THESIS X. Explicatio veri sensus in quibusdam obscurioribus locutionibus SS. Patrwwm. « Ipse universalis consensus et publiea quotidiana fidelium profes- » Bio mysterii nullo adhue instante adversario, una cum arcani disci- » plina coram non initiatis diligenter custodita effecit, ut Patres non » raro citra periculum erroris pro fidelibus , fundamentali dogmate sup- » posito, ad alia doctrinae capita cum illo connexa se convertere his- » que modum loquendi de Eucharistia adtemperare potuerint. Huiusmodi » ergo Patrum locutiones non velut dogmatis negationes sed velut de- » ductiones ex dogmate supposito intelligi debent. »
Consensus omnium Ecclesiarum in superioribus satis demonstratus; propria doctrinae ratio, quae sicut in quotidiano usu practico ita necessario in explicita semper erat professione omnium fidelium ; principia aliunde compertissima SS. Patrum, quibus nihil umquam fuit sanctius quam consensio cum antiquitate et universitate, nihil tam exsecrabile quam innovatio in doctrina; denique Pastorum vigilantia et omnium Ecclesiarum inter se unitas ac communio, cuius unitatis et symbolum et praeter alia vinculum erat ipsamet communis fides ac celebratio Eucharistiae; haee, inquam, omnia demonstrant, fieri non potuisse, nt aliquis ex Doctoribus nominatissimis nemine contradicente in re tam magna et publica aliud sentiret et doceret, quam communis haberet omnium.fides. Ea ergo consensione iam demonstrata evidenter consequitur , locutiones ambiguás, si quae sunt apud unum alterumve vetustorum Patrum, interpretandas esse ita, ut ad consensum redigantur cum universali doctrina. (Vide Tract. de Traditione). Imprimis iam propter rigorem disciplinae arcani quibusdam praesertim in adiunctis severius custoditae ( vide de Sacr. in gen. th. XIX.) non debet mirum videri, si Patres quandoque publicis in tractatibus dogma fundamentale suboscure indicantes vel supponentes iam secretius explicatum fidelibus, ad considerationes alias morales divertant. Haec res lucem accipit ex Origenis declaratione: « Novit, qui mysteriis imbutus est, et carnem et sanguinem Verbi Dei; non ergo immoremur in his, quae scientibus nota sunt et ignorantibus patere non possunt » Origen. in Leyit. hom. IX. n. 10. T. IL p. 249; cf. August e. g. serm. 132. n. 1. 2. Porro quando adversarius adhue nullus instabat, Patres prae oculis habere profecto non poterant haereses subsequentibus aetatibus orituras; hinc aliquando securius loquebantur, nec semper necessarium putabant distincte monere, quid in suis dietis ad signum tantum visibile, quid ad rem significatam et effectam in fidelibus, quid ad statum sacramentalem ipsius corporis et sanguinis Christi referendum esset. Sicut ergo apud Patres, qui scripserunt ante eliquatas controversias ab haereticis excitatas de Trinitate, Incarnatione, Gratia etc. multa occurrunt difficilia et obscurius dicta, quae tamen ex locis aliis et posterioribus fidei explicationibus illustrari et cum his conciliari possunt ac debent; ita falleretur sane, qui apud Patres ante controversias eucharisticas eandem semper distinctionem notionum , eandem verborum claritatem , easdem loquendi formas requireret, quarum tum mecessitatem tum constantem usum peperit defensio dogmatis contra haereticos. Egregie hoc ipsum declarat saec. XII. Guilelmus Abbas S. Theodorici in libro, quem dicavit S. Bernardo, de Corpore et Sanguine Domini c. 11: « Quia ab initio S. Ecclesiae usque ad nostra paene tempora haec ab omnibus quaestio intacta relicta est, SS. Patres quod non impugnabatur, non defendebant, nisi quod aliquando in tractatibus .suis hoc inde proferebant, quod res postulabat, quae in manibus habebatur. Quod quia quaestionibus non respondebat, quae nondum erant, parum modo sufficere videtur ad eas, cum exsurgunt, compescendas. Contra quas quia tune non vigilabat intentio eorum, plurima de Sacramentis Sanetis (corporis et sanguinis Domini) in scriptis suis reliquerunt, quae suo loco, suo sensu bene dicta, ab eis qui contendere vel errare amant, eruta de locis suis aliud per se videntur sonare, quam ibi sonent, unde sumpta sunt, et quam senserit qui soripsit. Sed et multa de eadem re ab eis relicta sunt, quae bene dicta sed obscurius, utpote ab eis qui ut homines venturas omnes errorum calumnias non poterant praevidere, male intellecta materiam errandi vel contendendi perditis videntur praestare ». Bibl. PP. Cisterciens. T. IV. p. 138.
His suppositis principia quaedam prae oculis habenda sunt velut norma interpretationis , si quae a Patribus in re praesenti obscurius vel ambigue dicta videntur. Principia haec interpretationis sunt potissimum quatuor: primum spectat distinctionem inter partem Sacramenti sensibilem , et partem non obviam sensibus sed sola fide credendam . alterum relationem tum inter partem illam utramque visibilem et invisibilem Sacramenti, tum inter corpus Christi in statu sàcramentali et corpus idem in statu connaturali; tertium relationem corporis Christi moralis seu mystiei quod est Ecclesia, ad corpus Christi physicum in Sacramento; quartum denique diversitatem modi in manducatione corporis Christi.
I. Docent quidem Patres constanter, in Eucharistia non esse amplius panem et vinum licet sensibus ita videatur, sed credi debere iuxta verba Christi esse ipsum verum corpus et sanguinem eius, ut in superioribus satis demonstravimus. Nihilominus tamen ante verba consecrationis panis erat, et etiam postquam panis verbo Christi Dei omnipotentis mutatus est in corpus Christi, pro sensibus nihil apparet mutatum ; adeoque manet non quidem verus panis sed pans apparens gatvopsvos aptos, ut Patres locis in th. VIII. relatis loquuntur (Cyrillus Hieros., Chrysostomus, Ambrosius, Auctor de Sacram., Macarius Aegyptius hom. 27. n. 17. Galland. Bibl. T. VII. p. 108, Iacobus Sarugensis etc.). Hinc Patres aliqui pro peculiari scopo suarum disputationum contra haereticos insistunt realitati obiectivae illius sensibilis, quod in nostros sensus et generatim in omnia corpora circumiacentia, ad locum et spatium easdem exserit efficientias, easdem habet relationes, ac si adhue esset panis. Supposita autem doctrina et fide, quod substantia panis et vini non amplius est, sed tantum apparens panis et apparens vinum , ilud sensibile remanens praeeuntibus ipsis Scripturis (supra p. 50.) sine periculo erroris potest et solet adhue dici panis et vinum. Sicut autem realitatem obiectivam illius sensibilis ita et eius distinctionem a corpore Christi Patres iidem urgere solebant partim ad suum illum scopum contra haereticos de quo mox dicemus, partim me rudiores fideles sensibile ipsum confunderent cum corpore Christi praesenti non sensibus percipiendo sed fide credendo.
