domingo, 4 de octubre de 2026

Tractatus de ss. eucharistiae sacramento et sacrificio. TESIS XI-XVI.

 THESIS XI. Totus Christus sub utravis specie et sub quavis parte specierum realiter praesens est.

« Totus Christus sub utravis specie, et totus sub quavis parte spe- » clei panis vel vini praesens credendus est, sub partibus quidem se- » paratisex diserta Conciliorum definitione, sub partibus etiam continuis » ante separationem ex manifesta ratione theologica. Ad modum porro » existendi sacramentalem quadamtenus declarandum pertinet, quod ad » distinctionem a modo existendi connaturali Sancti Patres corpus Chri- » sti in Eucharistia appellare solent spirituale, spiritualemque sangui- » nem. Vix enim mens fide illustrata mirabilem hunc ae supernatura- » lem existendi modum aliter concipere posse videtur quam «d amalo- » giam mod? existendi spirituum. Sub visibili-quippe symbolo Christus to- » tus in toto et totus in singulis partibus praesens est. Unde neces- » sario corpus Christi concipi debet in ordine aliquo altiori modi exi- » Sstendi supra leges naturales, quibus corpora subsunt tum quoad ex- » tensionem in spatio tum quoad restrictionem suae praesentiae ad unum » locum. »


I. Totum Christum praesentem esse sub utravis specie, l*. eontinetur iam implicitum in ipsis verbis consecrantibus: hoc est corpus mewm; hic est sanguis meus, ut dogma de quo agimus, his ipsis verbis revelatum censeri debeat, et simpliel consideratione rei significatae per verba corpus meum, sanguis meus intelligi possit. Dum enim dieitur hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, intelligitur sub speclebus panis esse Z//ud ipsum wunwm mumero corpus, et sub speciebus vini esse Z//um ipsum wnwum mwmero sanguinem , quod tum, quando verba dicuntur, est corpus Christi cum omnibus suis perfectionibus intrinsecis, et qui tum est sanguis Christi pariter ewm omnibus suis perfectionibus intrinsecis , solo modo existendi diverso, qui sub symbolis panis et vini est sacramentalis sub specie aliena mox explieandus, extra sacramentum est connaturalis in propria specie. Àtqui corpus Christi nune quando verba dicuntur, est corpus humanum cum suo sanguine, informatum et vivificatum sanctissima Christi anima, unitum hypostatice Verbo, atque adeo est pars actualis et iam inseparabilis totius humanae naturae Christi, inseparabilhnter unitae Verbo ut hypostasi cuius est natura. Ergo nuno, quoties per ila verba significatur et efficitur praesens sub speciebus panis hoc corpus Christi, praesens efficitur corpus cum suo sanguine, informatum anima, hypostatice unitum Verbo i.e. efücitur praesens sub speciebus panis totus Christus. Idem omnino, ut patet, dicendum est de Christi sanguine et de "verbis, quibus significatur praesentia sanguinis sub speciebus vini. Brevius idem dici potest: Verbis hoc est corpus meum significatur sub symbolo panis praesens corpus Christi, quod nunc est pars actu et pars inseparabilis totius Christi, habens suam perfectionem in toto et a toto, cuius est pars. Atqui dum praesens fit talis pars in toto, eo ipso pra&esens fit totum cuius est pars. Ergo dum sub specie panis praesens fit hoc corpus Christi, praesens fit totus Christus. Idem valet de Christi sanguine. 

Distinctio inter significationem et demonstrationem, quam supra th. VI. p. 68. sq. agentes de pronomine oc declaravimus, potest etiam hic applicari ad nomen corpus meum. Significatio est tantum corporis Christi, non autem significatur corpus cum sanguine aut absque sanguine, informatum vel non informatum anima; phrasis etiam complexa eum pronomine mewm non vi verborum s?gnificat corpus hypostatice unitum Verbo (cf. Suarez disp. B1. sect. 6). At vero terminus, qui subest demonstrationi, est corpus tale ut tum exstat, quando verba dicuntur; adeoque a) ratione personae dicentis «corpus mewm », et ratione unionis indissolubilis, verbis demonstatuwr semper et necessario corpus hypostatice unitum personae Verbi. 5b) In ultima coena demonstrabatur corpus vivum cum sanguine, informatum anima, sed adhuc mortale, nune autem demonstratur idem corpus cum sanguine et anima lam glorificatum. c) In triduo mortis Christi verba « corpus meum », demonstrassent corpus exsangue, inanimatum, sed unitum hypostasi Verbi; altera 4 Sanguis meus», demonstrassent sanguinem separatum a corpore, qualis tum erat, Verbo hypostatice unitum (1). lam vero quia verba sunt efficacia secundum modum, quo significant, patet v verborum praesens fieri id, quod significant, adeoque corpus sub speciebus panis, sanguinem sub speciebus vim; quae vero cum illo significato sunt inseparabiliter unita, ea subsunt demonstration? verborum, atque propter eam unionem fiunt praesentia per concomitantiam (Conc. Trid. sess. XIII. cap. 9. can. 1. 9.). 

Confirmatur 2". eadem veritas ex verbis promissionis Io. VI. Declarat enim Dominus, dum manducatur caro et bibitur sanguis eius, manducari ?psum Christym: « Qui manducat meam carnem , et bibit meum sanguinem .... qui manducat me » Io. VI. 57. 58. (Cf. supra p. 28.). Hine etiam Apostolus promiscue ponit tum ocon?àwnctive « manducare panem hune e/ calicem bibere », tum dis?unctive « manducare panem hune vel bibere calicem Domini » I Cor. XI, 26-27. 

  3°. Explicatum est idem in constanti praedicatione ecelesiastica et perpetua traditione. Vide sententias Patrum et liturgiarum in th. VIII. relatas additis testimoniis Augustini (p. 194. 140.) , quibus praedicatur in Eucharistia esse corpus Christi vivum , corpus cum sanguine sub utravis specie, corpus unitum divinitati , corpus idem quod sedet ad. dexteram Patris, totus Christus. Huc etiam pertinet constans doctrina, quod corpus Christi in Eucharistia prorsus est incorruptibille et indivisibile, nec aliud est in Paeramento quam ipse ille Christus, qui regnat in coelis; atque ideo divisionem non nisi ratione symbolorum posse intelligi, in quorum partibus idem est Christus totus in singulis Acc & óAotc (vide citatos Patres th. VIII. p. 84. 98. 107. ete. 

In controversia , quam alias commemoravimus , labente saec. XII. Constantinopoli excitata dogma de corporis Christi in Eucharistia incorruptibilitate praeclaris Patrum testimoniis confirmatum est, quae omnia etiam valent ad praesentiam totius Christi sub utravis specie et sub quavis speciei panis vel vini particula demonstrandam. « Aiebant (defensores dogmatis), incorruptibile esse (corpus Christi in Eucharistia) iuxta magnum in theologia Cyrillum, quod, quamcumque partem quis accipiat, suscipit illum totum quem Thomas palpavit; e& vero manducari Christum tam, resurrectione glorificatum , ut aureus lingua loannes testatur sequentibus: o rem miram, qu; ad dexteram Patris sedet, in nostrüm peccatorum manibus invenitur. Rursum: floruit in lege, crevit in prophetis, maturuit in cruce, comeditur post resurrectionem. Ad haec.... émmortale Dei corpus nostris corporibus susceptum, totum in se transmutat et transfert. Item alii luminaris Ecclesiae Eutychii illa proferebant: Zntegrum igitur ac totum corpus et pretiosum sanguinem Domini accipit homo , etiamsi horum partem quis acceperit ; distribuitur enim impartibiliter per immixtionem (intimam coniunetionem) in omnibus, sicut et sigillum unum omnes suas expressiones et formationes communicat rebus recipientibus eas, et unum manet etiam post communicationem, neque minutum neque mutatum in iis, in quibus expressum est, etiamsi plura sint (1). Vel etiam sicut vox una à quopiam emissa atque in aerem fusa, tota manet et in eo qui illam profert et tota per aerem auribus omnium incidit, nemine audientium plus vel minus altero percipiente, sed tota est indivisa et integra in omnibus, etiamsi decem millia vel plures sint audientium. Nemo igitur dubitationem admittat, ne forte post mysticam sacrificationem et sanctam resurrectionem incorruptibilis et immortalis.et sacer et vivificus sangwis Domini, per conseerationes antitipis impositus, minus quam praedicta exemplaswas emserat virtutes ; sed totus in omnibus et singulis (antitypis) reperitur (1)». Apud Nicetam Choniat. in Alexio Comnen. 1. IIT. p. 333.

II. Porro quisque facile videt, eadem fere argumenta quibus totus Christus praesens esse probatur sub alterutra specie panis vel vini, etiam demonstrare eiusdem Christi Domini praesentiam sub singulis specierum partibus. lImprimis in ipsa institutione Christus Dominus divisit consecratas species panis et vini Apostolis. Si quis contendat, Christum Dominum ante consecrationem panem fregisse, saltem quoad calicem evidens est, ex eo consecrato singulos bibisse. Singuli autem sub utravis specie ex dictis susceperunt totum Christum. Ergo totus praesens est sub singulis partibus specierum, saltem separatione facta. Idem demonstratur ex constanti et perpetua praxi totius Ecclesiae inde ab illa ultima coena et a temporibus apostolieis. Quoniam ad usum practicum satis est novisse praesentiam Christi sub singulis specierum partibus separatione facta, et sub hae saltem addita restrietione dogma in ipso facto ultimae coenae et in universali ae perpetua praxi et in solemni attestatione omnium liturgiarum immediate continetur; Concilia quoque Florentinum (decret. pro Armenis) et Tridentinum (sess. XIII. can. 3.) sub eadem saltem restrictione dogma fidei definiverunt.

Ceterum fundamenta doctrinae sunt huiusmodi, ut in dogmate realis praesentiae etiam praesentia in singulis partibus speciei continuae et ante separationem implicite revelata censeri debeat. Hinc theologi aliqui cum Dominico Soto putant, contrarium asserere esse haeresim; alii tamen melius, inquit Vasquez, negant esse hanc sententiam haereticam, quamvis sit erronea vel errori proxima. Quam censuram hae ratione confirmat: « ego vero existimo id, quod diximus de partibus ante separationem, non esse ab Ecclesia usquam tamquam de fide definitum , et ita illud negare non esse haeresim manifestam, esse tamen non solum temerarium sed etiam errorem, eo quod optima ratione ex principlis fidei eam negantes ad absurdum deduci possint. » Vasquez disp. 188. c. 9. n. 16 ; Suarez disp. 52. sec. 2; Lugo disp. 8. sect. 9. n. 41. Imo Concilium Tridentinum ipsum quamvis in citato can. 3. addat illam restrictionem « separatione facta, » in cap. 9. tamen eiusdem sess. XIII. simpliciter docet: « totus et integer Christus sub panis specie et sub quavis speciei parte, totus item sub vini specie et sub eius partibus existit.»

Sane verbis Christi: hoe est corpus meum; hic est sanguis meus, directis ad panem et vinum, significatur et effieitur, ut sub ea specie, sub qua hucusque erat et nostrae cognitioni exhibebatur substantialis natura panis ac vini, iam sit et nostrae cognitioni fidei exhibeatur corpus et sanguis Christi, atque iuxta dicta superius totus Christus. Atqui natura panis et vini sub quavis parte speciei exhibetur, sive ea sit continua cum aliis partibus sive separata. Insuper in verbis Domini « panis quem ego dabo caro mea est», et in verbis Apostoli « panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? » caro Christi et consequenter totus Christus dieitur panis, quatenus in statu cibi continetur sub specie panis. Unde ita concluditur : de quacumque parte symboli consecrati verificatur designatio « hic panis »,« panis quem Christus dat in cibum anwnae »; sub ea etiam praesens est caro Christi et consequenter totus Christus. Atqui ea designatio verificatur de quavis parte symboli sicut post ita etiam ante separationem. Ergo sieut sub quavis parte symboli separata , ita sub quavis parte continua totus Christus continetur. Praeterea separatione facta contiueri totum Christum sub singulis partibus separatis, fide certum est ex dictis. At praesentiam Christi non efficit separatio specierum sed verbum conseeratorium ; si ergo hoe verbum non effieit, ut totus Christus praesens sit sub singulis partibus continuis, neque esset praesens sub iisdem separatione facta. 

Maneat igitur omnino indubitatus hic mirabilis existendi modus Christi Domini in Eucharistia, quo sieut anima in toto corpore informato et in singulis eius partibus substantialiter praesens est, ita corpus et sanguis Christi ac consequenter totus Christus substantialiter praesens est sub toto symbolo et sub singulis partibus specierum panis et vini. Hoc est quod ait S. Thomas 3. q. 76. a. 9: « Corpus Christi est in hoe sacramento per modum substantiae, id est per modum quo substantia est sub dimensionibus... Manifestum est autem, quod natura substantiae (homogeneae) tota est sub qualibet parte dimensionum, sub quibus continetur, sicut sub qualibet parte aéris est tota natura aéris, et sub qualibet parte panis est tota natura panis; et hoc indifferenter sive sint dimensiones actu divisae vel etiam sint actu indivisae, divisibiles vero potentia ». 

