verba Matthaei, quae sunt clariora, Hic est sanguis novi Testamen- ti. Potest tamen concedi Calvino, licere dicere:Hic est sanguis Testamenti, idest, Hic calix Testamen- tum est in meo sanguine. El etiam. Hoc est cor- pus meum, idest, Testamentum in corpore meo. Neque sequitur corpus accipi figurate: quia, ut di- ximus, verum corpus, et sanguis Domini sob spe- ciebus panis et vini, vere et proprie Testamentum sunt.


Nonum argumentum ex illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem. Naim memoria est rerum absentium; ergo panis et vinum non sunt corpus et sanguis, nec in ea mulantur, sed sunt mera symbola rei absentis; ergo corpus et sanguis figurate accipiuntur pro signo corporis, et sangui- nis. Confirmatur, quia commemoratio mortis Do mini est proprius finis symbolorum illorum Eucha- ristiae:ipsius autem veri corporis alius est finis su- blimior. At Dominus in institutione sacramenti so- lum meminit commemorationis; ergo corpus figu- rate accipitur pro symbolo corporis.


Respondeo: Quid sit, in mei memoriam, explicatum esse a Paulo 1. Corinth. 11. illis verbis Mortem Domini annunciabitis donec veniat. Ita- que jubemur sumere Eucharistiam in memoriam dominicae passionis, et mortis, quae non praesens, sed absens est, immo non est, sed fuit. Ad confir- mationem, Respondeo, Dominum meminisse utrius- que finis. Nam cum ait: Hoc est corpus meum.quod pro vobis datur. Et: Hic est sanguis, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum, aperte significat finem hujus sacramenti esse peccatorum remissionem.


Adde, quod de fructu sacramenti hujus multa dixerat Dominus Joan. 6. ut necesse non fuerit hic plura adjungere.


Decimum argumentum ex illis, verbis: Non bi- bam amodo ex hoc genimine vitis, donec illud bibam novum in regno Dei. Haec dicuntur post consecrationem; ergo etiam post consecrationem vinum fuit, quod erat in calice; ergo non fuit san- guis, nisi figurate.


Respondeo: Ex Luca aperte colligi verba ista pertinere ad calicem vini, queın dedit apostolis Dominus post esum agni paschalis ante consecra- tionem mysteriorum; ac proinde alios duos evan- gelistas, non narrasse hoc suo loco. Nata in primis Lucas meminit duorum calicum, unius ante conse- crationem panis, alterius post consecrationem pa- nis; et de priore non dicit: Hic est sanguis. vel Testamentum in sanguine, sicut dicit de posteriore: de eodem autem priore dicit: Non bibam de hoc genimine vitis. Praeterea conjungit Lucas ista verba: Non bibam de genimine vitis, cum illis: Non manducabo ex hoc, nimirun pa- schate, donec impleatur in regno Dei. At certum est pascha ibi vocari agnum paschalem, quo nomi- ne utuntur in hac significatione omnes tres evan- gelistae; ergo pertinent illa verba, Non bibam de genimine vilis, ad vinum, quod biberunt, cuin a- gnum paschalem comederent.


Dices: Matthaeus cap. 26. non facit mentionem, nisi unius calicis, nimirum Eucharistiae; ergo cum ait: Non bibam de hoc genimine vitis, illud, Hoс, refertur ad calicem Eucharistiae, non ad alium: vi- detur enim valde absurdum, ut demonstret calicem alterum, de quo nihil omnino dixerat. Respondeo: Matthaeum non demonstrasse ullum calicem ex duobus, sed simpliciter demonstrasse vinum, quod erat in mensa, vel quod biberant in coena: lainen ex Luca colligimus, Dominum non solum respe- xisse ad vinum,quod biberant, sed etiam ad certum quoddam poculum, quod ipse apostolis porrexit in fine coenae judaicae, dum imponeret finem legali- bus, quod Matthaeus, ut multa alia praetermisit.


Si rursus objicias Augustinum, qui lib.3. de con- sensu evangelistarum, cap. 1. dicit, Lucam non narrasse historiam suo ordine, sed per anticipatio- nem narrasse id, quod suo loco Matthaeus et Mar- cus narrarunt. Respondeo: Augustinum, non expen- disse hunc locum diligenter, ut ex eo patet, quod brevissime se expedivit ab hac difficultate. Porro Ilieronymus in cap. 26. Matthaei, Beda, et Theo- phylactus in cap. 22. Lucae, aperte duo pocula di- stinguunt in coena Domini, et de priore, quod erat judaicum, intelligunt illa verba: Non bibam de genimine vilis. Adde, quod multo probabilius est (si nulla alia esset ratio) Matthaeum et Marcuin non narrasse suo loco rem parvi momenti, quam Lucam non narrasse recto ordine summum mysterium.De- nique, si convinceremur, verba illa Domini: Non bibam de hoc genimine vitis, dicta esse post con- secrationem calicis; adhuc nihil adversarii obtine- rent. Possent enim ac deberent ea verba referri, non ad calicem consecratum, sed antea potatum; ut ea refert Anselmus in eum locum Matthaei: non enim voluit Dominus dicere, se non amplius cele- braturum Eucharistiam, sed non se bibiturum mo- re humano ad reficiendas vires.






No hay comentarios.:

Publicar un comentario