Ad hos Patres pertinent imprimis illi, qui prae oculis habuerunt haeresim Gmosticorum regno tenebrarum et malo accensentium, quidquid materiale est et sensibile. Ita Irenaeus l. IV. c. 18. n. 5. ait, « Eucharistiam constare duabus rebus, terrena et coelesti » (supra p. 88.) (1); ita Origenes in Matth. tom. 11. n. 14. Opp. T. III. p. 499. 500 dicit, sanetificatum cibum esse digestioni obnoxium secundum id, quod est materiale (xev «uto to Juv) et quod distinguitur ab eo, quod in cibo illo effectum est per precem sanotifieantem (cf. supra p. 94.). Apud Augustinum satis frequens est consideratio directa et expressa partis sensibilis in Sacramento, ita ut corpus Christi, idque in statu sacramentali et cum distinctione a corpore eodem in suo statu connaturali, solum spectetur in obliquo. Una ex causis ad hune modum considerandi et loquendi Augustino fuisse videtur, ut indicaret diversissimam rationem, qua Christiani eorpus Domini sub speciebus panis praesens fieri crederent ab insania Manichaeorum, qui omnes herbas et spicas et fructus atque ex his confectum panem et vinum, ita ut sunt res materiales et sensibiles, naturale corpus sui patibilis lesu fingebant (cf. contr. Faust. 1l. XX. c. 11.-13). Atque ita illud sensibile in Eucharistia distinctum a corpore Christi, S. Doctor dicit signum corporis Christi sed eorporis praesentis l. contr. Adamant. Manich. c. 12. n. 3. Explicans enim quomodo Deut. XII. 23. sanguis animalis dici potuerit anima tamquam signum praesentis animae, et ut loquitur in Lev. 1. III. q. 57. n. 3. « per id quod continet, significando id quod continetur, quoniam anima sanguine tenetur in corpore », adhibet contra Manichaeum etiam hoc exemplum: « non dubitavit Dominus dicere: hoe est corpus meum, cum signum daret corporis sul, » videlicet signum visibile corporis praesentis sed invisibilis. Alibi declarat, in theophaniis veteris Testamenti species illas visibiles, ut ignem vel nubem, non utique fuisse ipsam propriam formam Dei sed signa eius praesentiae, quae signa aliquando diutius permanebant aliquando « peracto mysterio transierunt, sicut panis (panis visibili specie) ad hoc facetus in accipiendo Saeramento consumitur ». Nec etiam certo novimus, quomodo species illae fuerint factae, illud tamen certo tenendum est, « substantiam seu essentiam Pairis et Fihni et Spiritus Sancti per se ipsam nullo modo posse esse visibilem ». Iam ad declarationem illarum visionum veteris Testamenti utitur exemplo rei, quae in celebratione Eucharistiae est visibilis et signum corporis Christi praesentis sed invisibilis: « sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si numquam discant experimento vel suo vel aliorum, et numquam illam speciem rerum videant nisi inter celebrationes Sacramentorum, cum offertur et datur, dieaturque illis auctoritate gravissima, culus corpus et sanguis sit, nihil aliud eredent, nisi omnino in illà specie Dominum oculis apparuisse mortalium, et de latere tali percusso liquorem illum (de latere in tali Specie panis liquorem in tali specie vini) omnino fluxisse ». DosPrin.1-1]L; o. 10. n. 19..21..0£, c. 4. n. 10.
Hunc modum oeonsiderandi directe id quod est sensibile in Eucharistia et sacramentum £anfwm, aliqui alii Doctores Africani secuti sunt. Facundus Hermianensis dum conatur in sanum aliquem sensum interpretari, quod dixerat Theodorus Mopsuestenus, Christum adoptionem filiorum suscepisse, imprimis ait, sacramentum baptismi institutum ad conferendam nobis adoptionem posse recte appellari adoptionem; unde quamvis praepostere infert: « Christus quoque sacramentum adoptionis non ad utilitatem suam sed ad ipsius sacramenti confirmationem in circumcisione et baptismo suscipiens, potuit ab antiquis Ecclesiae doctoribus recte dici, quod adoptionem susceperit filiorum ». Iam ut confirmet hune modum loquendi, quo sacramentum visibile adoptionis appelletur adoptio, utpote conferens et iuxta formulam ecclesiastieam (Cone. Trid. sess. VII. can. 6.) continens gratiam adoptionis, Faecundus (rectene an secus, nune non quaerimus) se recipit ad id, quod est sacramentum visibile in Eucharistia, et quod licet in se non sit corpus Christi, diei tamen potest corpus Christi, quia continet mysterium corporis Christi, seu quia est sacramentum et sacrum signum eorporis Christi sub his speciebus latentis: « Potest sacramentum adoptionis adoptio nuncupari; sieut sacramentum. corporis et sanguinis eius , quod est in pane et poculo consecrato , corpus eius et sanguinem dicimus, non quod proprie corpus eius sit panis ( species visibilis) et poculum sanguis, sed quod in se mysterium corporis eius sanguinisque contineant. Hinc et ipse Dominus benedictum panem et calicem, quem discipulis tradidit, corpus et sanguinem suum vocavit. Quocirca sicut Christi fideles sacramentum corporis et sanguinis eius accipientes, corpus ef sanguinem Christi recte dicuntur accipere; sic etipse Christus sacramentum adoptionis filiorum cum suscepisset, potuit recte dici adoptionem filiorum suscepisse ». Faeund. pro defens. trium Capitul. l. IX. c. 5. p. 144. Cf. August. ep. 98. n. 9. ad Bonifac.
Prae ceteris vero huie sensibilium specierum obiectivae realitati et simul distinctioni a corpore et sanguine Christi, ita ut species sensibiles cum corpore et sanguine Christi sub iis contento unum sacramentum constituant, insistere solent Doctores non pauci, qui adversus monophysitas realitatem duplicis naturae in Verbo incarnato, naturae divinae invisibilis et naturae humanae visibilis explicant et illustrant ex sacramento Eucharistiae , quod secundum fidem christianam wnwm est sacramentum sed constans duplici elemento, aliqua scilicet realitate sensibili permanente etiam post consecrationem et corpore Christi invisibili. Sicut ergo, aiunt, in mysterio Eucharistiae illud sensibile est et manet aliquid reale (species panis et vini) distinctum a corpore et sanguine Christi, ita in mysterio Incarnationis naturales proprietates humanae naturae per unionem hypostaticam et etiam post glorifieationem non sunt absorptae a divinitate sed manent in sua propria realitate impermixtae et inconfusae, quamvis una sit hypostasis seu persona.
