viernes, 13 de febrero de 2026

BEATI GREGORII. CONSTANTINOPOLITANI PATRIARCHE ET CONFESSORIS. APOLOGIA CONTRA EPHESII CONFESSIONEM.

Patrologia Graeca. vol 160. pag 27. 

https://books.googleusercontent.com/books/content?req=AKW5QafruOP3H9Su5KpccwqcB8UzKd6yf7R5r1uq1ql6KNz7epjNcXv07GzgdBcbVRVE7ecDhPRkvzIVyf2xatI3KIfqlppkgGBNG5ypovS97QW0HeacatCZwAkvGedi9BK1aP4AxrZGmirHxkEUe2KOkOZlZKhTiNvmRR6WUnP6j5V3h2ksMT4M_Jb4R25mLi1CqJsj4k6nCcHpbCnvdu6QYbqsty-usRwbxX7TjparChVHJ2FXPIiut28QjjJZvi2iWmozqrIfqMV9FWEP0-wa9bfjEnYFUSVgAzz8nY1r_GY7XgWHDxQ



PRÆFATIO. 

Ephesiorum urbis antistes dominus Marcus, qui ex patronymia quadam vocatur Eugenicus, beati Pauli voce audita, que ita præcipit : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, scripto confessionem consignavit, ut manifestam eam redderet non solum iis qui prope ipsi sunt, sed et iis qui longinqui et procul degunt. Ideo necessarium est iis, quibus ea ad manus venit, scrutari , an cum beatorum Patrum theologicis institutionibus concordet, ut omnes, si ita est, eam amplectantur velut illorum traditionibus consonantem ; et gratias deinde agere ei qui illam conscripsit, eique adhærere magis quam iis qui aliter prædicant ; si vero aliterse habet et non secundum accuratam theo- B logorum traditionem, id indicare in veritatis manifestationem oportebit. Et nos igitur, cum illa nuperad manus nostras pervenerit, perscrutari eam studebimus, et quidquid invenerimus bene recteque expositumet declaratum, uti decet, libenter amplectemur ; quidquid vero secus, i' doctorum et theologorum armis refutabimus. Neque vero boc mirandum, si scripta viri, qui in grammatica disciplina et in scribendis libris celebre nomen adeptus est (a) et scholæ puerorum diuturno tempore præfuit, nunc ab indocto ac rudi homine subjiciuntur examini ; oportet enim eum, qui illi jungitur et unitur, non simpliciter ei adhærere, nisi sententiam, quam tenet, explorarit, maxime cum et ad impugnandam ecumenicam synodum ipse insurgat. Si itaque et rudes sumus, novimus tamen eum qui dirit, id quod sæpe perfectis non adfuit, puerum invenisse, et quod sapientes fugit, idiotis apparuisse, et quod magistros latuit, discipulis affulsisse. Congruum itaque est, quæ ipse omisit, vel quæ eumlatuerunt ac fugerunt, exquirere ac diligenter animadvertere et notare ; putamus enim et nos Spiritum Dei habcre. Sed ne longius sermonem protrahamus, ad ipsam Confessionem accedamus per partes eam pertractantes, prous ex ipsa partem proponentes, consequenter vero defensionem, ipsamque ex Ecclesiæ doctoribus ac theologis confirmantes. Verba vero honorabilis Ephesii sic se habent ( b) :


EPHES. ( I)

 Ego, Dei gratia piis dogmatibus innutritus et sanctam et catholicam Ecclesiam sequens per omnia, credo et confiteor Deum et Patrein solum ingenitum et principii expertem, fontem vero et causam Filiiet Spiritus sancti ; etenim Filius ex ipso genitus est, et Spiritus ex ipso procedit, neque Fi- lhus quidquam confert ad processionem, quemadmodum neque Spiritus ad generationem ; sive simul progressiones fieri et secum invicem, ut Patres theologi docent ; idcirco enim et Spiritus sanctus per Filium procedere dicitur, hoc est cum Filio (c) et sicut Filius, licet non per generationis modum ut ille ; Filius vero non dicitur per Spiritum generari , propterea quod relativum est Filii nomen, ne Fibus Spiritus esse videatur . 