Eo ipso quod corpus Christi et totus Christus praesens est sub singulis partibus specierum, etiam consequitur, esse totum n toto symbolo et totum in singulis partibus, ut iam diximus. Huius tamen locutionis sensus explicatione indiget. Tria seilicet per illam dieuntur: a) nulla est totius symboli pars sub qua corpus Christi non sit praesens, sub unaquaque vero parte symboli non est solum pars corporis, sed totum corpus Christi. Excluditur ergo imprimis ille modus existendi connaturalis corporibus, quo totum corpus est in toto spatio sibi commensurato et pars in parte. 5) Bicut anima in corpore informato est ut 2» wno toto, ita corpus Christi est sub speciebus continuis ante divisionem partium symboli sicut 2» «no toto. Hine c) sicut eo ipso quod anima informat corpus , exigitur ut informet omnes partes, atque adeo praesentia eius in una parte exigit praesentiam in aliis partibus, et tamen omnes illae informationes partium constituunt unam informationem adaequatam totius corporis, quia corpus unum est; ita eo ipso quod corpus Christi praesens est sub toto symbolo, exigitur (iuxta actualem institutionem ) ut praesens sit sub omnibus partibus symboli; sed praesentia haee est una continua, non plures praesentiae adaequatae et invicem independentes. Quamvis ergo demonstrata quavis parte debeat affirmari Christi praesentia, non tamen potest dici Christus praesentià adaequatà pluries praesens esse /» symbolo, quatenus wnwm totwm est, sicut anima praesens in singulis partibus corporis humani non ideo praesentià adaequatà pluries praesens est 2» toto corpore. lta S. Thomas post declarationem paulo ante citatam , quod corpus Christi est sub speclebus per modum substantiae totum in toto et totum in singulis partibus, subiicit: « numerus sequitur divisio. nem; et ideo quamdiu quantitas manet indivisa actu, neque substantia alicuius rei est pluries sub dimensionibus propriis, neque corpus Christi sub dimensionibus panis, et per consequens neque infinities , sed toties in quot partes dividitur » 9. q. 76. a. 9, ad 1; 4. dist. 10. q. 1. a. 9. $01. 3. ad 1. Confer Card. De Lugo disp. b. sect. 7. n. 168. 169; praesertim vero Lessium de perfect. divin. l. XII. c. 16. n. 124. 126. 

IIT. Iam hie modus praesentiae est omnino analogus modo praesentiae spirituum; nec alia ratione quam secundum hane analogiam a nobis concipi aut declarari potest. Sane SS. Patres prae oculis habentes statum modumque existendi sacramentalem in comparatione ad existendi modum naturalem, propter modum illum supernaturalem, nullis sensibus pervium et praesentiae spirituum analogum appellant corpus Christi, formaliter ut existit in Sacramento, corpus intelligibile (vontev) Chrysost. in Matth. hom. 88. n. 4; Hesychius in Lev. lib. IT. ad c. 8; 1. VI. ad cap. 22; cibum et potum. incorporewm S. Ephrem serm. 10. de Fide (apud P. de Benedietis in Antirrhetioo Opp. 8. Ephrem T. IT. p. 11, si tamen vera est Petri Benedicti explicatio cf. Asseman. Bibl. Orient. T. I. p. 101) cf. Macar. Aegypt. hom. 27. n. 17. Galland. Bibl. VIT. p. 108; agnum spiritalem Liturgiae apud Murator. T. I. p. 205. cf. Cyrill. Hierosol. Cat. myst. V. n. 6; corpus spiritale, sanguinem spiritalem Clem. Alexand. Paedagog.1l. II. e. 2; 8. Ambros. de myster. e. 9; S. Hieronym. in Ephes. I. 7; Lanfranc. de corp. et sang. Domini c. 14. et ex eo Algerus l. I. c. 18. 

Huie itaque rationi concipiendi mysterium insistendum est. Unde imprimis patet, hune modum praesentiae sicut non est obiectum sensuum, ita nec posse esse obiectum imaginationis, nec posse velut secundum leges mechanicas intelligi aut explicari, supra quas corpus Christi in Eucharistia omnino elevatum et exemptum est. Quis umquam conabitur colores auditu et sonum visu percipere, cum non horum sensuum illa sint obiecta? Sine dubio igitur falluntur, qui hic ut imaginationi aliquatenus satisfaciant, sufficere putant explicationes repetitas ex compenetratione elementorum materialium quibus corpus physice componitur, sive iam ea elementa physica dicant atomos extensione aliqua non carentes, sive entia materialia simplicia absque ullis partibus extra partes. Altiori sane modo et magis spiritali supra physicas leges materiae haee praesentia concipienda est. Iam ex charismatibus, quae Deus adhue in hae vita mortali aliquando per intervalla velut ex anima sanctificata transfundit in corpora Sanctorum, multo magis ex dotibus communieandis eorporibus glorificatis, et quod etiam propius ad rem pertinet, ex communicationibus et quodammodo dimanationibus a gloriosa anima Christi atque in supremo fastigio ab ipso Verbo in suum sanctissimum corpus assumptum; ex his inquam plane discimus, supra hune infimum ordinem materialem esse quemdam ordinem supernaturalem, ad quem etiam corpora elevari possint, et in quo, quin desinant esse corpora, participent tamen miras quasdam spirituum proprietates. Cf. 1. Cor. XV. 42. sq. Non haec ideo commemoro, quasi cum istis corporum dotibus, quae « glorificationem » constituunt vel ex ea connaturaliter sequuntur, eiusdem rationis essent prodigia ad statum corporis sacramentalem pertinentia ; possunt tamen priores illae ad modum existendi et agendi supernaturalem corporum elevationes nos manuducere, ut « cognitione per fidem illustrata » (Cone. Trid. sess. XIII. cap. 1.) facilius assequamur, dari etiam, si ita loqui fas est, divinam quandam et supernaturalem mechanicam, qua corpus a connaturalibus relationibus ad locum et ad spatium eximatur, et in modo suam praesentiam exhibendi imitetur modum existendi spirituum. 

Analogia postulat et similitudinem et diversitatem. Similitudo cum modo existendi spirituum , quam corpus sequitur in sua praesentia sacramentali, in eo est, quod «4) totum est in toto symbolo et totum sub singulis partibus; quod propterea 5) non existit per modum extensi ad spatium, sed modo indivisibili, h. e. ita ut nullae possint assignari partes divisibiles spatii, quibus diversae partes corporis respondeant, sed totum corpus cum omnibus suis partibus habeat prorsus unam eandemque indivisibilem, nulli extenso spatio commensuratam praesentiam (1). Habet tamen corpus in omnibus partibus spatii extensi praesentiam per se totum ita, utin una parte posset cessare praesentia quin ideo cessaret in aliis, et ita potest dici habere plures praesentias in partibus spatii invicem divisibiles. In quo etiam sequitur analogiam animae in corpore extenso, vel angeli intra limites spatii sibi connaturales, in quibus potest suae substantiae praesentiam exhibere latius vel restrictius.

Diversitas autem huius modi praesentiae corporis a modo existendi spirituum satis per se patet. Spiritus enim nullas habet partes, secundum quas commensurari posset spatio extenso, unde et praesentia citra extensionem velut in puneto indivisibil et indivisibilitas subiecti ei essentialis est ex 1psa sua simplicitate (quatenus haec excludit partes extra partes); illa autem suae praesentiae velut diffusio intra certos limites spiritui naturalis est non vi ipsius simplicitatis, sed ex sua intrinseca spirituali virtute (1). Contra vero corpus essentialiter habet partes distinctas, quae connaturaliter exigunt modum existendi iu distinctis partibus spatii, et nullam habet connaturalem virtutem exhibendi suam praesentiam extra singularem suum locum ace velut replieatam per continuum. Hine manet in corpore, etiam dum existit supernaturali modo ut in sacramento, utraque illa naturalis exigentia in actu primo, licet hie et nune non reducatur ad actum secundum; et quamvis in hoe sacramentali modo praesentiae existat citra extensionem 2ndivisibiliter relate ad spatium , manent tamen absolute loquendo partes ad invicem divisibiles seu, ut dici solet, manet dioisibilitas subiecti, Cf. S. Th. 4. dist. 10. q. 1. a. 8. sol. 3. ad 3. 

Hie iam sistendum esset et simpliciter fatendum, Deum omnipotentem creatorem naturae rerum omnium quae sunt, et fontem supremum omnium legum, quibus reguntur, plura posse facere quam nos cogitando assequi (1), qua fere sola omnipotentiae Dei et ordinis rerum infirma nostra ratione superioris eonfessione S58. Patres uti solent ad praecidendas quaestiones de intrinseca rel possibilitate et natura (cf. supra. p. 9.). Nihilominus prudens et sobria investigatio in intrinsecam naturam rei, quae sicut in aliis mysteriis ita etiam in hoc praelucente semper ac dirigente veritate revelata instituatur, non solum non reprehendenda est, sed etiam desideranda tum ad aliquam , quantum fieri potest, explieatiorem cognitionem mysterii, tum ad distinctiorem intelligentiam limitum humanae rationis, tum maxime ad necessariam defensionem dogmatis et clariorem solutionem diffieultatum , quae opponi possunt; unde etiam haec in. quisitio post exortam haeresim Berengarii a theologis catholieis amplius vel strictius semper est instituta et ab ipsa Tridentina Synodo non obseure videtur commendari sess. XIII. cap. 1.

Ad aliquam igitur ulteriorem explicationem veteres theologi Suarez, de Lugo, Ysambertus etc. iuxta communem sententiam docent haeo, quae sequuntur. Imprimis fide certum est, Christum Dominum cum omnibus intrinsecls sanotissimae suae humanitatis proprietatibus, cum suo corpore et omnibus partibus corporis eundem esse in Eucharistia, qui est in coelo; «non enim duo sunt sed unum est corpus Christi» (vid. Patres th. VIII). Certum est etiam ex dictis, relationes partium diversarum ad spatium et ad diversas partes spatii in modo existendi sacramentali esse sublatas, adeoque non esse partes extra partes in ordine ad spatium, sed ubi est una pars ibl esse omnes partes et totum corpus.lam quaeritur, quomodo in hoe modo existendi adhue intelligi possit eorpus et corpus organicum, cui essentiale est ut constet partibus extra partes certo ordine inter se  connexis; seu distinctius quaeritur , quid sit dicendum in hoe existendi niodo supernaturali de corporis quantitate, organismo, partium ordine ac figura. 

Respondemus: distingui debere quantitatem , organismum, partium ordinem ut in se et intrinsece se habet, et dein ut refertur ad extensionem et situm in spatio. lam l* essentiale est corpori, ut plures habeat partes inter se distinctas , nec una sit alia. Tum quaevis pars et proinde totum eorpus eius est naturae, ut quaevis pars a suo loco et spatio omnem aliam partem et generatim omne aliud corpus excludat. Zaxigentia huius exclusionis est corpori essentialis , non tamen actualis exclusio essentialis est; sed haec ex illa naturaliter quidem consequitur; ita tamen, ut si per divinam omnipotentiam hoe consequens seu hic effectus suspendatur, corpus in se non desinat esse elusdem naturae ; sicut igni essentialis est exigentia et aptitudo ad urendum, effectus tamen et actus secundus potest a Deo auctore naturae suspendi, quin desinat natura ignis. Haec partium distinctio et haec exigentia seu radix impenetrabiltatis , ut zatwrá licet non s/ft& pars sit extra partem , constituit corporis quantitatem intrinsecam. Actualis exclusio partis unius a loco partis alterius constituit extensionem extrinsecam ad spatium. Illa prior quae essentialis est, manet in modo exitendi sacramentali; unde corpus suae naturae permissum continuo etiam iuxta singularum partium exigentiam obtineret relationes ad spatium et extensionem sibi connaturalem. Actualis autem mon essentialis exclusio partis unius a loco partis alterius a divina omnipotentia secundum constantem legem supernaturalem in hoe modo existendi suspensa est.

2". Organismus corporis intrinsecus essentialiter postulat imprimis ut conditionem necessariam haec duo, quae diximus constituere quantitatem intrinsecam, et insuper tamquam rationem sui formalem habet, ut partes sint heterogeneae, et.certo ordine ex ipsa sua natura ad seinvicem referantur ad unum totum constituendum, et unionem exigant non mechanieam sed vitalem una eum altera immediatam, cum tertia mediatam, et sic porro. Haec intrinseca omnium partium natura et unio corpori organico essentialis est, ea enim sublata adhue coneipere corpus organicum evidens esset contradictio. Ex hoc ipsius naturae organismo essentiali sequitur tamquam immediatus effectus correspondens partium dispositio in spatio, quae tamen a Deo salva intrinseca corporis natura impediri potest, ut diximus de extensione extrinseca. Organismus intrinsecus igitur corporis Christi aeque ac quantitas intrinseca manet in modo existendi sacramentali idem omnino, quem habet in coelo in modo existendi connaturali. 

3°. Consequenter in corpore Christi secundum modum existendi sacramentalem est ordo et dispositio partium, figura aec pulehritudo, si haec sumuntur secundum partes et naturam partium 1n se ipsis. Si autem ordo sumitur secundum dispositionem in spatio ae situm localem, ita nec ordo est, nec figura et pulchritudo dispositionis extrinseca, neque tamen confusio; deest enim ipsum suppositum huius ordinis vel confusionis, situs scilicet ae dispositio partium corporis secundum diversas partes spatii (1): « dicendum, quod confusio opponitur ordini partium, qui pertinet ad rationem situs; et quia corpus Christi non est situaliter sub sacramento , ideo non sequitur ibi aliqua confusio partium ex hoc, quod in quolibet signato hostiae est totum corpus Christi et quaelibet pars eius. Quamvis enim non sit accipere ordinem partium corporis Christi secundum comparationem ad partes hostiae, tamen est accipere ordinem ipsarum partium ad invicem in corpore Christi secundum propriam (intrinsecam) quantitatem » S. Th. 4. dist. 10. q. 1. a. 9. sol. 9 ad 2. 

Tota fere explieatio proposita nititur hoc velut fundamento: distinguendam esse in corpore proprietatem essentialem, qua aptum et natum est ad extensionem in spatio, ab aetuali extensione in spatio, quae ex illa priori aptitudine sit quidem naturaliter consequens, sed quae tamen manente corporis essentia per Dei omnipotentiam impediri et suspendi possit. lam quamvis haud illibenter demus, corporis naturam et essentiam non ita nobis perspectam esse, ut hane distinctionem realem et posterioris à priori separabilitatem lumine rationis positive demonstrare possemus; nulla tamen suppetit evidens ratio, ex qua evidenter possit demonstrari ilhus distinctionis et separabihtatis repugnantia. Ergo fatendum est, ex humanae rationis lumine et ex principiis naturaliter cognitis non constare, utrum modus existendi citra extensionem in spatio essentiae corporis repugnet vel non repugnet. Cf. S. 'T'h. 4. dist. 10. q. 1. a. 4. sol. b. At ex revelatione certum ommino est, corpus Christi organicum eum ommibus suis partibus illud ipsum, quod est in coelo, hoe modo inextenso revera existere in Eucharistia. Ergo ex hoe eodem mysterio discimus, talem revera esse substantiae corporis considerati cum ommnibus suls partibus et cum toto organismo intrinseco distinctionem a relationibus ad spatium et à connaturali modo existendi extense in spatio, ut prior sit quantitas intrinseca, quae a nobis explicata est, aec organismus intrinsecus; atque ex his velut effectus posterior resultet extensio extrinseca nobis empirice cognita, qui tamen effectus per omnipotentiam divinam possit suspendi. Quia vero modum supernaturalem, quo id efficitur, in se non intelligimus , et quia ea quae in se lpsis concipere non possumus, non aliter quam per comparationem seu per analogiam ad alia nobis notiora coneipimus ; nihil est, reliquum quam ut mirabilem hune corporis modum existendi intelligamus et explicemus ad analogiam modi existendi spirituum. Vide Suarez disp. 48. sect. 1; de Lugo disp. 8. sect. 2; Ysambertum in 3. q. 76. disp. 1. art. 6. 