Monophysitae ipsi ad suam adstruendam conversionem humanae naturae Christi in naturam divinam frequenter argumentabantur ex mysterio Eucharistiae, ut apparet ex Anastasio Sinaita (supra p. 96) et luculentius ex "Theodoreto mox citando. Videntur autem, sicut humanam visibilem naturam dicebant esse iam naturam divinam, ita et ipsum id, quod in Eucharistia visibile est, putasse corpus Christi (1). Scopus itaque ipse Patribus praefixus causa fuit, cur sensibilium specierum realitatem et identitatem secum ipsis, ut fuerant ante consecrationem , expressius designarent, et earum a corpore Christi distinctionem urgerent. De hac igitur obiectiva specierum realitate non autem de natura substantiali panis et vini intelligi debent, quando in illis contextibus aiunt, naturam, essentiam sensibilem (qustv, éuciy «icS"cony) panis et vini manere, sicut fuerat ante consecrationem
Posse ita intelligi, constat ex significatione, qua nomen natura, quc; apud scriptores ecclesiasticos non raro adhibetur de proprietatibus seu qualitatibus sensibilibus, quibus natura substantialis se manifestare et vulgo discerni solet. Sie Gregorius Nyssenus (in antirrhet. n. 57. Galland. Bibl. VII. p. 574. cf. ib. n. 53); Athanasius (or. 9. in Arian. n. 48. T. I. p. 598) naturam corporis Christi quat vov couatoc in resurrectione mutatam esse dicunt in aliquid divinius, explicantes deinde naturam de proprietatibus quibusdam corporis; Chrysostomus loquens de pueris servatis in fornace babyloniea (ad popul. Antiochen. hom. 4. n. 3, et in Ps. X) ait, naturam ignis (tay tev mpeypatoy quat), tOY GtoUyctOV 6v) esse mutatam; Tertullianus de anim. c. 82: « substantia, inquit, est lapis, ferrum; duritia lapidis et ferri natura substantiae est; » in sacra Scriptura ipsa dicitur «aqua exstinguentis suae naturae (gr. tfc cfctiuxne Ovvopeoc) oblita » Sap. XIX. 9. (Vide Harduin. de Sacer. altar. in ep. ad Caesar. c. 9. 4).
Porro Patres illos non solum posse sed debere intelligi de sensibilibus tantum speciebus, non autem de substantia in sensu philosophico huius vocis, quando manere dicunt natzram panis, demonstratur indirecte ex doctrina communi, quacum hiinre tali pugnare non possunt, et directe ex ipsis contextibus, in quibus simul docent, et panem mutari in corpus Christi iamque non esse duo corpora panem et corpus Christi sed solum corpus Christi, et tamen naturam panis manere, quae manifesto essent contradictoria, si non eo quo diximus sensu, natura panis intelligeretur.
Patres qui in suis argumentationibus adversus monophysitas ita locuti sunt, occurrunt sequentes: "Theodoretus dialog. 2.* (Inconfusibilis) T. IV. p. 85; Gelasius de duabus naturis contr. Eutych. Bibl. Max. T. VIII. p. 703; Ephrem Antiochenus apud Photium Cod. 229. ed. 1611. p. 799; Auctor epistolae ad Caesarium Chrysostomo adseriptae (inter Opp. Chrys. ed. Maur. T. III. p. 744). Apud Theodoretum Eranistes (monophysita) ex sacramento Eucharistiae probare instituit contra orthodoxum, « corpus Domini in aliam, divinam scilicet mutatum esse naturam ». Conveniunt primo colloecutores ambo, ante consecrationem esse panem eft vinum, tum pergit interrogare haereticus: « post sanctificationem vero quomodo haee appellas? Orthodowus: Corpus Christi et sangninem Christi. Jranistes: Et credis utique, te corpus Christi et sanguinem percipere? Orthodosus: Ita credo. Jranistes: Sicut ergo symbola Dominiel corporis et sanguinis alia sunt ante sacerdotis invocationem, post invocationem vero transmutantur et fiunt alia; ita et Dominicum corpus post ascensionem in divinam essentiam transmutatum est. Orthodocus: Captus es retibus, quae ipse texuisti. Neque enim post sanctificationem mystica. symbola recedunt a sua natura; manent enim in prioris essentiae et figura et forma aspectabili, et visibilia sunt et tangibilia, qualia erant prius: intelliguntur autem esse ea quae facta sunt, et creduntur et adorantur , utpote quae sint id quod esse creduntur (1)... Ita etiam illud corpus (post ascensionem, de qua quaerebatur) priorem habet formam et figuram et circumseriptionem, et, ut uno verbo dicam, corporis essentiam etc. » In hoe multum vexato textu "Theodoreti Orthodoxus evidenter discernit speciem sensibilem, quae realis est et manet eadem ac antea fuerat, et rem ilam quae solum cognitione fidei intelligitur esse corpus Christi, cum antea esset panis. Nam id quod symbolis visibilibus exhibetur, inquit, antea panis erat, nunc intelligitur et creditur et adoratur corpus Christi. Ergo illud sensibile non est amplius substantia panis sed est solum panis apparens seu sunt sensibilia phaenomena panis, de quorum eatura sermo est ad exprimendam obiectivam eorum realitatem.
Idem est modus loquendi idemque sensus aliorum Patrum, quos citavimus. Gelasius Pontifex, si tamen is est auctor libri contra Eutych. et Nestor, illustrat realitatem humanae naturae a Verbo assumptae eiusque distinctionem a natura divina l. c. hoc exemplo: « Certe sacramenta, quae sumimus, corporis et sanguinis Christi, divina res est, propter quod et per eadem divinae efficimur consortes naturae (cf. Cyrill. Hieros. supra p. 90), et tamen esse non desinit substantia vel natura panis et vini (1). Et certe imago et similitudo corporis et sanguinis Christi (ut existebat redemptionem complens in propria specie connaturali) in actione mysteriorum celebrantur. Satis ergo nobis evidenter ostenditur , hoe nobis in ipso Christo Domino (de incarnatione et natura assumpta) sentiendum, quod in eius imagine profitemur , celebramus, et sumimus, ut sicut 2» hanc scilicet im divinam (1. e. Verbo unitam hypostatice) transeant Sancto Spiritu perficiente substantiam , permanente tamen in suae proprietate naturae (2), sic illud ipsum mysterium principale (incarnationem), cuius nobis efficientiam virtutemque veraciter repraesentant, ex quibus constat (naturis) proprie permanentibus, unum Christum... demonstrant (demonstrent) ».