RESP. (1 ) . 

Iste igitur hunc in modum hanc theologiam a sanctis semet accepisse ostendere nititur. Nos vero dicimus, quod si hæc fidei expositio intemeratam Patrum sequeretur doctrinam, facile et nobis videretur admittenda et digna quæ cum veneratione susciperetur. Quoniam vero statim atque in ipso excrdio sublesta quædam illi immiscuit, qualia sunt ista: "Nihil Filius confert a.l processionem sive secundum simul neri progressiones , deinde, Idcirco enim et Spiritus sanctus per Filium procedere dicitur, hoc est cum Filio", quæ manifeste nove sunt assertiones et longe a doctoruin mente aliene, age jam per Ecclesiæ doctores contraria ἱpsius sententiæ proponamus in veræ theologize nostræ testimonium ; exinde enim nobis dogmatum veritas fluit. 

Dicit namque magnus Athanasius: 

Quæcunque habet Spiritus , hæc a Verbo habet accepta, 

et Gregorius Nyssenus libro tertio contra Macedonianos ait: 

"Ia quibus enim quæ secundam bonum operatio est, nullam imminutionem aut immutationem habet; quomodo rationi consentaneum fuerit, ordinem secundum numerum imminutionis alicujus aut secundum naturam immutationis signum esse existimare ? Quemadmodum si quis in tribus lampadibus subdivi- sam flammam conspiciens , causam vero tertii luminis supponamus esse primam flammam ex communicatione cum medio extremum inflammantem, postmodum asirueret, in prima ſamına abundare calorem, eam vero quæ subsequitur , immutari et paulatim imminui, tertiam vero nec ignem amplius censendam esse, licet æqua ratione adurat et splendeat, omniaque quæ sunt ignis, operetur" (a). 

Ex hoc igitur sancti exemplo manifestum est, tertium ex, primo per medium essentialiter habere exsistentiam ; namque ex communicatione cum medio extremum inflammari dixit, Sanctus vero Damascenus capite tertio decimo Theologicorum, 

"Ipse igitur, inquit (videlicet Pater) , Verbi abyssus, Verbi genitor et per Verbum revelantis et explanantis Spiritus productor , unde apertum est, illud per Filium non idem significare ac cum Filio, etiamsi ipse (Eph. ) boc pertinaciter asserat. Sed neque progressiones sunt simut" (b). 

Εt confirmat hoc Gregorius Theologus dicens : 

«Apparitionis vel mutuæ habitudinis diversitas diversam quoque eorum appellationem effecit; perspicuum enim, quod si simul essent progressiones, haud dixisset diversum esse apparitionis in modum". 

Discere idem quis poterit et clarius ex cæteris quoque Ecclesiæ theologis et doctoribus. Ait enim Athanasius libro tertio Contra Arianos: 

"Non Spiritus conjungit Patri Verbum, sed Spiritus a Verbo id accipit , et in epistola ad Serapionem : Talem naturam et ordinem habet Spiritus ad Filium qualem Filius ad Patrem". 