IV. Neque magis simultanea praesentia unius corporis iun pluribus locis potest demonstrari repugnans metaphysice corporum essentiae, ita ut affirmatio huius multiplicatae praesentiae sit negatio essentiae corporis. Potest quaeri de hae multiplieatione praesentiae seu de hae velut replicatione corporis tripliciter: 1^ supposito supernaturali modo existendi citra extensionem de quo diximus, potest esse quaestio de praesentia continua corporis per se totum in multis seu potius in omnibus partibus alicuius spatii determinati; 2? potest esse sermo de corporis praesentia in multis loeis disiunotis secundum eundem existendi modum inextensum ; 9^ denique potest quaeri de possibilitate replieationis in multis locis secundum modum existendi extensum corpori connaturalem. Quaestio prima et secunda, ut patet, non autem tertia ad mysterium pertinet, de quo agimus.

Quoad primum repugnantia absoluta nulla demonstrari potest. Ea enim vel deduceretur inde quod substantia wn« est, vel ex eo quod est corpus materiale. Atqui ex wnitate substantiae non sequi repugnantiàm illius velut replicationis, probat evidenter modus praesentiae spiritibus non solum non repugnans sed etiam naturalis, ut praesens est una simplex animae substantia omnibus partibus corporis extensi. Ex ratione entis maferialis poterit quidem « posteriori spectatis legibus physicis demonstrari, hune modum praesentiae enti materiali non esse naturalem , sed nulla poterit assignari essentialis nota demonstrans absolutam repugnantiam, ut neque Dens enti materiali possit tribuere hane replicatam praesentiam, quae entibus spiritualibus nobis cognitis naturalis est. 

Iam si conceditur, nullam esse vel nullam demonstrari posse repugnantiam in illa velut replicata praesentia continua , consequitur nullam etiam demonstrari posse repugnantiam praesentiae replicatae in locis disiunetis. S1 enim . non repugnat ipsa multiplieatio praesentiae , ut corpus unum et idem possit esse praesens simul uni et alteri looo, propinquitas vel distantia locorum nihil refert, ubi agitur non de naturali praesentia , sed de ea, quae sit per operationem divinae ommnipotentiae. Sicut enim immenegitas divina supereminet omnes locorum et spatii relationes, et sicut propterea divina praesentia complectitur omnia spatia velut unum punctum indivisibile (cf. Tract. De Deo); ita divina operatio una ao eadem comprehendit omnia spatia et omnes locorum differentias , non secus ac si ommia essent unum punctum indivisibile. Si ergo replicata praesentia corporis continua non repugnat, etiam non inducet absolutam repugnantiam interposita distantia inter loca, quibus per operationem divinam praesentia exhibenda est. 

Poterit etiam haec replieata in multis dissitis locis praesentia non minus quam illa prior replieatio continua illustrari ex analogia praesentiae animae in omnibus diversis partibus corporis, quamvis fundamentum comparationis utriusque non sit idem. Sicut enim natura exigit praesentiam animae in omnibus partibus corporis quod ab anima vivificatur , ita in supernaturali ordine gratiae voluit divina misericordia, ut corpus Christi vivificum tamquam principium vitae non quidem eodem modo, quo anima, sed seeundum specialem institutionem praesens esset in toto corpore mystico, quod est Ecclesia. Praeclare hae analogia usus est Guitmundus l. I. de verit. Euch. adversus Berengarium: « Ipsam certe animam nostram corpore quod corrumpitur aggravatam, non partieulatim per singula corporis membra dividi sed in singulis portiuneculis totam atque integram contineri, beatus Augustinus validissime probat. Qui ergo hane nostrae animae potentiam praebuit, ut una eademque indivisa in singulis quibusque particulis sui corporis eodem tempore tota consistat, quare suae propriae carni id dignitatis, si vult, dare non valeat, ut ipsa in diversis sui cuiusdam corporis, quod est Ecclesia, partibus tota simul indivisa possit haberi; cum sicut anima nostra vita est corporis, ita sit Ecclesiae imo multo melius per Dei gratiam vita caro Salvatoris..... Cum vero sapientissimus Salomon cunctas res esse difficiles dixerit, ita ut explicare eas homo non possit, nonne insanienti quam simillimus est, qui haec divina arcana discutere ad oculum violenter quaerit? Omnes enim creaturae Dei miracula nobis inexplicabilia sunt; Christus vero inter omnla aut prae omnibus miraculum singulare. Si igitur potest Christus efficere, sicut diximus , ut unaquaeque separata particula sit totum Christi corpus, et tamen omnes separatae non plura sint corpora sed unum oorpus, quemadmodum vox mille hominum percutit aures, et apud unumquemque unà est, nec tamen plures dicuntur sed una sola (cf. Eutychium supra p. 147), et quemadmodum tota anima mille corporis humani replet particulas, et cum se totam praebeat singulis, non plures tamen sed una est anima; ita iam nulla ratio propter huiuscemodi quasi partitiones obstare videtur , ut non possit, aut velle non debeat Christus panem et vinum, sicut ipse docuit et Ecclesia credidit, transferre in corpus et sanguinem suum ». Bibl. Max. PP. T. XVIII. p. 443. 

Quoad tertiam quaestionem de replieatione corporis in multis locis secundum modum existendi extensum profecto mirum est, fuisse theologos catholicos non paucos et graves, qui concessa utique possibilitate existentiae unius corporis in multis locis modo inextenso, quae in ipso dogmate de reali praesentia Christi in Eucharistia includitur, affirmabant tamen absolute repugnare replicationem corporis in pluribus locis secundum modum existendi extensum et quantitativum , ut loquuntur. Vide hos theologos citatos apud Suarez disp. 48. sect. 4, in quorum sententiam concessit etiam Vasquez disp. 189. c. 5. 6. 

At omnino evidens esse videtur, nullam posse adferri rationem « priori et ex corporis vel praesentiae natura, cur absolute repugnet multiplicatio relationum ad loca et spatia diversa corpore manente uno, si corpus in locis omnibus servet suam connaturalem extensionem ad spatium; eum tamen multiplicatio praesentiae , ut omnes Catholici fatentur, non repugnet, si corpus in uno loco servet suam extensionem ad spatium, in locis aliis vero idem existat modo inextenso. Imo ad illud prius suffieit unum miracülum replieationis, ad hoc alterum requiritur illud ipsum miraculum et insuper adhue aliud seu potius, ut se habet praesentia in Eucharistia, requiruntur multa alia miracula (1). Rationes autem repugnantiae quas adferunt a posteriori ex &bsurdis, quae ipsis posita tali replicatione praesentiae extensivae in spatio sequi videntur quoad contradietorias actiones et passiones unius corporis in locis diversis , non probant repugnantiam replicationis ; sed ad summum probarent impossibilitatem talium passionum et actionum sibi invicem repugnantium , seu potius probant replicationem ab his auctoribus non rite explicari. Omnes enim illae rationes, si efficaces essent, fere aeque valerent contra replicationem cuin modo existendi inextenso, quam tamen omnes Catholici fide certissimam esse confitentur. Verum , ut praemonui, haee postrema controversia ad praesens institutum, saltem per se et directe, non spectat. 

Ut praecaveatur replicationis, de qua nunc agimus, praepostera intelligentia, et ex hae promanantes difficultates amoveantur, prae oculis haberi debet duplex principium: a) replicatio est vera multiplieatio habitudinis ad locum et relationum ad spatium, in quibus una substantia seu nominatim unum corpus eonstituitur. Unde haee habitudo et hae relationes eaque omnia, quae ab habitudine ad locum et spatium pendent, revera ita se habent ac si multa essent corpora. Contra vero 5) quia res manet una numero, etiam una manet et non multiplicata omnis perfectio independens a relationibus ad locum et spatium. Siocut ergo eadem numero res quae est in uno loco, est etiam in altero , ita. pariter omnis perfectio independemns a relatione ad locum, quae inest rel replicatae in uno loco, eadem numero inest in aliis locis ommibus. Ommes fere diffieultates reales ex neglecta consideratione duplicis huius principii oriuntur; aliae sunt mere verbales et ex ambi. guitate vocum confictae. 

Diffeultates a priori fieri solent huiusmodi: 1^ quod esset corpus unum in se et simul divisum a se; 2^ quod esset vel esse posset immensum; 9^ quod esset circumsoriptum loco et simul non cireumsceriptum. Diffieultas « posteriori: quod 4^ corpus idem simul posset moveri et non moveri; quod 5? homo idem simul subesse posset affectionibus contrariis; posset enim in uno loco odisse in alio idem obiectum amare; proinde hie peccare, illie non peccare; hic mori, illie vivere etc. 

Respondebis facile ad 1"", non corpus esse divisum a se ipso, sed loca esse inter se divisa, et relationes ad locum multiplieatas adeoque non quidem unam relationem a se ipsa divisam, sed unam divisam et diversam ab alia. Ad 2"": corpus non est immensum. Immensitas divina a nobis imperfecte explicatur per comparationem ad alia existentia , ut sit ea divinae naturae perfectio, vl cuius nihil possit existere, quod Deus intima sua praesentia non contineat. Corpus non habet hane exigentiam, ut praesens sit omnibus quae existere possunt in indefinitum ; potest tamen Deus corpus per replieationem reddere praesens semper pluribus existentibus in indefinitum, et proinde etiam absolute loquendo omnibus actu existentibus et aliis aliquando exstituris, postquam ea extiterint. Haec autem non est immensitas corporis sed immensitas divinae ommnipotentiae. Lutherani absurde tribuebant communieatam immensitatem divinam corpori Christi, quia docebant, vi unionis hypostaticae exigi et connaturale esse humanitati ae corpori Christi, ut sit ubique , ubi est Verbum cuius est humanitas. Noluerunt scilicet intelligere, quantum inter se differant haec duo, Verbum qwod est homo, esse ubique, et Verbum quatenus est homo , seu humanitatem , per quam est homo, esse ubique. Verbum est ubique non tamen ubique est Verbi humana natura, eo fere modo, quo divinus actus creans et conservans est ubique, non tamen ubique est res creata et conservata seu creatio et conservatio, quatenus est in creatura. Ad 9" respondetur declarando ambiguitatem vocabuli, in qua ludunt adversarii. Cércwmsceripte existere proprie et ex usu communi scholarum significat modum existendi per extensionem in spatio ita, ut totum corpus respondeat toti alicui determinato spatio et partes partibus eiusdem spatii. Repugmnat utique, ut corpus secundum unam et eandem praesentiam existat simul circumsceripte et non circumsceripte ; sed si multiplicantur praesentia et relationes ad loca diver- $a, nulla est contradictio, ut secundum unam praesentiam in uno loco existat circumscripte, secundum aliam praesentiam in loco alio incircumseripte. Ceterum adversarii in hae oblectione circumseriptionem sumunt alio sensu, ut existentia circumscripta idem sit ac existentia in uno tantum 1oco, quae alias dicitur modus existendi definitivus. Iam hoc sensu dieunt: corpus existeret cirowmscripte, quia hoc est corpori essentiale, et simul mom circwmscripte vel incireumscripte. Verum hic assumunt ut principium probationis illud ipsum, quod probare volunt et quod nos negamus, esse scilicet corpori essentiale existere in uno tantum loco. Negamus ergo, hoe sensu corpus Christi existere córewmscripte , et concedimus existere hoo sensu o» cirewmseripte , dum simul est in coelo et sub speciebus eucharisticis; non tamen ideo diei debet existere éncircumscripte, quia hoc vocabulo posset significarl non solum praesentia in pluribus locis, sed omnipraesentia , in oppositione non solum contradictoria sed contraria ad circumsoeriptionem in sensu ab adversariis usurpato. Ad 4"" patet responsio: posset simul moveri et non moveri secundum unam praesentiam in eodem loco, nego; posset moveri secundum praesentiam in uno loco et non moveri secundum praesentiam in alio loco, concedo. Ad b"" aliqui theologi non recte intelligentes replicationem totum concesserunt, ex absurdo autem, quid mirum, si sequantur absurda? Ex principiis positis totum est negandum; ea enim omnia quae non pendent a loco et relationibus ad spatium, non multiplicantur, sed sunt eadem numero in re replicata, ubicumque illa sit, sicut res ipsa replicata manet una numero. Quidquid intelligit aut vult anima per replicationem praesens e. g. Komae simul et Neapoli, id intelligit et vult una numero anima, sicut ergo non potest Romae simul idem amare et odisse, ita nec potest idem amare praesens Romae et odisse praesens Neapoli. Ceterum eum non nisi Deus, sicut infinita potentia ita infinita bonitas et sapientia, hoe prodigium replicationis possit operari, illud etiam effici non potest nisi modo digno hac infinita bonitate et sapientia; ideoque huiusmodi inquisitionum nimiae subtilitates minus sobriae et minus utiles mihi videntur. Si vacat, legi possunt, cum grano tamen salis, Suarez disp. 48. sect. 4; De Lugo disp. D. séct. 1, 2 etc. 

    Corollarium 1. Corpus Christi in Eucharistia non est sicut in loco, si hae phrasi intelligitur praesentia céirewmseriptiva, ut partes corporis respondeant distinctis partibus spatii; est tamen in loco seu magis proprie praesens loco, quatenus realiter et substantialiter A?c est, et non est ubique. Item non est in Eucharistia definitive, si hoc nomine intelligitur definitio ad hune locum, ita ut non sit etiam alibi. Potest tamen diei praesentia definitiva eo sensu, quod corpus Christi necessario est intra spatium definitum et non est ubique. Lugo disp. 5. sect. 7. n. 183; cf. S. Th. 3. q. 76. a. 5; 4; dist. 10, q. 1. a. 3. sol. 1.