Ad eundem scopum Ephrem Antiochenus: « sic etiam, inquit, corpus Christi quod a fidelibus sumitur (sacramentum spectatis simul corpore Christi et speciebus panis), et «a sensibili essentiam mom excidit et ab intelligibili gratia (quae est corpus Christi in statu sacramentali) indivisum manet (1). » Nihil denique aliud quam apud hucusque citatos habetur in epistola ad Caesarium, quae ubi primum in lucem edita est, ridiculos excitavit Protestantium applausus et quasi de parta victoria triumphales aeclamationes. (Vide de hae epistola Scipion. Maffei in opuscolis ed. Tridenti 1742 p. 41; Harduin. in dissertat. in epist. ad Caesar., Maurinos in praefat. Opp. Chrys. T. III. p. 726; Stilting in commentario de S. Io. Chrysost. 8. 82 T. IV Sept. Bollandian. et in Thesauro Zaccar. T. X. P. II. opusc. XI etc.). Locus qui latine tantum exstat, sequens est: « Unus Filius, unus Dominus, idem ipse procul dubio unitarum naturarum unam dominationem, unam potestatem possidens, etiamsi non consubstantiales existunt (duae naturae). .. propter hoe quod inconfusa sunt duo. Sicut enim antequam sanctificetur panis, panem nominamus, divina autem illum sanctificante gratia, mediante sacerdote, liberatus est quidem ab appellatione panis, dignws autem habitus Dominic? corporis appellatione (cf. Ambros. supra p. 103), etzams? natura panis in ipso permansit, et non sunt dwo corpora (panis et corpus Christi) sed unum corpus Filii praedicamus » (cf. Damascen. supra p. 98).
II. Hae distinctione duplicis partis, visibilium specierum et invisibilis corporis Christi supposita, Patres considerant frequenter tum relationem inter species et corpus Christi, tum ipsum corpus Christi sacramentale (seu sacramentum constans speciebus panis et corpore Christi) in relatione ad Christum in modo suo existendi connaturali et ad mysteria redemptionis ab ipso completa, vel in relatione ad fruitionem futuram nobis promissam in patria. Secundum has relationes corpus Christi in statu sacramentali dii potest et a Patribus dieitur anfitypum, typicum, symbolicum, figura, (mago pluribus modis significationum, quarum nulla realitatem corporis Christi in sacramento excludit, sed immo omnes eam exigunt et supponunt.
1» 81 corpus Christi conferatur cum speciebus, hae sunt tvzros et signum, corpus autem est avutumcy h. e. significatum et exhibitum per species. Ita Cyrillus Hierosolymita- .nus Cat. mystag. IV. n. 9. ait: « in figura (£v tvno) panis dari corpus Christi, » et ex adverso Cat. V. n. 19: « gustare iubemur non panem et vinum sed an£itypwm corpus et sanguinem » (supra p. 89).
Simili entityp? significatione Epiphanius (De resurreoct. T. II. p. 278) Eucharistiam appellat veteris paschatis «antitypa mysteria; ipsa videlicet Eucharistia per figuras veteris Testamenti protendebatur, estque earum significationis obiectum et zAzo»uz. Hoe sensu mihi videtur a 'Tertulliano Eucharistia dieci figura corporis Ohristi h. e. figura adimpleta corporis, quia corpus Christi in veteri Testamento appellatione panis figuratum seu adumbratum est, ut futurum sub speciebus panis, quam figuram Christus adimplevit in institutione Eucharistiae. In omnibus tribus contextibus, in quibus Tertullianus ita loquitur (contr. Maro. I, ITI. c. 19; I. IV. c. 40; contr. Iud. c. 11), propositum habet demonstrare, figuras et prophetias veteris Testamenti in Christo et a Christo fuisse adimpletas. Inter has plurimas, quas adfert, una est illa Ier. XI. 19: « Mittamus lignum in panem eius. » Nomine panis, ait, in figura veteris Testamenti designatum fuisse corpus Christi; sensus enim est: mittamus crucem in corpus eius; hane autem prophetiam, quatenus nomen panis apud Ieremiam significat corpus, Christus realiter interpretatus est et figuram adimplevit, quando in ultima coena dixit: hoe est corpus meum, et «acceptum panem corpus suum fecit » h. e. panem oconvertit in corpus suum ita, ut ipsum corpus sit in statu cibi sub specie panis. lam in tali contextu et prae tali scopo demonstrandi figuram veteris 'l'estamenti adimpletam in re significata novi Testamenti videntur non adeo difficiles locuAiones Tertulliani: « corporis sui figuram pani dare, » et Christum dixisse: « hoc est corpus meum, id est figura corporis mei.» Nihil aliud sibi volunt, quam quod diximus, corpus Christi sub specie panis esse adimpletam figuram veteris Testamenti, seu antitypum veteris typi. Verba Tertulliani sunt: « hoc lignum (crucis) et Hieremias tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis: venite, mittamus lignum in panem eius; utique in corpus. Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro (S. Lueae, quod quamvis truncatum Marcionitae retinuerant) revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse (in ultima coena dedisse pani corporis sui figuram adimpletam), cuius retro corpus im panem Prophetes figuravit, ipso Domino hoe sacramentum (propheticam adumbrationem futurl):postea interpretaturo (per realem adimpletionem) » (1) contr. Maro. l. HIT. 19 et contr. Iud. c. 11. « Professus itaque se concupiscentia coneupisse edere Pascha ut suum, indignum enim ut quid alienum eonceupisceret Deus, acceptum panem ef distributum discipulis, corpus illum suwm fecit, hoc est corpus meum dicendo, id. est figura, corporis mei (2). Figura au-tem (talis) non fuisset, nisi veritatis esset corpus; ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram (talem) capere non posset. Áut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis. Faciebat ad vanitatem Mareionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Mareion cordis loco habuit? non intelligens veterem, fuisse istam figuram. corporis Christi dicentis per Hieremiam... venite coniicjamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. lftaque illuminator antiquitatum (per adimpletionem prophetiarum et figurarum) quid tunc (apud. Ieremiam) voluerit significasse panem, satis declaravit corpus swwm (in coena ultima) vocans panem. Bic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit; nullius enim corporis sanguis potest esse, nisi carnis... Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas... lavabit, inquit, in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11). Jte et QWwnc sSangwvun em Swwm uw viuo conseoravat, qu éwnco viuum in sanguine figuravit » contr. Marc. 1. IV. 40.