Alterum minime theologornm sententiæ expositio ista consonat ; neque vox per Filium concordat illi voci cum Filio : nemo enim Sanctorum hanc exposuit theologiam . Nam si eadem est præpositio per cum præpositione cum, ut iste dicit, Procedit Spiritus per Filium, hoc est eum Filio, licebit dicere et vice versa, generari et Filium ex Patre per Spiritum . Quod vero præpositio per non si- gnificat simul procedere Filium et Spiritum, ad id probandum procedant Ecclesiæ theologi, litem dirimant et hanc perversam judicent expositionem. Ait enim Nyssenus libro primo Adversus Euno- miuin. • Quemadmodum conjungitur Patri Filius et, licet ex illo originem ducat, tamen secundum exsistentiam non est posterior, ita et Unigenito adhæret sanctus Spiritus , sola ratione secundum cause rationem præ Spiritus exsistentia præintel- lecto. Et Basilius divus, t. XVII, ad Amphilochium docet : Sicut igitur se habet Filius ad Patrem, ita et ad Filium Spiritus seeundum traditum a Verbo ordinem . Quod si Spiritus cum Filio una collocatur, et Filius cum Patre, collocabitur et Spiritus cum Patre. Esse vero etiam ordinem in sancta Trinitate, quem omnes pie prædicantes custodiant opor- tet, ipse Basilius declarat epistola ad canonicas concludendo dicens : Usque adeo hæc de ordine innovatio ipsius substantiæ annihilationem et Adri totius abnegationem habet. Æque ergo impium est et ad creaturas Spiritum detrudere et superiorem Filio vel Patre statuere sive secundum tempus sive secundum ordinem. Et rursum idem epistola ad Gregorium fratrem : Quemadmodum in catena, inquit, qui unius annuli summitatem apprehendit, hoc ipso simul et alterum insertum attrahit, ita et hic Spiritum trahit, per ipsum et Filiumet Patrem simul attraxit ; et Filium si quis vere apprehenderit, habebit et ipsum utrinque hinc Patrem illius , illinc Spiritum sanctum una compa- etum. Haç ratione sancti distinctionem in divinis personis predicant et naturam divisionis ex pertem confitentur. Et Gregorius Nyssenus ait :

<Immutabilem et per omnia similem naturam confitentes, discrimen causæ et causati non înficiamur, in quo solum disjungi alterum ab altero deprehendimus , cum credamus, hoc quidem causam esse, illud autem ex causa, et illius, quod ex causa est, aliud rursus discrimen comprehendimus ; namque hoc quidem est immediate a primo, illud vero per id, quod contigue et immediate est ex primo, adeo ut Unigeniti natio absque dubio in Filio permaneat et ex Patre esse Spiritumn nulli dubium sit, Filio, qui medius est, sibi ipsi Unigeniti rationem conservante et Spiritum a naturali ad Patrem habitudine minime arcente. Idcirco et nos, mediaBtionem Filii secundum Patrum scripta in sancta Trinitate asserentes, neque secundum localem quamdam distantiam, neque secundum ea, quæ in materia et corporum crassitie copulantur, eam intelligimus (a), verum secundum dignitatem substantiæ illius omnis materiæ expertis, quæ in tres personas immateriales et subsistentes distinguitur. Conjungitur enim in distinctione et in conjun ctionedistinguitur. Verum neque seipsum veretur honorabilis iste Ephesinus antistes post pauca sanctum Nyssenum adducens ita dicentem : Filius Spiritus sanctineque est neque dicitur ; neque contra vertitur relativa ista consequentia (b). 

Propterea Spiritus sanctus imago Filii dicitur, ut ait divus Apostolus;  ex quo desumptum idem dicit magnus Basilius, et Joannes Damascenus in canone in sanctum Basilium ait : Imago Patris est Filius, et imago Filii Spiritus exsistit. Eodem pacto et substantialis ac naturalis Filii operatio dicitur penes SS. Patres Spiritus sanctus, et ex essentia Filii ; Filius autem neque imago Spiritus dicitur neque virtus neque operatio (c) naturalis et substantialis, neque ex es- sentia Spiritus Filius. Quamobrem neque simulta- neam progressionem quam dicit Ephesins, neque phrasis per Filium pro locutione cum Filio adhi- bitam unquam apud SS. Patres fuisse poterit ostendere, cum tamen Spiritum ex Patre per Filium procedere , multi Patres prædicent, et ipsa sancta el œcumenica synodus. Verum sufficere censco ea que dicta sunt ad demonstrandum locutionem per Filium procedere non significare procedere cum Filio vel una cumFilio (d) , tum per (propter) diversum exsistentiæ modum, tum quia non distinctioncin ista significant, sed unionem, et non ordinem


EPHES. (II) . 