Hoc eodem sensu, quod corpus omne, si existit, necessario est alicubi et non est ubique, in comparatione ad Dei omnipraesentiam non autem ad negandum modum existendi inextensum corporis Christi in Eucharistia S. Augustinus dixit: « spatia locorum tolle corporibus, et nusquam erunt; et quia nusquam erunt, non erunt » ep. 187. n. 18. ad Dardan. Pariter quia Manichaei in suo pantheismo statuebant, omnia quae sunt, dupliei tantum constare substantia, una bona ex regno lucis, altera mala ex regno tenebrarum, atque ideo etiam concipiebant corpus Christi naturaliter « ubique diffusum », Augustinus contra hane maturalem corporis Christi praesentiam in multis locis, non vero ad exclusionem praesentiae sacramentalis statuebat: « secundum praesentiam corporalem simul et in sole et in luna et in cruce esse non posset » contr. Faust. l. XX. c. ll. 

Corollarium 2. Ex modo existendi inextenso in thesi declarato consequitur: a) nullum corpus posse naturali virtute agere in corpus Christi, prout existit in Eucharistia , et nullis sensibus corpus in statu sacramentali naturaliter posse percipi; haec enim omnia necessario supponunt impenetrabilitatem et resistentiam ad alia corpora in actu secundo exercitam, et consequenter modum existendi extensum (1). Propter eandem rationem sequitur 5) Christum Dominum, formaliter ut « dilectione in finem » (Io. XIII. 1.) in hoec modo existendi sacramentali se constituit, non posse naturali virtute suae humanitatis exercere actus transeuntes in alia corpora, nec posse, spectata solum naturali virtute, animam Christi agere in proprium corpus sive ad motum sive ad exercitium sensuum externorum. Hoe theorema omnino consequitur ex modo existendi sacramentali inextenso corporis Christi. Et quod in tali re gravissimum est, docent ita « cum Doctore Angelico, Seraphico et Subtili prope omnes » teste Cardinali Cienfuegos (in opere mox citando p. 46); excipiendi videlicet sunt complures ex schola Nominalium, qui fuerunt in alia sententia. Quamvis haec ita sint, quando agitur de virtute natwral/; videtur tamen dignitas ss. humanitatis exigere vel certe eius dignitatem decere, ut Verbum supernaturali modo tribuat suae humanitati etiam in hoc statu exercitium sensuum corporis, quantum id mysterio fidei et fini sacramenti congruit. Hanc supernaturalem communicationem actuum visionis et auditionis per sensus ipsos sacratissimi eorporis in statu sacramentali quamvis communior sententia theologorum non admittat, ut fatetur Card. Cienfuegos amplissimus eius assertor ac defensor l. c. p. 50; affirmant tamen S. Bonaventura 4. dist. 10. P. 1. a. 1. q. 2 in contra est; Ysambertus in 3. q. 76. disp. 4. a. 2. et alii non pauci saltem ut probabilem; simpliciter ut veram Lessius 8. q. 76, a. 7. dub. 2. n. 1; Cornelius a Lapide in Cant. Cantic. IT. 9; Gamachaeus, Martinonus, Tannerus etco., prae ceteris vero tota ingenii contentione, quem nominavi, Card. Cienfuepos, qui ad huius sententiae defensionem integrum opus praegrande scripsit (Vita abscondita seu speciebus eucbaristicis velata. Romae 1728). Mihi certe haec sententia non propter diserta testimonia Seripturae et Patrum, quae proferuntur parum efficacia, sed propter eius connexionem cum dignitate sacratissimae humanitatis et cum scopo ae fine Sacramenti, quo Christus cum suis fidelibus non solum spirituale sed etiam ecorporale commercium inire voluit, ut loquitur Lessius l. c., videtur probabilissima et pia (1); dummodo tamen non itadefendatur, ae si ea non admissa Christus in Sacramento non vivens sed instar mortui concipi deberet, quod quam falsum sit, ex sequentibus apparebit. Nam c) actus immanentes, qui a sensibus non pendent, anima Christi beatissima, in qua sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, haberet omnes im Eucharistia, etiamsi Christus alibi in statu connaturali et in propria specie non existeret. Propter identitatem vero humanitatis, quae una numero simul est in coelo et in Eucharistia, insunt animae etiam in statu sacramentali omnes perceptiones, quas Christus alibi in propria speeie existens habet ex sensuum exercitio. d) Sicut beata humanitas Christi omnia, quae sunt, erant, et erunt, lpsa visione beatifica videt in essentia divina ut in omnium causa exemplari, et videt ea omnia in se ipsis per eam amplitudinem scientiae infusae, quae Redemptori generis humani ac Iudiei vivorum et mortuorum, Primogenito omnis creaturae, et centro totius historiae coelestis et terrestris debetur (vide Tract. de Incarnat.), ita profecto omnes hi thesauri beatificae visionis et infusae scientiae sunt in anima Christi, etiam quatenus est in Eucharistia. At praeter has rationes speciali titulo, formaliter ut existens in Eucharistia, ex ipso fine instituti mysterii videt omnia corda hominun, omnes cogitationes et affectus, omnes virtutes et peccata, ommes tum totius Ecclesiae tum singulorum membrorum eius indigentias, labores et angores, persecutiones et triumphos, totam denique vitam externam et internam sponsae suae Ecclesiae, quam carne sua et sanguine suo pretioso nutrit ae fovet; titulo autem triplieato (si fas est ita loqui) in eodem statu sacramentali videt et divino quodam modo sentit cogitationes omnes et affectus, cultum et obsequia, sed etiam iniurias etf peccata omnium hominum et velut propinquius suorum fidelium ae proxime ministrorum et sacerdotum suorum, quae immediate ad ipsum hoe ineffabile mysterium amoris referuntur.

Corollarium 3. Sicut Dei Filius in Incarnatione exinanivit semeptisum secundum personam divinam non aliquid amittendo, sed assumendo formam servi (Phil. II. 7); ita modum reperit admirabilem exinanitionis etiam secundum humanam naturam iam exaltatam et glorificatam, non deponendo suam gloriam , sed permanens in gloria simul propter nimiam dilectionem se constituens in mysterio et in modo existendi, quo non solum maiestas divinitatis sed ipsa etiam forma assumpta humanitatis oecultatur, ut, sicut hie homo Iesus sola fide credi potest verus Deus, ita sub speciebus eucharisticis in hoc modo existendi sacramentali sola fide credi possit vera caro et verus sanguis, verus Deus-homo Christus Iesus (cf. S. Th. 3. q. 75. a. 1). Analogias alias nonnullas inter Incarnationem et mysterium Eucharistiae habes apud Lessium de perfect. divin. 1. XII. c. 16. n. 129. 


CAPUT II. DE TRANSSUBSTANTIATIONE 

THESIS XII. De dogmate transsubstantiationis distincto ab utroque articulo realis praesentiae corporis Christi et absentiae substantiae panis ac vini.   

« Catholica doctrina de efficacia consecrationis eucharisticae non absolvitur professione a Synodo Pistoriensi his verbis comprehensa: Christum post consecrationem vere, realiter et substantialiter esse sub » Speciebus, tuncque omnem panis et vini substantiam cessare solis re- » manentibus speciebus ; sed praeterea fide credendus est modus ipse, » quo corpus et sanguis Domini fiat praesens, per mirabilem scilicet » et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus et totius » substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica Ecclesia u u » aptissime £ranssubstantiationem appellat. »

I. Scopus huius theseos, ut patet, non est polemica demonstratio dogmatis catholici sed dogmatis explicatio, ut constet quid ex fidei catholicae praescripto eredendum sit; nondum de veritate doctrinae polemice agimus, sed sensum catholicae doctrinae postea demonstrandae determinamus. In Bulla dogmatica Pii Vl « Auctorem fidei» adversus Pistorienses n. XXIX haec cóntinetur censura: « Doctrina Synodi, qua parte tradere instituens fidei doctrinam de ritu consecrationis, remotis quaestionibus scholasticis circa modum quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum propositis: 1*. Christum post consecrationem vere, realiter, substantialiter esse sub speciebus, 2*. tunc omnem panis et vini substantiam cessare, solis remanentibus speciebus, prorsus omittit ullam mentionem facere transsubstantiationis seu conversionis totius substantiae panis in oorpus et totius substantiae vini in sanguinem, quam velut articulum fidei "Tridentinum Concilium definivit, et quae «n solemni fidei professione continetur; quatenus per inconsultam istiusmodi suspiciosamque omissionem motitia subtrahitur twm articuli ad fidem pertinentis, tum etiam vocis ab Eeclesia consecratae ad illius tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad eius oblivionem inducendam, quasi ageretur de quaestione mere scholastica: perniciosa, derogansque expositioni veritatis catholicae circa dogma transsubstantiationis, favens haereticis. » 

Declarat igitur Pontifex, haec tria capita ad fidem spectantia esse inter se distincta, quod Christus substantialiter praesens est in Eucharistia, quod ibi non amplius substantia panis et vini sed eorum tantummodo species sunt, et quod haee corporis sanguinisque praesentia et substantiae panis ae vini desitio fit per conversionem totius substantiae panis in eorpus et totius substantiae vini in sanguinem Domini seu per transsubstantiationem , ita ut qui primum tantummodo et secundum caput proponeret omisso tertio, mancam traderet doctrinae fidei explicationem ; qui vero putaret, duo illa capita priora sufücere et tertium posse accenseri quaestionibus liberae disputationis, ut a Pistoriensibus factum esse videtur, is negaret ad fidem pertinere articulum fidei diserte definitum in '"iridentino Concilio. Pistorienses enim non tantum «affirmando proponunt duo illa capita, quae utique etiam ad fidem pertinent, sed diserte hortantur, ut in explicatione doctrinae fidei de effieaeia consecrationis ea so/a proponantur fidelibus. Unde merito colligitur, congregatos in illo conventu habuisse duo priora so/a tamquam pertinentia ad fidem de efficacia consecrationis, tertium vero a Tridentino Concilio et deinceps in eatechesibus catholieis declaratum artieulum de modo, quo fiat realis praesentia corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis ac vini per transsubstantiationem, quatenus aliquid superaddit duobus prioribus, non ad veritates fidel numerasse sed ad quaestiones scholasticas non attingendas in institutione fidelium. At hac exclusione sane « subtrahitur notitia articuli ad fidem pertinentis,» praeterquam quod formula eeclesiastiea ad veritatem fidei conira errorem haereticum asserendam solemniter consecrata eliminatur; ac proinde « derogatur expositioni veritatis catholieae circa dogma transsubstantiationis. » Quia vero de dogmate agitur et de modo illud exprimendi ab haeretieis ommi contentione et perpetuis calumniis impugnato, talis subtractio veritatis catholieae ab institutione fidelium « favet haereticis. » Haec autem duo abunde sufficiunt, ut doctrina dici debeat « perniciosa. » Quae ipsae sunt tres censurarum notae expositioni Pistoriensi a Pontifice inustae. 

In definitionibus Coneili "Tridentini contineri tres hos artieulos distinctos, ipsa docet vel obvia inspectio canonis 1'. et 2'. sess. XIII. Primus enim dirigitur contra Sacramentarios negantes Christum vere, realiter et substantialiter praesentem in Eucharistia; in secundo duae sunt partes, quarum priore proseribuntur asserentes, manere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini, in parte altera demum damnantur, qui negant conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, simulque probatur ut aptissima appellatio transsubstantiationis. 

Ut autem trium propositionum distinctio intelligatur, qualis sit, in singulis tum haereticae negationis tum oatholicae affirmationis complexio consideranda est. Affirmatio catholica est: 1*. in Eucharistia substantialiter praesens est corpus et sanguis Christi; 2*. corpus et sanguis Christi praesens est ita, ut non remaneat substantia panis et vini sed remaneant tantummodo horum species; 9'. praesentia corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis et vini efficitur per conversionem totius substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Domini, quae aptissime dicitur transsubstantiatio. In prima afürmatur res una, realis scilicet praesentia Christi; in secunda affirmatur veritas eadem cum alia superaddita, realis scilicet praesentia Christi et absentia substantiae panis et vini; in tertia affirmantur eaedem duae veritates cum superaddita tertia et cum sanctione formulae ecclesiasticae, affirmatur scilicet praesentia corporis Christi, absentia substantiae panis, modus quo id fit per conversionem, quae recte dicitur transsubstantiatio. Hine patet, quomodo harum propositionum affirmationes et negationes sibi subordinentur. Qui affirmat primam, non ideo etiam affirmat secundam et tertiam, sed potest negare utramque; qui affirmat secundam eo ipso affirmat primam, sed potest negare tertiam; affirmatio tertiae includit affirmationem etiam primae et secundae. Proinde negationes haereticae ordine inverso se habent. Negatio primae propositionis includit negationem etiam duarum sequentium; in negatione secundae continetur negatio tertiae, sed potest consistere cum affirmatione primae; negatio tertiae non includit negationem primae et secundae, sed potest consistere cum affrmatione utriusque. Hinc Concilium Tridentinum in affirmante enuntiatione cap. 4, et eodem modo professio fidei a Pio IV praescripta, posuit tertiam propositionem de conversione substantiae panis in corpus Christi, in qua propositio secunda de cessatione panis continetur. Contra in enuntiatione negativa canone 2 utramque propositionem distincte posuit: «si quis dixerit remanere substantiam panis... negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis etc., anathema. sit. »

Sane, ut de subordinatione tantum agamus directe huc spectante, qui profitetur utrumque articulum a Pistoriensibus propositum , « post eonsecrationem praesentem esse Christum, et tunc omnem panis et vini substantiam cessare;» non eo ipso etiam affirmat ut articulum fidei, illud utrumque fieri per conversionem , quae aptissime dicatur transsubstantiatio. Potest enim dicere, se de modo, quo id fiat, sive per conversionem sive aliqua alia ratione, nihil velle affirmare; et tum recusat credere ut fide certum, quod Concilium sub anathemate definivit omnibus ut fidei articulum credendum (sess. XIII. cap. 4. can. 2). Vel potest dicere, id fieri aliquo alio modo nobis incomperto non tamen fieri aut fieri posse per conversionem substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Domini; vel denique potest determinate affirmare, id fieri annihilatione panis et vini et positione corporis Christi eo modo, quo Deus posset annihilare e. g. lapidem et ibi creare angelum vel hominem, non autem fieri conversione. Hac vero utraque ratione affirmans primam et secundam propositionem a Pistoriensibus commendatas ut unice docendas, non solum negaret esse de fide, sed etiam directe negaret verum esse, quod Concilium Tridentinum definivit pertinere ad fidem catholicam. Sapienter et graviter Suarez post demonstratum dogma transsubstantiationis: «infero, ait, si quis confiteatur praesentiam corporis Christi et absentiam panis, neget tamen veram conversionem unius in aliud, in haeresim labi; quia Ecclesia catholiea non solum priora duo sed etiam hoc tertium definit ac docet... Si quis tamen confitendo rem totam, vocem transsubstantiationis abiiceret, ut ineptam et barbaram, in re ipsa non existimo esse haereticum, quia usus vocis per se non pertinet ad obiectum fidei, esset tamen valde temerarius, scandalosus, ac pias aures offenderet, ac denique in foro externo habendus esset vehementer de haeresi suspectus» Suarez disp. 50. sect. 1l. ad finem. 