A. sensu hucusque exposito nominis antitypus, quo ipsum corpus Christi aliquando appellatur ut res significata, probe distinguendus est sensus alius, quo antitypus sumitur pro. typo vel signo. Hoc sensu panis et vinum ante consecrationem vel etiam species sacramentales dicuntur cvtttvma corporis Christi in Concilio VII, à Ioanne Damasceno, ab Eutychio (apud Nicetam Choniat. in Alexio Commen. 1. IIT. c. 9. p. 933) aliisque. i
2". Secundum duplicem statum et modum existendi, seeundum existendi modum scilicet connaturalem et saocramentalem distinguitur a Patribus corpus et sanguis Christi ita, ut idem in statu sacramentali dicatur aliquando repraesentatio, figura, et typus seu antitypus corporis et sanguinis Christi quatenus est in modo existendi connaturali. Distinctionem hanc inter duplicem diversum modum existendi diserte proponunt Patres. Ita S. Hieronymus in Eph. I. 7 (T. VII. p. 558 ed. Vallarsi): « dupliciter, inquit, sanguis Christi et caro intelligitur , vel spiritualis illa (cf. supra p. 103) atque divina, de qua ipse dixit: caro mea vere est cibus: et nisi manducaveritis carnem meam...; vel caro et sanguis, quae crucifixa est, et qui militis effusus est lancea.» Videlicet distinguitur caro et sanguis in statu cibi ac potus, atque aliter in statu connaturali, in quo caro erucifixa, in quo sanguis effusus est militis lancea. Patet etiam ex sequentibus, distinctionem intelligi non secundum substantiam sed secundum modum; pergit enim S. Doctor:« iuxta hane divisionem et in sanctis eius diversitas carnis et sanguinis accipitur, ut alia sit caro quae visura est salutare Dei, alia caro et sanguis quae regnum Dei non queant possidere. » Cf. Clem. Alex. Paedagog. 1. IT. c. 2; Aug. de Trin. III. c. 10. n. 21.
Iam hoe duplici diverso statu supposito ait Lanfrancus (de corpore et sang. Domini c. 14): « Caro videlicet carnis et sanguis sacramentum. est sanguinis, carne et sanguine utroque invisibili, intelligibili, spirituali significatur Redemptoris corpus visibile, palpabile, manifeste plenum omnium virtutum et divina maiestate » (1). Secundum eandem distinctionem non modo celebratio et sacrificalis oblatio Eucharistiae dieitur « £jp»s passionis » à S. Hieronymo contr. Iovin. II. c.11; « figura passionis, /mago propriae passionis » a S. Gaudentio serm. ad Neophyt; « symbolum eius, qui pro nobis mortuus est» a S. Chrysostomo in Matth. hom. 83; «semel immolatus Christus im se ipso, qui tamen in sacramento omni die populis immolatur » a S. Augustino ep. 98. al. 28. n. 9 ad Boniface. ef. contr. Faust. XX. c. 18; sed etiam ipsum sacramentum permanens et corpus Christi in statu sacramentali sub speciebus visibilibus panis et vini vocatur figura et antitypus corporis Christi spectati in propria specie. «''ypieum et symboliecum corpus » Origen. in Matth. tom. 11. n. 14. T. III. p. 500; « si quid uspiam antityporum pretiosi corporis aut sanguinis manus acceperat, id (cogitatione mentis) lacrymis admiscuit » S. Gregor. Nazianz. de Gorgonia sorore or. VIII. al; XI. n. 18; inter ea quae non ascenderunt in cor seu intellectum hominis, etiam illud est, «quod in Ecclesia offertur panis et vinum antitypum carnis Christi et sanguinis, et qui participant de appafente pane (2 ccv gouvopsvcu dpccv) , spiritualiter (1. e. ut cibum supernaturalem ad etífeotum spiritualem, atque in statu non connaturali sed sacramentali) carnem Domini manducant » Macar. /Egypt. hom. 27. n. 17. Galland. Bibl. VII. p. 108; «invocamus Spiritum Sanetum, ut exhibeat hunc panem corpus Christi et calicem sanguinem Christi, ut qui haec antitypa percipiunt, consequantur remissionem peccatorum etc. Fragm. II nomine S. Irenaei edit. à Pfaffio (vide Scipionem Maffei epp. ad Bacchinium); « si realiter existentis corporis antitypa sunt divina sacramenta, ergo etiam nune corpus Domini est (vere) corpus » Theodoret. dial. 2. contr. Eutychianos T. IV. p. 84; « émago et. similitudo corporis et sanquinis Christi in actione mysteriorum celebratur... hoc no: bis i» ipso Christo Domno (1n propria specie) sentiendum, quod 2» eius imagine profitemur, celebramus et sumimus » (cf. August. 4n se ipso —5 in sacramento) Gelas. contr. Eutych. Bibl. Max. T. VIII p. 708. Vide Constitut. apost. 1. V. e. 14; VI. c. 80; VII. c. 25. Cum igitur hie non una res sit signum rei alterius, sed idem secundum unum modum existendi sit expressio sul ipsius secundum modum alium considerati, verissime oevttvzcov idem valet ae icctvnov, ut monet Elias Cretensis in scholiis ad or. I. Nazianzeni n. 161 : « &yctumo» cogita esse lactvrov, si eo intelligis magna mysteria, sacratissimum corpus et pretiosum sanguinem Christi; ita enim magnus Basilius appellavit. Nam haec praepositio (zv«) aliquando idem valet ae iccv. Si vero ad futura mysteria relationem habent; sunt enim qui vocabulum etiam ita accipiant, antitypa dieuntur non quasi non vere corpus et sanguis Christi essent, sed quod nune quidem per ipsa participes sumus divinitatis Christi, ut qui nostris corporibus suscipitur, tune vero intelligibiliter per solam visionem. » ( Vide Damascen. supra p. 99; cf. Allatium de Consensu etc. 1. ITI. c. 15. n. 28 sq.).