Exinda et Spiritus quidem Filii dicitur, quia ei secundum naturam proprius est et per ipsum ap- paret et datur hominibus ; Filius autem Spiritus neque est neque dicitur teste Nysseno Gregorio .


Resp. (11).

Convenit igitur hac in parte honorabili Ephesio dicere, admodum præclaram esse inventionem et xpositionem; nam per hoc dictum sustulisti illud, cum Filio et una cum Filio. Si enim locutio per Filium significaret, simul et nua cum Filio proce-dere Spiritum, omnino et Filius per Spiritum esse diceretur. Verum summus iste Theologus: 

Spi itus saneti, inquit, neque est neque dicitur. Sed et adjunctum habent ea verba, quod ipse omisit Nec convertitur relativa ista sequela. Itaque per hoc cum antea dictis et istud concor lat præclare omnino declarat vocem per Filiam поп significare cum Filio. Et illud, quod ex divo Basi-lio in medium affert, propterea quod secundum naturam proprius sit Filii, Spiritum Filii dici, recte dicit. Eunomius enim cum audiret eans una cum aliis, quæ dixit, ostendentem, ejusdem deitatis esse Spiritum sanctum, inimicus Deo ae male sen-L'ens tertiæ naturæ cum esse contendit, ut Basilins Ebro primo patefacit ejus malam opinionem refel-lens atque dicens: Spiritus Christi dicitur ut secundum naturam illi conjunctus, atque plura profert testimonia tum per angelos tum persidera et per colestes mansiones, ut demonstret, eos, licet ordine differaut, non tamen substantia dif-Ferre. 

Propterea et Spiritum Christi ut secundum Maturam ipsi conjunctum dixit; hoc est: etsi el Filii est et dicitur Spiritus ipso Christo Spiritum veritatis appellante et Apostolo prædicante: 

Si quis Spiritum Christi non habet, non est ejus, tamen nus est natura et indivisus, et non sicut infelix Eunomius sentiebat, qui solo Filio causam /Spiritus) ascripsit et eum effectum naturæ Filii vocavitet gradus induxit divinitatum, verum secundum naturam est in Filio cum una et indivisą natura ac deitas sit in Patre et Flio et Spiritu sancto. 

Nam essentia et natura et deitas in tribus personis una est numero et velut qua res est in divinis personis, nullam omnino habens distinctionem, etsi divinæ personæ distinguuntur. Nonenim ratione tantum natura et essentia et deitas est in divinis personis , sed ut res se habet. 

Hoc explanat divus Maximus in disputatione Anomai ; cum enim iste sancto Maximo diceret : Alind essentia et aliud persona, ille ait : Aliud et aliud non unam rem dixerunt. Si quis igitur putat, quia secundum naturam proprius est Filii, ideo solummodo Spiritum sanctum Filii esse dici, primo divinarum personarum naturam distinctam existimat, quod longe ab omni Christiano sensu abest ; cum enim una sit numero, quomodo distinctionem habebit ? Unum namque ad seipsum realem distinctionem non constituit. Quo itaque pacto iste hæc cogitet vel quonam consilio posuerit, haud perspicimus.

Quod vero per Filium appareat Spiritus atque donetur, potius naturalem progressionem derla-rat; ideoque sancti etiam hac in re concordant; perspicuum namque ex eo id it, quod theologi eodem utuntur vocabulo ad Filii quoque generatio-nem declarandaın. Etenim divus Cyrillus in Evangelii verba: In principio erat Verbum, Quamvis, inquit, in Patre et ex Patre intelligatur et dicatur, tamen nobis minime ut alienus et peregrinus vel ut se-cundus post ipsum intrabit, sed ut in ipso exsi -stens et semper cum ipso exsistens et ex ipso apps-rens secundum divinæ generatio is ineffabilen modum. Et rursus in idem dictum ait: Ne-cessario beatus Evangelista acrius in eos insurgit, qui diversa docent, et ab omni servitute Filium eximit, et ex libera rerumque omnium domina substantia apparentem ostendit, atque in ipsa na-turaliter exsistere asseverat, dicens: In principio erat Verbum. 