Ex his colliges, quid sit respondendum, si quis contenderet, in utraque propositione praesentiae realis corporis Christi sub speciebus panis, et cessationis substantiae panis iam implicite contineri affirmationem transsubstantiationis, et ideo ad fidei integritatem sufficere explieitam professionem duplicis illius veritatis, vel certe supposita hac professione explicita silentium quoad propositionem tertiam non debere esse suspectum. 

Imprimis falsum est, in affirmatione praesentiae realis corporis Christi et absentiae panis iam contineri etiam modum enuntiatum, quo illud fiat, cum modus non unicus per conversionem sed etiam aliquis alius esse possit. Deinde etiamsi verum esset, quod de comprehensione implicita conversionis in dupliei priori illo capite asseritur, ne tum quidem consequens foret, ut enuntiatio explieita huius tertii articuli tuto omitti posset. Necessitas, ut Eocolesia identidem explicite proponat eredendas veritates, quae continentur implieitae in aliis veritatibus revelatis, inde oritur, vel quia, quamdiu sunt implicitae, nondum sunt sufficienter pro omnibus propositae, vel etiam quia ab haereticis impugnantur et ita depositum fidei in discrimen adducitur. Sie e. g. duplex voluntas et duplex operatio Christi, divina et humana, iam continetur implicite revelata in veritate duplicis integrae naturae Verbi incarnati; nihilo tamen secus explicitam definitionem et instantiorem praedicationem duarum voluntatum Christi necessariam reddidit monotheletarum oppugnatio. Tum vero imperatores suasu ac impulsu Praesulum haereticorum extorquere conabantur ab orthodoxis Episcopis et Doctoribus, ut duae tantummodo praedicarentur naturae Christi, sileretur autem de una vel duplici eius operatione ac voluntate. Huc tendebat JEethesis Heracli et maxime T'pws Constantis. Utrumque vero decretum damnatum est in Concilio Lateran. sub Martino I. can. 14 et 18. Iam antea legato Constantis Gregorio, qui sub conditione silentii de una vel duabus voluntatibus Christi conabatur unionem Ecclesiarum persuadere, respondit S. Maximus: «impossibilis est, ut opinor, ista molitio; non enim sinunt Romani unà cum impurorum haereticorum vocibus simul auferri lucidas S8. Patrum. voces... Iuxta sacram Scripturam silentium ipsum ablatio est » Act. S. Maximi p. 32. Quando scilicet caput aliquod doctrinae continetur in explicita praedicatione vel est explieite definitum, praesertim si idem ab haereticis impugnatur, non potest sub praetextu comprehensionis implicitae in aliqua alia doctrina commendari silentium in institutione populi christiani, quin silentium ipsum « deroget expositioni veritatis catholicae et faveat haereticis.» Atqui omnino hie esset status quaestionis cirea expositionem doctrinae de efficacia consecrationis a Pistoriensibus cominndatam, si revera in duobus capitibus ab eis propositis contineretur implicite dogma transsubstantiationis; at haec ipsa implicita comprehensio falsa est. Non ergo solum iusta sed etiam necessaria erat eiusdem expositionis condemnatio a Pontifice decreta. 

   Per se patet, non esse praepostere confundendas duas quaestiones diversas, ut Francisco Xaverio Feller in suis adnotationibus ad haac Bullam Pii VI accidit: utrum ad fidem pertineat modus, quo Christus praesens est in Eucharistia; et alteram: utrum ad fidem pertineat modus, quo praesens fit in Eucharistia. Ceterum de modo utroque aliqua pertinent ad fidem definitam , et aliqua non pertinent. Pertinet ex dictis ad fidem , fieri Christi praesentiam per conversionem totius substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Domini; non tamen ideo fide credendae sunt omnes notiones, quibus vel conversio generatim vel haeo singularis conversio constituatur. Ad fidem explicitam quoque huius veritatis suffieit notio confw"sa conversionis, quam omnes habent; analysis autem et distinctio singularum notarum conversionis huius singularis ad scientiam quidem pertinet theologicam, ita tamen, ut in hac ipsa notarum determinatione plura sint in opinione posita, in quibus salva fide locum habere potest sententiarum diversitas; sieut etiam de modo, quo Christus praesens est in Eucharistia, plura definita sunt de fide in Concilio Tridentino sess. XIII. cap. 1.8. can. 1. 8. 4; sess. XXI. cap. 3. can. 9., quin tamen omnes rationes, quae a theologis ex ipso mysterio deducuntur vel ad eius explicationem planiorem proferuntur in medium, ad fidem definitam pertineant. 

Lege Card. Gerdilii Animadversiones in Notas cl. Feller Opp. Gerdilii ed. Romae 1809 T. XIV. p. 306 sqq.

II. Ad nomen transsubstantiationis quod pértinet, illud ad dogma catholicum exprimendum sane est aptissimum, ut nullis artibus in alienum sensum detorqueri possit; atque ideo merito usu ecclesiastico et sanctionibus Conoeiliorum (Lateran. IV. Trident. Profess. Pid. Pii IV) consecratum est tamquam tessera, qua distinguatur catholica professio de Eucharistia ab erroribus oppositis Novatorum. Nomen mautationis quemvis transitum ab uno statu ad alium signifieat, non solum a termino positivo in alium positivum , sed etiam a negativo in positivum aut vicissim. Conversio proprie dicta minus late patet; significatur enim hoc nomine mutatio à termino positivo in alium positivum.

Transformatio est species conversionis, quae sensu stricto accepta intelligitur transitus ab una forma in aliam. Quia forma dicitur dupliciter, substantialis scilicet constituens ipsam specificam rei perfectionem, et accidentalis tribuens qualitatem seu perfectionem superadditam perfectioni essentiali, hine etiam species £ra»sformationis duplex est , vel substantialis vel accidentalis, ad quam posteriorem pertinet transfiguratio. Ad analogiam horum nominum /ransformatio, transfiguratio etc. ea species conversionis, qua terminus non iam solum secundum figuram remanente substantia vel secundum formam remanente materia, sed secundum totam substantiam remanentibus tantum sensibilibus aocidentibus transit in aliam substantiam, proprie et aptissime dicitur £ranssubstantiatio. Proprium , inquam , hoc nomen est, quia nulli alii conversionis speclel convenire potest. Est etiam aptissimum, quia sua significatione ac etymologia exhibet ipsam rei significatae definitionem, «transitum totius substantiae in aliam substantiam;» quia deinde ipsa sua proprietate hanc conversionem a quavis alia apertissime distinguit, et propterea (in re praesenti) dogma catholieum exprimit in oppositione ad conceptus praeposteros et erroneos haereticorum. Hie vero ipse finis est formularum ecclesiasticarum, et simul estratio cur illae Novatoribus semper sint molestissimae, ut non modo in hae tessera transsubstantiatio sed etiam in alus videre est, cuiusmodi sunt exempli gratia ópocuwcis, SZsotóxec, unio Aypostatica , sacramentorum efficacia ex opere operato etc. 

Quod spectat ad historiam huius appellationis transsubstantiatio, non mirum esse debet, quod illa non ante necessitatem oppugnandi haeresim DBerengarianam in usum venerit; huiusmodi enim formulae dogmaticae directe oppositae certis quibusdam erroribus, et non sine studio scientifico diligentius expolitae ad dogma undequaque muniendum contra adversarios, non iam tempore tranquillae possessionis, sed fere tempore belli adversus haereses adhiberi et in publicum usum induci solent. At vero rem ipsam illa formula designatam in Scripturis ipsis et in traditione apostolica contineri, ut ea in scriptis Patrum et in publicis Liturgiis manifestatur, paulo post demonstrabimus. Itaque hie etiam valet plenissime quod saepe Patres inculearunt adversus veteres haereticos ecclesiasticas formulas calumniantes velut novas, vetus scilicet et apostolicum dogma designari novis nominibus, hancque ipsam mecessitatem ortam esse ex haereticorum novis erroribus. Cf. Athanas. de decret. Nieaen. n. 21; August. in Io. tract. 97. n. 4 etc. 

Imo quamvis apud Patres ipsum vocabulum £ranssubstantiatio non occurrat, sunt tamen apud eos formulae, quae lpsam nominis circumseriptionem et rei designatae definitionem exhibent, ut quando dicunt: « ea quae sunt, in id mutantur, quod non erant»; « quae erant, in aliud mutantur »; « Christus visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui secreta potestate evertit»; « primarlae creaturae in Dominicl corporis transeunt naturam ete.»(th. VITT). Berengarius deinceps in Concilio Romano sub S. Gregorio VII. profiteri iussus est: « panem et vinum substantialiter converti in carnem et sanguinem Domini. » Vocabulum lpsum transsubstantiationis licet solemmiter adhibitum primum sit ab Eeclesia in Concilio Lateran. IV. cap. P'irmiter (Harduin. T. VII. p. 15.), diu tamen ante hoe tempus iam in usu erat apud catholieos scriptores. Dixerunt transsubstantiationem, transubstantiare, transsubstantialiter mutare saec. XI. Hildebertus (creatus episcopus Cenomanensis anno 1097) serm. 93 (de diversis VI.) Opp. ed. Maur. p. 689; Stephanus Eduensis ( creatus episcopus Augustodunensis anno 1112) de Sacram. altar. c. 18. Bibl. Max. PP. T. XX. p. 1878; saec. XII. S. Hildegardis ep. ad praelatos Moguntin. Bibl. Max. PP. T. XXIII. p. 565 col. 2; Petrus Blessensis ep. 140. ad Petr. clericum Regis Angliae, et serm. 38. Opp. ed. Busaeo 1600. p. 256. 435; in litteris encyclicis Petrus Cardinalis Sedis Apostolicae legatus adversus Albigenses apud Baronium an. 1178. n. 26. (T. XIX. ed. 1746); imo etiam in communi usu theologorum saeculi XII. fuisse hane loquendi formam, apparet ex epistola Gaufredi discipuli S. Bernardi ad Cardinalem Albanensem apud Baronium ibid. ann. 1188. n. 28. 


THESIS XIII. De propria motione transsubstantiationis.  

4 Àd conceptum comversiomis generatim requiri videtur et sufficere, » ut 1? duplex sit terminus, unus «a quo alter ad qwem, ille desinens » hic succedens secundum aliquam rationem entis pro diversitate con- » versionis diversam; ut 2? inter desitionem unius et successionem al- » terius mutuus sit nexus et ordo, quo successio exigat prioris desi- » tionem, et desitio ordinetur ad successionem alterius; praeterea 3? con- » versio, transsubstantiatione quoque non excepta, saltem magis proprie » dicetur, si in utroque termino maneat reale aliquod £ertwm commune, » quod cum termino formal? constituat terminum £ota/em; 4? denique » licet productio simpliciter dicta termini formalis ad qwem non aeque » postuletur sicut desitio termini & qwo, videtur tamen ad conversio- » nem maxime propriam, respectu etiam habito ad conversionem eucha- » risticam secundum Patrum explicationem , postulari, ut positio ter- » mini ad quem actione fiat productioni magis quam adductioni analoga, » quam replicationem dicere possumus (Lessius 1l. XII. c. 16). »


Haec thesis, ut patet, tota est in notionum declaratione, adeoque non tam argumentis demonstrantibus opus habet, quam potius (fide tamen praelucente) analysin requirit conceptus communis, quo omnes qui aliquid cogitant, saltem in confuso intelligunt conversionem. Nomine conversionis (obiectivae) generatim spectatae (1) omnes intelligunt transitum unius rei in aliam secundum aliquam rationem entis, vel accidentalem vel substantialem. Sie quando stipes convertitur in statuam, non transit in aliud secundum substantiam seu secundum quod lignum est, sed solum secundum figuram extrinsecam et accidentalem, a cuius diversitate habet lignum, ut sit stipes vel statua. Manet in hae et in omnibus aliis conversionibus acceidentalibus substantia eadem seu idem subiectum accidentium , et solum desinente figura vel generalius accidente quod erat prius, succedit figura vel aecidens aliud diversum. Contra dum convertitur aqua in vinum, aqua secundum rationem aquae transit in aliud, quod est vinum. Manet ibi vel saltem potest manere eadem materia, sed desinit perfectio illa specifica, qua est aqua, et succedit in connexione cum desitione prioris alia perfectio specifica , qua est e/mwm. Non disputabo de diversis sententiis philosophiae naturae, ut eam nune adpellant; illud saltem coneedent ommes, seeundum usum vitae communis aquam et vinum existimari et diei aliam et aliam substantiam, adeoque saltem secundum hune usum talem conversionem esse substantialem. Quia conversio intelligitur transitus rei in rem aliam, et quia substantia magis res est quam accidens; patet, magis proprie nomen conversionis adhiberi de transitu substantiali quam de accidentali, id quod etiam in communi usu loquendi observatur. Ex eodem conceptu intelligitur, eo amplius esse ac diei conversionem , quo plus substantiae desinit in uno termino, et quo simul perfectior substantia succedit in altero termino, dummodo ceterae conditiones necessariae ad conversionem non desint. 

lam si fiat analysis huius communis conceptus conversionis , facile reperientur in eo omnes et solae notiones, quas in enuntiatione theseos indicavimus. Manifesto enim 1*. dum unum dicitur converti in aliud; requiruntur duo termini. Terminus prior non dicitur converti, nisi quatenus saltem secundum aliquid sui desinat esse quod prius erat, et vice rei desinentis succedat aliqua alia ratio entis; hoc autem quod succedit priori, dicitur et est terminus in quem fit conversio. Ille prior compendii gratia dicitur terminus « quo, hie posterior terminus ad quem. Si spectetur tota res illa concreta, quae dicitur converti, is est £ermimus totalis a quo; ratio autem entis quae desinit, est terminus formalis a quo. Eodem modo potest distingui terminus totalis et formalis ad quem. &ic e. g. in transsubstantiatione eucharistica terminus totalis a quo est substantia panis cum suis accidentibus, terminus formalis est sola substantia panis; terminus totalis ad. quem est Sacramentum Eucharistiae i. e. corpus Christi sub speciebus panis velut unum compositum ex corpore Christi et speciebus, terminus formalis est corpus Christi. 