Quia Augustino haec distinctio sicut etiam eonsideratio relationis ad corpus Christi mysticum, de qua mox dicemus, maxime familiaris fuit, occurrunt apud ipsum saepius modi concipiendi et loquendi, qui aetate alia, ubi ob'exortas haereses multo magis identitas corporis Christi quam distinctio status diversi prae oculis habenda est, non possunt non obscuri videri, nisi ad ea quae diximus adtendatur. Praeter ea quae adtulimus supra (p. 121 sq.) ex 1l. contra Adamantium et ex Facundo Augustini imitatore, huc pertinet, quod habet in Ps. XCVIII. n. 9. Postquam clarissime docuit, eam carnem, quam Christus sumpserat de Maria Virgine, a nobis manducari, et a nemine manducari quin illam adoret (sup. p. /9.), declarat ibi, Iudaeos Io. VI. non recte intellexisse modum manducationis carnis Christi putantes, « quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo et daturus illis. » Unde Dominum inducit loquentem: « spiritualiter intelligite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis (in hoe seilicet visibili modo existendi), manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent; sacramentum aliquod vobis commendavi ». Pariter in Ps. III. n. 1. miratur Domini patientiam, qui Iudam traditorem « adhibuit ad convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit; » quod tamen ipsum clarissime dixit, quantum arcani disciplina ferebat, epist. 493. n. 23. ad Glor. et Eleus: « tolerat ipse Dominus Iudam... sinit accipere inter innocentes discipulos, qwod fideles noverunt, pretium nostrum. » Eodem sensu aliquoties appellat Eucharistiam corpus Christi secundum quemdam modwm, Sic in loco, ex quo Faceundus supra citatus suum modum loquendi expressit, soribit Augustinus ep. 98. n. 9 ad Boniface: «sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est; ita sacramentum fidei fides est. » pimiliter postquam in Ps. XXXIII. enarrat. I. n. 10. simplieiter dixit: « ferebatur Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum ait:.hoe est corpus meum; ferebat enim illud corpus in manibus suis; » tamen in enarrat. II. immediate sequenti n. 2. ait: « quomodo ferebatur in manibus suis? quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles, et ipse se portabat quodam modo, cum diceret: hoc est corpus meum». (Vide Card. Du Perron Refutat. obiect. ex S. August. Paris. 1624; Philippi Bovii guuscc LX im^ Thesaur. Zaecar. DX. PII).
3.* Postremo in relatione ad fruitionem remotis symbolis futuram Eucharistia appellatur « typus nostrae salutis,» ut à Gregorio Nazianzeno or. XVII. n. 12; «antitypa futurorum, » ut à Damasceno De Fide orthod. 1l. IV. c. 18 cf. Dionys. Eccles. Hierarch. c. 9. n. 9. 8. 2.
III. Tertius modus considerandi apud Patres animadversione dignus est, quando corpus Christi sub speciebus sacramentalibus et in statu eibi spectant ut sacramentum significans et perfieiens unionem membrorum in corpore Christi mystico (1), fidelium scilicet in Ecclesia, cum ipso ocapite Christo et inter se invicem 1 Cor. X. 17; reddimur enim per partieipationem corporis Christi ei concorporei et consanguinei (cvccopor xor cuvoipc)) , ut loquitur Cyrillus Hierosolymitanus Cat. mystag. IV. n. 9. Vide Nyssenum, Chrysostomum, Cyrillum utrumque, Hilarium, Marutham etc. citatos in th. VIII. Nulla utique oritur obscuritas, quando Patres simul haec duo declarant: rationem propriam Sacramenti in se, corporis nempe Christi physici sub specibus panis, et corporis mystiei unionem cum illo ae per illud perficiendam, ut Chrysostomus hom. XXIV. in 1 Cor., Cyrillus in Io. 1. X. p. 862 aliique. Verum Augustinus in publicis sermonibus secundum disciplinam arcani supponit praecedentem institutionem privatam de mysterio, quid sit in se; atque ideo hoc paucis fere indicato solet transire ad declarandam rem significatam in corpore mystico, unionem scilicet membrorum cum capite Christo et inter se ipsos significatam et perficiendam per corpus Christi in Sacramento; haec enim unio etiam propter haereses et schisma Donatisticum in Africa B. Doctorem maxime habebat sollicitum. Imprimis de rigore, quo Augustinus servabat arcanum in publieis concionibus , passim occurrunt indieia manifesta. Confer paulo-ante citata ex ep. 42. et enarrat. II. in Ps. 39.,et lege e. g. sermonem 132. n. 1. 2. Porro constat de mysterio ipso neophytos privatim et remotis catechumenis instrui consuevisse , cuiusmodi institutiones sunt Catecheses mystagogicae Cyrilli, Ambrosii, Gaudentii. Ipse Augustinus serm. 228. n. 9. excusat brevitatem sermonis publieiet communis, quia adhue « sermonem ad altare Dei debebat eo die infantibus (recens baptizatis) de Sacramento altaris. »
Huiusmodi «sermones ad infantes» sunt 227, 229,972 habiti post percepta iam sacramenta baptismi, chrismatis et Eucharistiae. Quamvis vero ipse Episcopus tum primo eis loqueretur de mysterio Eucharistiae , supponit tamen. necessario etiam ibi praecedentem institutionem ecateche ticam ab aliis inferioribus Clericis traditam. Hine poterat etiam in his ipsis sermonibus ceteroquin brevissimis solum paucis commemorare dogma fundamentale de corpore Christi reali in Sacramento, et dein paulo amplius explicare significationem et fructum eius in membris Christi seu in fidelibus. Tria ibi distinguit, 1*. id quod v:detur, h. e. speciem panis et vini; 2*. id quod creditur esse, videlicet corpus et sanguis Christi; 9". id quod fide illa supposita óntelligitur, scilicet esse illud corpus Christi non iam in eo statu et modo existendi quo natus est de Maria Virgine, versatus in terris, mortuus, resurrexit, ajl coelos ascendit ete. sed in statu sacramentali,in quo est corpus Christi ipsum « mysterium » seu signum efficiens unionis fide- .lium eum Cbristo et inter se ad unum corpus morale (1). « Quod ergo videtis, panis est et calix , quod vobis etiam oculi vestri renuntiant. Quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix: sanguis Christi. Breviter quidem hoc dietum est, quod fidei forte sufficiat: sed fides instructionem desiderat; dicit enim propheta, nisi credideritis , non intelligetis. Potestis enim modo dicere mihi: praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus... Corpus ergo Christi si vis Znfelligere, audi Apostolum dicentem fidelibus: vos autem estis corpus Christi et membra. Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium . vestrum in mensa. Dominica positum est, mysteriwm vestrum accipitis. Ad id quod estis, 4men respondetis et respondendo subseribitis. Audis enim: Corpus Christi; et respondes: Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum Sit Amen » etc. Serm. 272. Fere eadem habet serm. 227. 229 ef. etiam de Civ. Deil. XX. c. 25. n. 2. Prolixam horum sermonum explicationem vide, si vacat, apud Harduinum de Sacr. altar. c. 10. p. 118. seqq.; Du Perron Refutatio?ete. e. 9.