Et in illud: Et Deus erat Verbum, ita disserit: Dominum, qui nos emit abnegantes propterea quod putant eum secundum naturam non esse Deum ex Deo et Patre appareus Verbum, sed quasi spurium quemdam et falsi nominis nobis in-trudi. 

Et rursum idem libro quinto ad Hermiam: Deinde honorare se arbitrantur Patrem, duin Filium ex co secundum naturam natum suis cal-culis ad minorem dignitatem dejiciunt. 

Et divinus Basilius in Antirrheticis, Spiritus, inquit, sanctus perfectissimus est, quapropter penes enm cuncta perfecta. 

Et post pauca Nihil in se babet (Spiritus) ascititium, sed ab æterno omnia pos-sidet ut Spiritus Dei et ex eo apparens, principium sui habens ut fontem sui ipsius et exinde Quens. > 

Et Cyrillus, in oratione quæ incipit: Ejus quæ apud homines est gloriæ, ait: Proprius est Spiritus Filii, non ea ratione tantum, qua Verbum est apparens ex Patre, sed ca ellam, qua a nobis cou ripitur factus homo. 

Quod vero ad illud spectat, quod Spiritus nobis datur per Filium, nisi et per Filium esse intelligatur, qui eum dat Filius minister potius statuitur. At istud non permittit beatus Cyrillus, qui in expositione evangelici illius dicti, Cum autem venerit Paracletus, Spiritus veritatis, hæc habet: Nam sicuti Filii Spiritus est proprius, naturaliter in ipso exsistens et per ipsum progrediens, ita certe Patris quoque est proprius.

Quibus autem Spiritus communis est, is profecto et ea, quæ sunt substantiæ, separata et diversa esse nequeunt. Nemo enim eorum, qui impie sentire solent, nos ad ea, quæ intelligere nefas est, verbis suis ex imperitia profectis conetur impellere; nemo, inquam, credat, Spiritum Patris per Filium quasi famuli ministerium adimplentem creaturis distribui. Nam id etiam nonnulli insipientes dicere veriti non sunt. Sed potius inde credendum est, quoniam Spiritus sic proprius Filii est, sicut sane ipsius quoque Dei et Patris, idcirco ad sanctificandos suos sanctos discipulos ab eo mitti. 

Si igitur Spir tus proprius F.lli naturaliter et in ipse exsistens, et per ipsum progrediens, et eodem pacto proprius, qu Dei quoque Patris, et Spiritum sanctum apparere per Filium idem denotat atque esse eum ex Filio, et quia ex eodem esse et proprius ejus dicitur, per quem est proprius et per eum apparuit, idcirco et Filius sancti Spiritus neque est neque dicitur; nec convertitur relativa ista sequela secundum Gregerium Nyssenum, quia Filius cum Spiritus neque sit neque dicatur, non habet vel admittit relativam istam sequelam e converse, nec apparet nec datur per Spiritum (a). Si vero et illud prophetæ verbum proponunt quidam Dominus misit me et Spiritus jus, attamen magnus Basilius et hanc contradi-ctionem præclare solvit libro tertio Adversus Euno-mium, cujus initium: Vix tandem exsatiatus. > Isaias vero ex Dontini persona loquens secundum ejus humanitatem ea profert verba: Dominus mi-sit me et Spiritus ejus (b). Nihil ergo ex dictis prodest venerabili Ephesino antistiti ad proban-dum, Spiritum sanctum non esse per Filium, imo ea magis confirmant dicta et male explanatum ca. sus vocabulum, præpositio per pro cum, quod talis ejus interpretatio nullo modo quadrat in proces-sionem sanctissimi Spiritus, sed potius contrarium, quam ipse voluit, ostensum est et adhuc ostende-tur limatius atque manifestius procedente disquisitione Quanquam et dieta suficient ad probandum, præpositionem per magis pro ex apud sanctos sumi, nulio vero pacto pro præpositione cum.