Porro ad conversionem requiritur 2°. ut swccessto sit propria et realis, h. e. debet esse non solum extrinsecus ordo temporis, sed intrinsecus nexus inter desitionem unius et successionem alterius, ita ut vi huius successionis exigatur desitio prioris, et unius desitio ordinetur ad hoe, ut eius vice alterum suecedat. Sine hoc nexu intrinseco poterit quidem res una desinere et alia eodem tempore incipere, sed non ideo erit transitus unius in alteram. Hoc tamen non ita intelligendum est, ac si terminus formalis ad quem ex natura sua deberet excludere terminum formalem a quo eiusque desitionem efficere, sicut se mutuo excludunt e. g. actus contrarii amoris et odii; sed sufficit ut propria ratio actionis , quae efficit conversionem , per positionem unius termini exigat desitionem alterius; conversio enim non denominat naturam intrinsecam terminorum, sed actionem et effectum. 

Insuper 3°. in conversione terminus formalis a quo ex dictis desinit, ac proinde etiam desinit terminus totalis esse qualis fuerat, non tamen oportet eum desinere secund»wm se totwm, ut statim dicemus. Terminus totalis ad quem spectatus in suo complexu per conversionem incipit esse, non tamen est necessarium, ut terminus formalis ad quem simpliciter novam existentiam acquirat, quod quidem ex conversione eucharistica evidens fit. Potest id etiam declarari ex generatione in hypothesi praeexistentiae animarum, quae licet ut thesis sit falsa et haeretica, non tamen absolute et per se esset impossibilis; ea autem supposita adhuc esset vera generatio hominis, licet anima, quae ut forma perfectionem et esse humanum tribuit, non tum primum inciperet, sed iam praeexstitisset. Analogia sublimior et mysterio eucharistico propinquior potest considerari in generatione Filii Dei secundum naturam suam alteram assumptam ex Virgine Matre. Quamvis enim Filius Dei praeexstiterit ab aeterno, est tamen vera eius secunda generatio, qua incepit non quidem esse simpliciter, sed esse homo. (Vide traetatum de Incarnatione). Si autem vera generatio potest consistere , licet substantialis forma generati, imo licet ipsa persona quae generatur, non tum simpliciter esse incipiat, sed iam praeexstiterit; haud difficulter intelligitur, posse esse veram conversionem, etiamsl terminus formalis ad qwem non simpliciter esse incipiat, sed secundum aliam rationem iam praeexstiterit. Attamen non videtur intelligi posse vera conversio per meram add»ctionem termini iam praeexistentis, sed videtur requiri, ut terminus, licet iam in alio statu praeexistens , ponatur et praesens sistatur per actionem, quae sufficeret ad eius productionem « praeciso quolibet esse quod iam habebat antea » (Pallavicin. Curs. theol. l. VI. c. 19. n. 255.), et quae ideo solet dici reproductio, melius forte a Lessio (de perfect. divin. l. XII. c. 16. n. 119.) appellatur replicatio. Ita sentiendum videtur respectu etiam habito ad mirabilem et singularem conversionem eucharisticam , ut a Patribus et Doctoribus declaratur, qui corpus Christi in Eucharistia fieri, effici, confiel, creari, recrearl docent. Sed de his infra distinctius dicemus.

4°. Nolim equidem negare, quod Cardinalis Pallavieinus (1. e. n. 257) adversus Cardinalem De Lugo (disp. 7) et alios affirmat, posse esse veram conversionem, etiamsl terminus & quo secundum se totum desinat, nihilque reale ex componentibus terminum totalem « q«o perseveret et maneat ad componendum terminum totalem ad quem. Etiamsi enim supponatur totum id, quod erat reale e. g. in virga Moysis, desiisse et nihil eius permansisse in serpente ut in termino ad quem , non tamen posset negari vera conversio virgae in serpentem. Commune tertiwm, quod scilicet maneat. idem in utroque termino, ait Pallaviecinus , in tal conversione esse, quod terminus convertendus slt « pars univers], » et in eius vicem sub identicis adiunctis extrinsecis itidem ut « pars universi » succedat terminus conmversus; vel, ut alu dieunt, commune tertiwm esset « conceptus rei praesentis. » Quae quamvis concedamus, simul tamen negari nequit, conversionem fore sensu magis proprio, S80 commune tertium in utroque termino totali sit aliquid reale et intrinsecum. In omni enim conversione oportet vere diei posse: hoc quod erat A, nune est D; seu, ut loquitur S. Ambrosius, in conversione « ea quae sunt, in id mutantur, quod non erant» De myster. c. 9. Id autem certe magis proprie dicitur, si maneat aliquod reale intrinsecum utrique termino totali. In conversione eucharistica hoe commune tertiwm reale (species panis et vini) reperiri, Pallavieinus utique fatetur et ipse (l. c. n. 259). Realitas obiectiva huius tertii communis tum ex hae ratione conversionis magis propriae suadetur, tum ex aliis argumentis suo loco demonstrabitur.

Sieut haec quatuor, quae enumeravimus , requiri ità eadem sufficere atque sola requiri ad veram conversionem, fere non aliter quam ex analysi communis notionis , qu& omnes concipiunt conversionem , et, si lubet, inductione demonstrari potest.

Corollarium 1. Terminus a quo etiam formalis non rite diei potest annihilari; neque enim simpliciter desinit subtraeta conservatione divina, sed desinit ad exigentiam actionis qua ponitur terminus ad quem, nec desitio est in nihilum, sed ad hoc directa, ut sit aliquid aliud.  

Corollarium 2. Ens simplex, in quo nec partes ullae sint, nee ulla accidentia separabilia , non potest esse terminus a quo conversionis saltem magis proprie dictae, quia licet tale ens creatum possit desinere secundum se totum, non tamen potest desinere ita , ut aliquid eius remaneat tamquam tertium commune utrique termino. 


THESIS XIV. Demonstratio dogmatis de transsubstantiatione ec traditione divino-apostolica, et ea echibetur in universitate et antiquitate consensus christiani.

 « Supposita conversionis notione quam saltem in confuso omnes con- » cipiunt, affirmandum est, in divina revelatione contineri modum ipsum, » quo in Eucharistia praesens fit corpus et sanguis Domini per conver- » sionem totius substantiae panis et vini in pretiosum corpus et san- » guinem; tum enim 1? universitas consensus, quando primum orta est » innovatio, tum 2^ antiquitas consensus eiusdem ex Patrum scriptis et » Liturgiis omnium Ecclesiarum manifesta hoc dogma una cum altero » praesentiae realis ab Apostolis traditum esse demonstrat. Quae qui- » dem demonstratio contra fallaeias Professoris Anglicani D. Pusey Spe- » ciatim vindicatur. »

Duplex praemittenda est animadversio. Quamvis imprimis absentia substantiae panis ac vini in SS. Eucharistia, et modus quo desinat panis ac vinum per transsubstantiationem, per se dogmata sint distincta (th. XIT.), cohaerent tamen inter se ita, ut cum haereticis de priori potissima sit controversia, et illo demonstrato etiam dogma alterum iisdem omnino testimoniis facillime persuadeatur. Unde non fas quidem est cum Pistoriensibus commendare silentium de transsubstantiatione , proposito tantum duplici dogmate de praesentia reali corporis Christi et de absentia substantiae panis; attamen certum omnino est, veteres omnes Doctores ae theologos qui docebant desitionem substantiae panis ac vini, etiam docuisse transsubstantiationem. Illa ergo panis &c vini desitio maxime in hae thesi nobis prae oculis habenda est. Alterum est quod animadverti debet, fidem universalem totius antiquitatis christianae in realem praesentiam corporis et sanguinis Domini in superioribus demonstratam hic a nobis praesupponi. Polemice ergo hic non disputamus cum Sacramentariis negantibus realem praesentiam; qui proinde in omnibus testimoniis Seripturae ac Patrum praedicationem corporis et sanguinis Domini detorquere coguntur, ut iis tantummodo signum aut virtutem aliquam derivatam a corpore Christi exprimi contendant. Sed disputatio praesens est directe cum iis, qui concedunt verbis Christi Domini, saltem verbis institutionis , et in doctrina Patrum significari, praesens fieri et esse in Eucharistia ipsum reale ac substantiale corpus Domini, simul vero contendunt, substantiam panis manere et cum pane aut sub pane esse corpus Christi, adeoque negant fieri hane praesentiam per transsubstantiationem. Quamvis enim verum sit, testimonia omnia demonstrantia transsubstantiationem demonstrare eo ipso etiam praesentiam realem , et testimonia saltem pleraque et potissima demonstrantia realem praesentiam etiam demonstrare transsubstantiationem, est tamen ad utramvis demonstrationem alia atque alia consideratio necessaria. Non possunt quidem adversarii quibuscum nunc agimus, impugnare testimonia demonstrantia transsubstantiationem , quin vel inviti simul impugnent eorum efficaciam ad demonstrandam realem praesentiam, ut Anglicano Doctori Pusey (1) apertissime accidisse videbimus; hoc autem ipsum argumentum est luculentum, dogma realis praesentiae non solum abstracte contineri in revelatione, sed una cum modo, quo praesentia efficiatur per transsubstantiationem; nec tamen hoc impedit, quominus possit ac debeat a nobis praesupponi veritas realis praesentiae, quam iam demonstravimus, et quam adversarii se ultro concedere profitentur. His praenotatis ad theseos probationem accedimus. 

I. Imprimis luce meridiana clarius constat, tempore quo Berengariana haeresis orta et damnata est, ac deinceps usque ad innovationes Wicleffi ac Protestantium hane fuisse fidem ae professionem universae Ecclesiae (dicamus interim occidentalis), quod in Eucharistia non est amplius substantia panis et vini, sed haec substantia desiit per conversionem in corpus et sanguinem Domini. 

1*. Sive Berengarius reipsa fuerit in sententia Sacramentariorum (2), sive posteriori saltem tempore admissa reali praesentia solum negaverit absentiam substantiae panis ac vini, et proinde substantiae conversionem; certum est, illum saepe negationi huie posteriori maxime institisse. Iam vero vix dum innotuerat eius doctrina, undique econclamatum est contra innovationem haereticam et contra perversionem catholieae doctrinae non solum quoad primum eaput, sed etiam quoad alterum. Seripserunt contra eius haeresim in Gallia, Angla, Italia Hugo Lingonensis, Adelmannus Brixiensis Episcopus, Durandus Abbas Troarnensis, Lanfrancus, Deodvinus, Guitmundus Aversanus Archiepiscopus, Guilelmus S. TTheodoriei Abbas, Algerus ete.; Concilia contra eandem coacta sunt plura in Gallia et in Italia. In his autem sive scriptis singulorum, sive Synodorum sententiis praesertim posterioribus, ubi post tot hominis fraudes vel certe repetitos errores professio fidei clarior exigenda videbatur, non minus negatio transsubstantiationis quam ipsius praesentiae realis condemnatur ut contraria fidei totius Eeclesiae et haeretica. 