IV. Postremo ad dicta quaedam Augustini rite intelligenda magni refert animadvertisse eius modum sentiendi et loquendi de mandueatione corporis Christi. Distinguit enim 1*. mandueationem mere sacramentalem citra effectum , et manducationem coniunctam cum eífectu. « Hoc totum, inquit, (quod Dominus dixit Io. VI.) ad hoc nobis valeat, ut carnem Christi et sanguinem Christi no» edamus tantum àn Sacramento , quod et multi mali, sed wsque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tamquam membra maneamus » In Io. tr. XXVII. n. 11. «'Tune vita unicuique erit corpus et sanguis Christi, si quod 2» Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur » Serm. 191. n. 1. lam vero Christus cum praecepit sui corporis manduoeationem et promisit manducantibus gratiam ac vitam aeternam, hune solum modum manducationis, quocum effectus coniunctus est, prae oculis habuit. « Illud quod ait: qui manducat carnem meam et bibit sanguimem meum, in me manet et ego in illo, quomodo intellecturi sumus? Numquid etiam ilos hie poterimus intelhgere, de quibus dicit Apostolus, quod iudicium sibi manducent et bibant, cwm ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant?... Non ergo quocumque modo quisquam manducaverit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo et in illo Christus, sed certo quodam modo , quem modum wiique ipse videbat , quando ista dicebat » Serm. V1. n. 17. Quapropter licet innumeris loeis affirmet, etiam malos sumere corpus Christi, sed sibi ad iudicium, ute. g. de Baptism. l1. V. c. 8. ; aliquando tamen negat peccatores manducare corpus Christi, ut DeGCiv.Deil XXI. o. 25. n. 9; 10 lo. tr. XXV Tome scilicet negat, peccatores manducare eo modo, quem Christus in suo praecepto spectabat; nam hoc a Domino commendatum « manducare refiei est, hoe bibere quid est nisi vivere ? » Serm. 131. n. 1; et «signum quia manducavit (isto modo), hoe est, si manet et manetur, si habitat et imhabitatur, si haeret ut non deseratur » in Io. tr. XXVII. n. 1.
Hine ulterius aliquando effectus ipse, ipsa scilicet unio cum Christo per gratiam ab Augustino dicitur manduoeatio et potio corporis ac sanguinis Christi. Vide de peccator. meritis et remiss. l. I. c. 80 ; contr. duas epp. Pelagianor. l. II. c. 4. n. 7; ep. 186. n. 28. 29 ad Paulin; in To. tr. XXVI. n. 15. 17-19. Haec autem manducatio, sufficienter iam facta in baptismo atque perfectior completa per sacramentum Eucharistiae illa est, quae absolute necessaria esse docetur ad vitam aeternam tam ab Augustino, quam ab aliis Patribus (ef. Innoc. I. ep. 25. ad Concil. Milevitan.; Gelas. I. ep. 8. ad Episcopos Piceni. Harduin. Coll. Concil. T. I. p. 1029 ; T. IL. p.890). Vide sup. p.27. Hune in sensum explicat S.Fulgentius absolutam necessitatem manducandi et bibendi corpus ac sanguinem Domini, tum quatenus ea deducatur ex verbis Christi Io. VI., tum quatenus ab aliis Patribus et nominatim a S. Augustino asseritur. « Nullus, inquit, debet moveri fidelium in illis, qui etsi legitime sana mente baptizantur, praeveniente velocius morte carnem Domini mandueare et sanguinem bibere non sinuntur, propter illam videlicet sententiam Salvatoris qua dixit: nisi manducaveritis etc... Quod quisquis non solum secundwm veritatis mysteria (secundum manducationem sacramentalem in actu), sed secundum. mysterii veritatem (secundum rem significatam et efficiendam per sacramentum) considerare poterit, in ipso lavacro sanctae regenerationis hoe fieri providebit. Quid enim agitur sacramento sancti baptismatis, nisi ut credentes membra Domini nostri lesu Christi fiant?... Qw? ergo membrum. corporis Christi fit, quomodo non accipit quod ipse fit (. e. quomodo non unitur Christo tamquam capiti, cum fiat membrum eius corporis mystici?), quando utique fit verum corporis (mystiei) membrum, cuius corporis est in sacrificio sacramentum (i. e. cuius corporis mystici symbolum et uniens causa est ipsum Christi corpus sacramentale)... Quod etiam SS. Patres indubitanter credidisse ac doeuisse cognoscimus. » Inserit deinde totum sermonem Augustini ad infantes, qui in ed. Maurina est 272, et concludit: « Arbitror non cuiquam esse aliquatenus ambiguum, tune unumquemque fidelium corporis sanguinisque Dominici participem fieri , quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur, neo alienari ab illo panis ealicisve consortio (a consortio et participatione Christi), etiamsi antequam panem illum eomedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat » S. Fulgent. ep. 12. ad Ferrand. diacon. n. 24-26. Hoc etiam sensu mandueationis spiritualis et spectato effectu, qui est finis sacramenti, dicit Augustinus, Israelitas in deserto eandem ac nos escam manduocasse, eundem potum bibisse; nam tum eadem illis ae nobis necessaria erat et offerebatur gratia unionis cum Deo, tum idem ibi erat Christus in figura, qui nobis datur in se ipso. Vide in Io. tr. XXVI. n. 12; serm. 952. n. 9. etc.
Praeterea 2^. Patres etiam ali et Augustinus nominatim manducationem proprie dictam vel manducationem corporalem intelligunt quandoque manducationem communem cum omnibus functionibus animalibus seissionis , attritionis dentium , gustus sensualis, digestionis, quam sibi fingebant Iudaeilo. VI.; unde dici solet manducatio capAharnaitica. Hoc sensu Cyrillus Hierosolymitanus Catech. myst. IV. n. 4.; Cyrillus Alexandrinus in Io. l. IV. p. 2374. quibus nemo disertius realis et substantialis corporis Christi manducationem in Eucharistia docere potest (cf. th. VIII.), reiieiunt tamen mandwucationem carmis aupxcegoyiauv. Et 'Tertullianus postquam dixit: « caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur » de Resurrect. earnis c. 8. nihilominus in eodem libro e. 37. ait, sermonem Christi Io. VI. durum visum esse Iudaeis, « quasi vere carnem suam illis edendam determinasset. » Simili ratione S. Augustinus de dootr. christ. 1. III. c. 16. n. 24. docet in verbis Christi, quibus iubet manducari suam carnem et bibi sanguinem , esse figwram; quia si absque figura acciperentur , Christus « facinus vel flagitium videretur iubere » (cf. sup. pagg. 30. 31.). Excludit itaque Augustinus eam manducationem carnis Christi, quae esset flagitium et quam declarat in Io. tr. XXVII. n. 2: « non crediderunt (Capharnaitae) aliquid magnum dicentem et verbis illis aliquam gratiam cooperientem , sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more homznwm , quia poterat Iesus aut hoc disponebat lesus carnem, qua indutum erat Verbum, velut concisam distribuere credentibus inse » (cf. ib. uoo cun Ps; XCVIIE n..9; serm. 191.n.-1.).