EPHES. (III) . 

Si vero dietio procedere per Filium causam denotaret, quemadmodum novi isti dicunt theologi , non autem per ipsum effulgere et apparere et prorsus simul cum eo prodire et cum concomitari secundum divintim Damascenum, neque theologi om- nes inde disertis verbis a Filio causæ rationem excluderent.


RESP. (III). 

Benedicit venerandus iste vir per Filium procederenotare per eum effulgere et apparere ; effulgere vero (ex illo est, per quem et effulget, et per eum apparet, per quem et est , ut in præcedentibus ostendimus. Quod vero Spiritus sanctus simul cum Filio prodeat, ipsius solius est assertio ; nam Spiritus sanctus juxta Ecclesiæ doctores procedit quidem ex Patre, a Filio vero accipit. Et hoc Athanasius libro primo Adversus Arianos, cujus initiam : Hæreses quidem omnes, testatur : ‹ Et ipse quidem Spiritus a Verbo potius accipit, ut Verbum ipsum edixit. EtAnastasius, in oratione quæ inscribitur, De rectis nostris veritatis dog- matibus, quæque incipit : Eorum quæ de sana nostra fide, ait : Salvator noster Jesus de connaturali sibi Spiritu dicit, hunc a Patre procedere, accipere vero a Filio, qui Patris omnia sibi vindicat et possidet. Una enim essentia et unius essentiæ omnia communia ; communis est essentia, naturalis enim est habitudo. 

Et post pauca: 

Verbum non est sine spiritu, sicut neque mens sine verbo. Menteri vero 'dicimus Patrem Verbi, mentem in qua Verbum. Cum hoc est Spiritus sanctus spi-ritus oris Dei exsistens; os enim Patris est Filins. Et rursum idem: Et Spiritus sanctus, inquit, veri-tatis est Spiritus; hic a Patre quidem procedit, sumit vero a Filio Patris oinnia possidente, ad hoc osten-dendum et manifestandum, quod una est essentia et accipientis et ejus a quo accipit, et ejus e quo natura. litér procedit. Non enim progressus est ex alterius haturæ persona vel accepit quid ab eo qui non ei sit consubstantialis. Si vero consubstantialis est ei unde progressus est, et ei ex quo accipit est consub-stantialis et ea omnino sibi sunt consubstantialia: quæ enim eidem consubstantialia sunt, hæc manifeste Pet inter se consubstantialia erunt et vere consusbtan-tialia. Propterea el necessario simul conglorifican-fur et coadorantur. 

Cyrillus vero in verba illa: 

Insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum, ait: Habet ex se et in se proprium Spiritur, habet eundem in se et Filius, quandoquidem consubstantialis est et ex eo apparuit essentialiter, omnia quæ sunt genitoris naturaliter habens in seipso. Et in Apologia ad Theodoretum, Procedit , inquit, Spiritus sanctusex Deo et Patre secundum Salvatoris vocem, sed non alienus esta Filio ; omnia enim habet cum Patre, et quæ sequuntur. Nullatenus ergo locum habet, quod dicit iste, nihil conferre Filium in Spiritus sancti processionem. Spiritum quidem sanctum accipere a Filio sæpius in sancti Athanasii scriptis, sicut et in aliorum sanctorum libris diligens indagator reperiet (a) . Filium vero a Spiritu accipere, nullibi reperiet. Ex dictis ergo non probavit, causæ rationem sanctos Filio abjudicare, quod contenderat ; quare nec hic apologia conveniens videtur.

No hay comentarios.:

Publicar un comentario