Status totius quaestionis optime intelligitur ex libro B. Lanfranei de Corp. et Sang. Domini. Confutans Lanfraneus libellum Berengarii, quo is suam professionem fidei in Coneilio Romano sub Nicolao II. editam retractaverat, lpsa refert eius verba, ex quibus apparet, haereticum ipsum intellexisse, communem Catholicorum fidem et professionem a se in Concilio editam non minus ad transsubstantiationem quam ad realem praesentiam referri. Ita loquitur Berengarius: « erat Burgundus (Card. Humbertus, qui in Concilio tradiderat ei professionem subscribendam) 2» sententia imo vecordia vulgi, Paschasi atque Lanfranci, minime superesse in altari post consecrationem substantiam panis atque vini. » Respondet Lanfrancus: « cum catholica Ecclesia dividatur in clericalem ordinem atque laicalem, clericalis vero ordo consistat in Episcopis ac reliquis Christi sacerdotibus, aliisque diversarum dignitatum ecclesiasticis personis, hos autem omnes praeter paucissimos schismaticos hanc fidem tenere manifestissimum sit, rectius dixisses: erat autem Burgundus in sententia catholicae Ecclesiae, sed non in mea meorumque sequacium, qui maluimus nos ab ea superbe separare et contra eam ad nostram perniciem schisma facere quam humiliter membra eius esse et communem cum ea, fidem salubriter retinere..... Nicolaus Papa comperiens, te docere, panem vinumque altaris post consecrationem sae materiali mutatione in pristinis essentiis remanere, concessa tibi respondendi licentia, cum non auderes pro tuae partis defensione aliquid respondere, pietate motus ad preces tuas praecepit tradi scripturam tibi (professionem fidei), quam superius posui. » Lanfr. c. 4. b. Lege ibi reliqua Bibl. Max. PP. T. XVIII. p. 763. sqq. Guitmundus haeresim Berengarianam contrariam fidei catholicae ita describit: « Berengariani omnes quidem in hoc conveniunt, quia panis et vinum essentialiter non mutantur, sed ut extorquere a quibusdam potui, multum in hoc differunt, quod alii nihil omnino de eorpore et sanguine Domini sacramentis istis inesse, sed tantummodo umbras haec et figuras esse dicunt; alii vero rectis Ecclesiae rationibus cedentes, »ec tamen a stultitia recedentes, ut quasi aliquo modo nobiscum esse videantur, dicunt ibi corpus et sangwinem Domini revera sed latenter contineri, et ut swmi possint, quodammodo, wt ita dicerim, ómpanari. Et hanc ipsius Berengarii subtiliorem esse sententiam aiunt » l. I. De Corp. et Sang. Domini Bibl. Max. PP. l. e. p. 441. Utrosque deinde refellit tamquam haereticos dissidentes a fide universali. Singillatim 1. IIT. p. 460. agit contra posteriores, non iam quasi docuissent assumptionem hypostaticam panis, sed unice ex ea ratione illos ut haereticos damnat, quia asserunt panem et vinum manere unà cum corpore et sanguine Domini, atque adeo negant transsubstantiationem: « qui, inquit, rationibus Ecclesiae expugnati iam quidem negare nequeunt substantiam corporis Christi cibo inesse Dominico, panem tamen et vinum per verba Salvatoris in carnem eius et sanguinem verti nequaqwam credentes, sed, Ühristum pani et vino commiscentes tamquam subtiliori ratione haeresim alteram condiderunt. » lmo p. 462 hos impanatores aliquo modo nequiores esse dicit ipsis negantibus realem praesentiam , « qui nequiores nequissimis fratres suos umbraticos prae se iustifieaverunt.... et munitam undique catholicam pietatem bestialiter obstinati ob hoc tantum oppugnare videntur, ne ab ea victi esse videantur. » Confer etiam Hugonem Lingonens. Bibl. Max. PP. 1l. c. p. 417 sq. ; Durand. Troarn. ib. p. 420 sqq. ; Guilelm. 8S. Theodorici Bibl. PP. Cisterc. T. IV. p. 134; Algerum Bibl. Max. T. XXI. p. 251 sqq. Professionem deinde fidei a Berengario editam sub Nicolao II. fuisse ab ipsomet haeretico intellectam ita, ut per eam damnaretur negatio transsubstantiationis paulo ante vidimus. In professione alia eaque postrema in Concilio Romano edita sub S. Gregorio VII. anno 1079 diserte declaratur: « Ego Berengarius corde credo et ore profiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificam carnem et sanguinem Iesu Christi ete. » (Harduin. T. VI. p. 1585). 

Porro in Concilio Lateranensi IV. sub Innocentio III. posita est transsubstantiatio sub ipso hoc nomine in professione fidei catholicae: « (lesu Christi) corpus et sanguis in Sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, £ranssubstantiatis pane in corpus et vino in sangwinem potestate divina. » In Concilio Constantiensi et in Bulla Confirmationis Martini V. damnati sunt articuli Wieleffi, quorum tres primi pertinebant ad negandam transsubstantiationem ; in Florentino decreto pro Armenis iterum catholiea doctrina confirmata est: « substantia panis in corpus Christi, substantia vini in sanguinem convertuntur, ita tamen quod totus Christus continetur sub specie panis et totus sub specie vini». Definitio igitur Tridentina non est nisi solemnis et clarissima expressio antecedentis sensus ac consensus Ecclesiae totius. 

2*, Iam de consensu omnium theologorum nihil opus esset dicere, nisi nos cogeret incredibilis fallacia Doctoris Anglicani Pusey (1), qui audet affirmare, usque ad saeculum XV iniens opinionem, quod substantia panis ac vini remaneat in Sacramento, fuisse liberam, imo adeo visam fuisse alienam & periculo haereseos, ut potius haberetur commodior ad praecavendas difficultates (l. c. p. 31) (2). Quomodo probat assertionem tantae absurditatis, quantae iam ex paulo ante dictis apparet? Appellat ad eos, contra quos tamquam haereticos scripsit Guitmundus; tum ad Rupertum Abbatem Tuitiensem , cuius sententiam alii aliter interpretantur; ad Innocentium III de Sacrif. Missae l. IV. c. 9; porro ad S. Thomam in 1 Cor. XI. Lect. V, ad S. Bonaventuram, Durandum, Ocam, Scotum, Petrum Alliacensem, Caietanum, Hurtadum. Estne horum aliquis, qui negaverit desitionem substantiae panis ae vini eiusque conversionem in corpus et sanguinem Domini? Nullus, fatente ipsomet Doctore Pusey , si excipias illos haereticos a Guitmundo confutatos et Rupertum ex aliquorum interpretatione, qui tribuunt ei opinionem absurdam unionis hypostatioae panis cum Christo (1). Quo ergo paeto homo Anglicanus pervenit ex horum auctorum doctrina ad illam suam mirabilem conclusionem, fuisse usque ad saeculum XV hane de transsubstantiatione quaestionem liberae disputationis? 

Inprimis ait, hos Doctores commemorare sententiam putantium substantiam panis manere, neo tamen eam damnare velut haereticam, idque nominatim asserit de 9. 'Thoma (2). Praeterea insistit modo disputandi Ocami, Durandi, Scoti, Alliacensis, qui fatentur coexistentiam panis cum corpore Christi esse possibilem ; transsubstantiationem non posse demonstrari ex Seriptura ; multis difficultatibus non futurum fuisse locum , si substantia panis remaneret; nominatim haee tribuit Scoto (3), qui insuper transsubstantiationem solum admittat ut opinionem communiorem. Insuper saeculo adhuc XVI Caietanus commemorat Catholicos, qui verbis tantum non re admittant conversionem panis, et Hurtadus saec. XVII eum alis defendit possibilitatem coexistentiae panis cum corpore Christi. Haec Anglicanus disputator oratione bene longa et egregie composita ad fallendos homines in principiis doctrinae catholicae, in historia dogmatis et in ipsa historia litteraria parum versatos. 

Videamus primum, quomodo loquantur de hac re Doctores, ad quos adversarius appellat. Nominabo Scholae principes S. Thomam, S. Bonaventuram, Scotum. S. Thomas 3. q. (5. a. 9: « Quidam posuerunt, post consecrationem substantiam panis et vini in hoe Sacramento remanere. Sed haec positio stare non potest». Adfert quatuor rationes, et concludit: « unde haec positio vitanda est tamquam haeretica ». In commentario, ad quem appellat Pusey, S. 'Thomas ait, esse impossibile permanere substantiam panis, absque expressa commemoratione quidem haereseos; sed potuisset eruditus Doctor intelligere, sufficienter relici in re tali opinionem ut haeretioam, quando dicuntur asseri émpossibilia; s1 vero id non intellexit, sinceritatis fuisset consulere saltem Angelici Summam utpote princeps eius opus theologicum. 

S. Bonaventura primum quaerit, utrum panis convertatur in corpus Christi. Respondet: «sicut dicit Magister , quorumdam fuit positio (seilicet eorum, quos noverat Magister ex controversiis saeculo antecedenti habitis cum Berengarianis et forte etiam ex dubiis S. Anselmo propositis a Waleramo), quod non est ibi aliqua conversio, sed ad invocationem verborum sine conversione fit divina virtute, ut. corpus Christi sit ibi. Sed haec positio contraria est auctoritati Sanctorum et rationi (theologicae). Rationi quidem, quia aufert Sacramenti veritatem , congruitatem , et miraculi utilitatem.... Propter haec ergo haee positio est reprobanda, et neminem habet em doctoribus defensorem. Immo commnwniter (communi consensw) tenet Ecclesia, quod, est ibi conversio panis in corpus Christi, nom inquam n» partem corporis sed. in totum ». 4. dist. 11. P. 1. a. 1. q. 1. Descendit deinde Bonaventura ad explicandum modum conversionis et desitionis panis. Supposita communi tunc temporis doctrina philosophica, quod omnia corpora sublunaria componantur ex materia prima et forma substantiali, poterat ante Concilium Tridentinum dubitari, utrum diserta definitione Ecclesiae declaratum s1t, non solum desinere substantiam panis ac vini, sed etiam desinere tam materiam quam formam. Pusey videtur parum curare, si semel concedenda sit desitio panis, utrum dicatur remanere illa materia prima necne; fatetur enim p. 12, Durandum tenuisse transsubstantiationem, cum tamen neminem lateat, hunc Scholasticum fere solum ex iis quorum scripta supersunt, in illo errore fuisse de permanentia materiae, quae fuerat in compositione panis. Et tamen nune idem Pusey nescio qua fide refert sententias Bonaventurae ex l. c. q.2, ubi loquitur solum de modo explicandi desitionem panis, ac si ibi ageret S. Dootor de ipsa existentia conversionis, et non immediate ante declarasset, ut vidimus, conversionem panis in corpus Christi ab omnibus theologis et ab universa Eoclesia doceri. Quoad eam igitur opinionem, quod transeat panis manente tamen materia prima vel manente forma, potuit Bonaventura ante Concilium Tridentinum contentus esse mitiori hae censura: « ponunt communiter doctores, quod totum transit in totum, solis accidentibus remanentibus. Et propterea relicta prima opinione quae tollit conversionem materiae, relicta alia, quae tollit conversionem formae , magis catholicam tenemus, quod totus panis in corpus Christi convertitur, et optimo iure ista conversio transsubstantiatio dicitur. » 

Doctrinam Scoti Professor Anglicanus omnium calumniosissime tractat. Difficultates enim, quas Scotus sibl solvendas obiicit, ita ille proponit, ut lectores existimare debeant, in lis ipsius Scoti sententiam contineri. At vero Scotus in solutione difficultatum et in expositione sententiae tenendae probat ex communi consensu theologorum, ex doctrina Patrum, ex diserta definitione Concili Lateranensis, credendum omnino esse dogma transsubstantiationis 4. dist. 11. q. 9. n. 13. 14. 15. Ad difficultatem quam sibi obiecerat, «in creditis non esse determinandum modum, qui est difficilior ad intelligendum », respondet: « dico quod non est aliquis articulus arctandus ad intellectum difficilem, nisi ille intellectus sit verus, sed s/ verus est et probatur evidenter esse verum, oportet secundum illum intellectum tenere articulum.... sic autem supponitur de intellectu huius articuli ex auctoritatibus allegatis... Ecclesia declaravit, istum intellectum esse de veritate fidei in illo symbolo edito sub Innocentio III in Concilio Lateranensi: Firmiter credimus ete. , ubi explieite ponitur veritas aliquorum eredendorum, magis explicite, quam habebatur in symbolo Apostolorum vel Athanasii vel Nieaeni. Et breviter, quidquid ibi dicitur esse credendum , tenendum est esse de substantia fidei , et hoc post istam declarationem solemnem factam ab Ecclesia ». Scot. l. c. n. 15. 

  De reliquis Pusejanis argumentis, quibus suum impudens mendacium de libertate opinandi circa dogma transsubstantiationis usque ad saeculum XV ex Scholasticis persuadere voluit, nihil opus est multis dicere. Non solum hi Doctores censent, sed etiam longe communior theologorum catholicorum sententia concedit, non repugnare per se et ex intrinsecis rerum essentiis, ut corpus Christi praesens constitueretur manente substantia panis ( vide Suarez disp. 49. sect. 1). At quando quaeritur, non quomodo Christus hoc Sacramentum corporis et sanguinis sui instituere absolute potuisset, sed quomodo actu Znstituerit, ommes consentiunt, non remanere substantiam panis et vini sed eam convertiin corpus et sanguinem Domini.

Porro id ita esse, sane non nisi ex revelatione constare potest, aut aliunde constare posse nullus umquam, non dico theologus sed homo sanae mentis putavit. Verumtamen de modis, quibus haec revelatio innotesceret, poterat esse aliqua opinionum diversitas. Consentiunt omnes Catholici, traditionem divinam ab Apostolis Ecclesiae consignatam satis innotescere sensu ac consensu, explicatione ac definitione ipsius Ecclesiae, cui depositum fidei consignatum est sub directione Spiritus Saneti integre custodiendum et infallibiliter explicandum. Fuerunt autem aliqui Scholastici vetustiores, quibus hac sola definitione Ecclesiae , ut ex tempore Berengarianae haereseos est proposita, sensus traditionis apostolicae de transsubstantiatione adversus oppugnatores efficaciter probari posse videbatur, quia nee verba Seripturae nec testimonia Patrum, quae ipsis innotuerant, putabant ita clara esse et per se determinatae significationis , ut praescindendo a definitione Ecclesiae non possent in alium sensum intelligi. At illi omnes Scholastici, ad quos Pusey appellat, ex hoc ipso principio docent, dogma transsubstantiationis credendum esse « propter auctoritatem Ecclesiae ». Hoe autem profecto non significat, eos hane doctrinam habuisse ut quaestionem liberae disputationis, ut Anglicanus concludit, sed significat, fuisse diversitatem aliquam opinionum de efficacia aliquorum argumentorum ad theologicam demonstrationem. Solus Alliacensis dubitat, non iam utrum doctrina haec propter communem consensum sit tenenda , sed utrum sit explicite definita ab Eoeclesia tamquam dogma fidei. « Quarta opinio, inquit, communior est, quod substantia panis non remanet sed simpliciter desinit esse. Cuius possibilitas patet... Et licet ita esse non sequatur evidenter ex Scriptura nec etiam, videre meo (1. e. quantum ego video), ex determinatione Eoeclesiae , quia tamen magis favet ei et communi opinioni Sanctorum et Doctorum, ideo teneo eam etc. » 4. q. 6. a. 2. cf. Vasquez disp. 180. c. D. n. 47. Ex qua Alliacensis haesitatione , utrum certo constet de sensu definitionis Ecclesiae, manifeste patet, ipsi non satis perspectum fuisse statum quaestionis cum Berengarianis et doctrinam à Concilis tum declaratam , multoque adhue evidentius patet, hos commentarios scriptos fuisse ante Concilium Constantiense. Quod postremo Caietanum spectat, is tantummodo agit l. c. de notione conversionis, qualis scilicet debeat intelligi actio qua Christus praesens sistitur , ut sensu proprio diei possit conversio panis in corpus Christi, quam fides docet. In explicatione vero illius actionis omnes Catholici fatemur, posse esse salva fide aliquam opinionum diversitatem.