Non excludi autem ab Augustino manducationem sacramentalem, patet ex ipsis verbis negantibus solum manducationem flagitiosam et ex loeis plurimis, ubi verba Christi Io. VI, quibus hiec figuram subesse dicit, declarat dissertissime de manducatione reali corporis Christi in Sacramento: « Cum Dominus dicat: nisi manducaveritis carnem meam et biberitis meum sangninem, non habebitis in vobis vitam ; quid sibi vult, quod à sanguine sacrificiorum , quae pro peceatis offerebantur, tantopere populus prohibetur, si illis saerificiis unum hoe sacrificium significabatur , in quo vera .fit remissio peccatorum, a culus.tamen sacrifieli sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur sed ad bibendum potius omnes-exhortantur (passive), qui volunt habere vitam » ? Quaest. in Lev. q. 57. n. 4. Porro cum adversarius Legis veteris facta quaedam et dieta veteris Testamenti obiiceret ut polygamiam Abraham, quae ei turpia videbantur, Augustinus ea et in se vera esse fatetur, simulque defendit illa in se ipsis non reprehendenda esse, quia à Deo ordinata erant , et figuras fuisse rerum spiritualium. Ad hoc autem declarandum inducit ex novo Testamento mandatum Christi, ut manducemus eius carnem et bibamus eius sanguinem , quod quamvis flagitium videbatur ludaeis, tamen reipsa fit; non solum enim illa verba Christi fideli corde, sed iuxta illa verba Christum ipsum fideli ore suscipimus ad effectum spiritualem. Qui sane est praeclarissimus commentarius ab ipso Augustino suppeditatus ad illustranduim loeum obscuriorem ex 1. LIT. de doctr. christ. « Eat plane iste retro, inquit, cum suis similibus sociis qui dixerunt: durus est hie sermo, quis eum potest audire (Io. VI, 61.). Nos autem etintelligamus duo Testamenta in duobus filis Abrahae duabusque mulieribus; sieut duos in carne una, Christum et Ecclesiam, istis nolentibus, sine ulla obscoenitate cognoscimus; szcut mediatorem Dei et hominum hominem. Christum. Lesum carnem suam nobis manducandam bibendwmnque sanguinem dantem fideli corde atque ore suscipimus , quamvis horribilvus videatur humanam carnem manducare, quam perimere, et hwmanwn sanguinem potare, quam fundere » contr. adversar. Legis et Prophetar. l. II. c. 9. n. 983. Vide Du Perron Refutatio. ete. c. 10.; Perpetuit. Fidei T. III. 1. VI. c. 7.
Corollariwm. Ex dictis in thesi n. IT. 2. intelligitur, quo modo nonnulli homines catholici saec. IX absque errore in fide potuerint contendere, non recte dici iu Eucharistia esse idem corpus Christi, quod natum est de Maria Virgine. Cum seilicet Paschasius in suo libro de corpore et sanguine Domini ita locutus fuisset allato etiam testimonio S. Ambrosii (de myster. c. 9.); aliquibus ut Ratramno, Rhabano, duobus Anonymis Gemplacensibus (quorum unum Mabillonius putat esse ipsum Khabanum), tum saec. X Herigero (Anonymo Cellotiano) modus hic loquendi visus est novus et inauditus; in quam sane opinionem non venissent, si plurium omnino S8. Patrum dicta perspecta habuissent (Vid. th. VIII.). Opponebant itaque contra Paschasium , & S. Hieronymo dupliciter, a 5. Augustino etiam tripliciter Christi corpus dieci, atque ideo non simpliciter corpus Christi in Eucharistia esse dicendum idem corpus, quod natum est de Maria Virgine. Attamen et ipsi fatebantur, vere ae realiter in Eucharistia esse corpus et sanguinem Domini. Ut ergo distinctionem illam Hieronymi et Augustini declararent, et salvo dogmate impugnarent modum loquendi Paschasii, quem ipsl licet falso novum putabant, dicebant, esse quidem corpus Christi natum ex Maria Virgine et corpus Christi in Eucharistia idem naturaliter non tamen idem specialiter. « Hoc profecto fidelissime confirmo, inquit unus ex duobus Anonymis (Rhabanus), quod sieut veritas est Christus et vere agnus Dei, qui quotidie pro vita mundi mystice immolatur; ita procul dubio ex pane vera caro, et ex vino verus sanguis eius consecratione Spiritus Saneti potentialiter ( potentia divina ) creatur ». Tum commemorata distinctione, quod iuxta Augustinum corpus Christi triplieiter dicitur, subdit: « manifestissime cognoscetis, mon quidem quod. absit, naturaliter, sed specialiter aliud esse corpus Domini quod ex substantia panis aec vini pro mundi vita quotidie per Spiritum Sanctum consecratur , et aliud specialiter corpus Christi, quod natum est de Maria Virgine, in quod illud transfertur. » Pariter Anonymus alter: « Aliud specialiter corpus Domini , quod glorifioatum sedet ad dexteram Dei, et tamen maturaliter wnwm est, ipso Domino dicente: hoc est corpus meum etc. » Mabillon Acta SS. Ord. S. Benedicti T. VI. p. 599. 596 et ibid. Praefat. n. 51 seqq.
Quando dieunt naturaliter esse unum corpus Christi , quod natum.de Maria Virgine et quod est in Eucharistia, specialiter vero esse aliud, non possunt alio modo intelligi, quam quod unum agnoscunt secundum substantiam, et diversitatem asserunt secundum species visibiles et secundum modum existendi unum ceonnaturalem , alterum sacramentalem. Insistebant huie distinctioni eo magis, quod videntur adseripsisse suis adversariis sententiam , quasi hl ipsas species visibiles putassent esse corpus Christi. Ratramnus enim (nescio quam reote) quaestionem cum. suis adversariis hane esse ait: « utrum (Eucharistia) aliquid secreti contineat, quod oculis fidei solummodo pateat, an sine cuiusque velatione mysterii hoc aspectus intueatur corporis exterius, quod mentis visus inspiciat interius, ut totum quod agitur, in manifestationis luce clarescat » Vide Mabillon in praefat. cit. n. 91. (Exstat haee praefatio etiam in Thesauro Zaccariae T. X. P. IL. opuscul. 12.).
Scholion. Quod apud Tertullianum eontr. Marcion. I. c. 14. Christus dicitur « pane corpus suum repraesentare, » posset utique eadem distinctione duplicis modi existendi explieari, quam in thesi satis declaravimus; sed quia "T'ertulhlano vos repraeseniare saepissime idem significat ac praesens sistere, ut contr. Mare. IV. c. 9.; V. c. 12.; de Resurrect. carn. ec. 14. 17. 29. 68, hie sensus sine dubio esf genuinus, quo etiam Graecis solemne est ayagetzot, ommogouyey vo copa. Cf. S. Hieronym. in Matth. XXVI. 26. T. VIL. p. 216.
No hay comentarios.:
Publicar un comentario