Iam si consideres, Ecclesiam, quum primum audita est doctrina negans transsubstantiationem, solemnibus definitionibus suum sensum ae consensum non minus in hoc dogma, quam in realem praesentiam manifestasse , theologos omnes etiam eos, quibus sensus Scripturae et Patrum minus perspectus erat, in auctoritate et consensu Ecclesiae conquievisse , agi deinde de dogmate quotidie coram omnibus fidelibus in omnibus totius Ecclesiae saeris altaribus in usum et praxim deducendo, in quo proinde fideles omnes diligenter instituendi erant; facile intelliges, argumentum praescriptionis hie totam suam vim exserere. Si enim hune consensum eum omnibus suis adiunctis, praesertim cum indole ac principiis Ecclesiae Catholicae, spectes primum tantummodo historice et philosophice , videbis repugnantiam in ordine morali maximam , ut haee talis doctrina in tali unanimi sententia umquam induci potuerit per innovationem sive simul et semel uno velut impetu sive paulatim aoc velut occulte serpendo, postquam praecessisset communis sententia opposita , in Eucharistia revera esse panem et vinum prout sensus percipiunt. Si autem adiungas principium fundamentale theologicum de custodia depositi sub directione Spiritus Saneti per Pastores et Doctores a& Christo in hune finem institutos, quod principium ex omnibus christianae doctrinae fontibus suo loco luculenter demonstravimus, perspicies eo evidentius absolutam impossibilitatem innovationis et transitus ab antecedente negatione, quae supponi deberet, ad sequentem universalem affirmationem et professionem mysterii (Vide Tract. de Tradit.). 

Quamvis igitur modus loquendi de Eucharistia, ut exstat in monumentis antiquitatis christianae, esset ambiguus et diversos sensus per se spectatus admitteret, quamvis e. g. oratio in omnibus Ecclesiis inde ab antiquissimis temporibus quotidie publice frequentata, ut convertatur panis et vinum per verba Christi et potentiam Dei in pretiosum corpus et sanguinem Domini, et doctrina ab omnibus Doctoribus totius antiquitatis de Eucharistia agentibus multipliciter repetita, panem et vinum mutari, converti, transferri, transelementari in corpus et sanguinem Christi, quamvis, inquam , hae et his similes formae loquendi essent ambiguae; ille tamen, quem diximus, totius nominis christianl consensus per multa saltem saecula manifestissimus, omnem tolleret ambiguitatem doctrinae etiam antecedentis. 

3°. Priusquam consideremus modum hune proponendi dogmatis in antiquitate christiana, quando nullo adhuc instante adversario atque ideo absque scopo polemico simpliciter tradebatur, quid sit de Eucharistia credendum; paulo adhuc amplius et universalius ob oculos habeamus necesse est consensum ipsum aetatis nobis propinquioris, ut eo certior et evidentior sit conclusio ad consensum antecedentem. Neque enim solum in Ecclesia occidentali, de qua hucusque diximus, sed pari omnino consensione eandem fidem de absentia substantiae panis ac vini et de transsubstantiatione videmus manifestam in Eoolesia orientali à multis saeculis divulsa ab Eeclesia latina, et apud diversas sectas orientales. Polemice vero in oppositione ad certos errores sicut in occidente ita etiam in communionibus orientalibus fides tradita de Eucharistia sese manifestavit, quamprimum innovationes eis innotuerunt vel malis artibus obtrudi coeperunt saeculo XVI. et saeculo XVII. 

Primum enim Lutherani Tubingenses, deinde Calviniani per Patriarcham Cyrillum Lucarim aliosque Graecos, paueissimos in suas partes pellectos, ipsis orientalibus persuadere aggressi sunt, fidem à maioribus acceptam revera esse eam , quam Protestantes invexerant. At responsa leremiae Patriarchae Constantinopolitani ad Tubingenses, Synodi congregatae ad damnandas haereses Cyrilli Lucaris, attestationes quam plurimae subscriptae ab Episcopis et Clericis tum Graecis tum Monophysitis et Nestorianis , Professio Fidei Ecclesiae orientalis approbata a Patriarchis et Metropolitis demonstrarunt etiam iis, qui studiose facti veritatem negare vel saltem occultare conabantur, sicut circa alia capita à Protestantibus reiecta ita circa doctrinam transsubstantiationis eandem omnino professionem servatam esse ab orientalibus per tot saecula ab unitate Eccclesiae recisis , ac est fides Ecclesiae Catholicae. Vide documenta citata in "Tract. de Sacramentis in genere th. XVIII., ubi de numero Sacramentorum egimus; in iis omnibus reperies semper etiam articulum expressum de transsubstantiatione. Quoniam eas omnes attestationes transcribere non vacat, sit ceterarum loco vel una « Professio Fidei Ecclesiae orientalis », quae ab omnibus Patriarchis et a Metropolitis schismatis Graeci ac Russiaci approbata ita habet quaest. CVII: « Eo tempore, quo sacra munera consecrat sacerdos , ita omnino secum statuere debet, quod substantia ipsa panis et substantia vini transmutatur in substantiam veri cor- poris et sanguinis Christi opera Spiritus Sancti, cuius invocationem tum peragit (sacerdos) rogans, ut mysterium ipse perficiat, et dicens: mitte Spiritum Sanctum tuum etc. Quippe pronuntiatis his verbis transsubstantiatio (4 pstovowocic) statim fit, transmutaturque panis in verum corpus Christi et vinum in verum sanguinem manentibus tantummodo speclebus, quae apparent etc. » ed. Lipsiae 1695 p. 166. Commentum, quod haee doctrina posteriori tempore a Latinis ad omnes communiones orientales transierit, sponte se prodit ut absurdum ex rei impossibilitate, ex protestatione orientalium, quando id eis a Protestantibus est obiectum (cf. Perpetuit. Fidei T. III. p. 481. sq.), et ex plena concordia quoad hoe caput inter Ecclesiam Romanam et orientales, quoties de resarcienda unitate actum est. Unde etiam ili sehismatieci, qui ut Marcus Ephesinus ad impediendam unionem quaslibet discrepantias in disciplina ecclesiastica exaggerabant, in hoc articulo fidei plenam agnoscebant consensionem. In professione fidei edita a Michaele Palaeologo in Concilio Lugdunensi II. anno 1274 simpliciter declaratur: « Sacramentum Eucharistiae ex azymo conficit eadem Romana Ecclesia credens et docens, quod in ipso Sacramento panis vere transsubstantiatur in corpus (ZAnZ2oc pevovciwvto. eie copa) et vinum in sanguinem Domini lesu Christi » Harduin. T. VII. p. 695. 

Spectata iam consensione totius nominis christiani in universo orbe terrarum, consensione communionum ex multis saeculis nullo unitatis vinculo inter se cohaerentium , consensione in mysterio, quod hine quidem est in publica et quotidiana usurpatione et praxi omnium fidelium, inde vero creditu diffücilimum et supra rationem ipsique testimonio sensum contrarium videtur, quis non intelligit, quantam vim demonstrationis prorsus ineluctabilem acquirat argumentum praescriptionis. Immediate enim continetur in hae professionis unitate antiquitas eiusdem saltem relativa, quod fides eadem iam universalis erat in oriente et occidente ante exortum schisma; et continetur apostolicitas seu antiquitas absoluta, quia consensus talis est, quem ratione tum philosophica tum theologica intelligimus non posse nisi ex revelatione ab Apostolis tradita originem duxisse. Proinde etiam hie manifestus multis saltem saeculis consensus christiani nominis norma esse deberet interpretationis, si quid in modo loquendi superiorum aetatum ambiguum esset vel minus explicitum. Quanto vero magis universalis eadem professio saeculorum propinquiorum non modo haeresim sed etiam stuporem animi convincit hominum, qui, ut mox videbimus , obvium sensum ac consensum saeculorum antecedentium in publicis Liturgiis et monumentis SS. Doctorum per omnes Ecclesias manifestum cavillando indigne detorquent, et, ut loquitur Guitmundus, « munitam undique catholicam pietatem bestialiter obstinati ob hoc tantum oppugnare videntur, ne ab ea victi esse videantur ».

II. Imprimis est doctrina constans, perpetua, universalis totius antiquitatis christianae, quod per verba Redemptoris et per omnipotentiam Spiritus Sancti « pants transmutatur, convertitur, transelementatur etc. in corpus Christi, vinum in pretiosum sanguinem Christi » ; de pane fit corpus Christi»; « panis propositus in altari fit corpus Christi »; pariterque « vinum, id quod est in calice, fit sanguis Christi ». Singillatim sententias Patrum ac Liturgias antiquas, in quibus plane omnibus haec fides a sacerdote, a diacono, ab universo populo publice profitenda continetur, híc transeribere opus non est, cum testimonia sint notissima et a nobis, quantum satis est, citata in thesi VIIT, ubi de reali praesentia egimus, Animadvertatur autem sedulo id quod dixi, hune non esse modum forte loquendi rariorem et specialibus quibusdam in adiunctis et occasionibus adhibitum, sed esse modum communem et universalem in institutione totius populi christiani, hane communem, publicam, universalem omnium professionem. 

Ut una cum expositione doctrinae totius antiquitatis christianae directe confutemus argumenta contraria a Professore Anglicano nunc iterum ex Calvinianis fontibus inducta, considerabimus in ea , quam praestruxi, professione antiquitatis 1" terminum, Zn quem dicitur fieri conversio, et qui est corpus Christi; 2* examinabimus modum , quo Patres loquuntur de desitione termini, qu? convertitur; 3^ denique spectabimus eorum doctrinam de ipsa conversione substantiali.

1°. De termino , in quem fit conversio. In universali illa professione, qua tota antiquitas christiana consentiebat unanimis, « panem converti, transmutari etc. in corpus Christi », Pastores et fideles corpus Christi intelligebant corpus ipsum reale et substantiale. Nondum affirmo, intelligi conversionem substantialem ; sed solum aio, in ea solemni formula praedicatum corpus Christ? retinere suam significationem propriam et non posse sumi in significatione impropria et translata. Id probatur argumentis omnino omnibus, quibus demonstravimus realem praesentiam. Eodem enim sensu dicitur corpus Christi in hac formula « panis transmutatur aut convertitur in corpus Christi», et « panis aut de pane fit corpus Christi », quo sensu accipitur in verbis Domini: « hoe est corpus mewm ». Sane proprietas significationis huius nominis corpus Christi in solemni professione: « panis transmutatur in corpus Christi », ita evidens est, ut nulla demonstratione opus esse deberet pro illis, qui profitentur se admittere praesentiam realem substantialis corporis Christi, et qui proinde agnoscunt sensum proprium in verbis institutionis: « hoo est corpus meum ». Profecto enim ex lisdem rationibus absurdum est, ut inde a temporibus apostolicis omnes fideles semper et ubique profitentes « panem transmutari aut converti in corpus Christi », intellexerint, corpus Christi sensu improprio pro re significante corpus vel elevata ad specialem virtutem derivatam a corpore Christi, ex quibus rationibus in verbis Christi: « hoc est corpus meum », idem hie sensus improprius repugnat, quem Sacramentarii confinxerunt.  

Quando Doctor Anglicanus constantem doctrinam Patrum et Liturgiarum de conversione panis in corpus Christi non veretur explicare hoc commentario, quod substantia panis manet, et tamen ipse panis fit « sacramentaliter corpus Christi», fit « spiritualiter, sacramentaliter, supernaturaliter, tamen non carnaliter corpus Christi», « quod panis est in sua naturali substantia et suis qualitatibus, et est (panis idem) ineffabiliter et divine corpus Christi » etc. p. 152. 272. 307; patet terminum corpus Christi in locutione interpretanda ( « panis mutatur in corpus Christi») accipi sensu improprio pro re elevata ad aliquam supernaturalem virtutem et qualitatem, propter quam dicatur corpus Christi, ut ergo non panis convertatur in proprium et substantiale corpus Christi, sed panis communis mutetur in panem benedictionibus cumulatum. At si panis in tota antiquitate usu universali et non solum nulla addita explicatione metaphorae, sed additis declarationibus , ut videbimus, quae metaphoram in praedicato « corpus Christi» excludunt, potuit propter huiusmodi superadditam qualitatem diel transmutatus in corpus Christi, idque derivatione immediata ab ipsis verbis Salvatoris « hoc est corpus meum », quibuscum illa professio antiquitatis christianae connectitur; iam absurdum non esset verba Salvatoris, quando accepit panem et dixit: « hoe est corpus meum », intelligere eodem sensu: hoe est corpus meum i. e. panis elevatus ad supernaturalem virtutem, propter quam dicitur corpus Christi. Cur deinde testimonia Patrum, quibus in connexione cum verbis iisdem evangelicis affirmant praesentiam corporis Christi, non in eundem sensum cum Calvinianis detorqueri poterunt? Atqui haee detorsio verborum Christi et SS. Patrum evidenter absurda est, ut a nobis suis locis ostensum est et a Doctore Pusey non negatur, qui librum suum scripsit ad demonstrandam realem praesentiam. Ergo evidenter eodem modo repugnat, ut corpus Christi intelligatur sensu improprio in professione solemni: panis transmutatur in corpus Christi , quo sensus improprius repugnat in verbis: hoc esf corpus meum. 

Voluit Anglicanus Professor revelationem divinam pro lubitu dispertiri, ut£ partem eius unam admitteret, alteram negaret, atque ideo coactus est ad negationem veritatis revelatae statuere principia , quibus aeque uti possunt haeretici alii ad negationem etiam alterius partis, quam ipse videt esse necessario affimnmandam. Est quippe praesentia realis revelata non abstracte solum et seorsum a modo quo efücitur, sed una eum hoe modo complexa; unde fit, ut revelatio ipsius modi, prout in praedicatione ecclesiastica continetur, impugnari non possit nisi iisdem absurdis principiis interpretationis , quibus Sacramentarii impugnant praesentiam realem. Neo immerito Calviniani et Zwingliani Lutheranis opponere solebant, adserta praesentia reali substantialis corporis Christi admittendam etiam esse transsubstantiationem ; et propter ipsam intimam connexionem veritatum fidei inter se invicem verum pariter est, quod ait ipse Doctor Pusey p. 75, haereses quae etiam videntur sibi contrariae , vineoulo aliquo principiorum inter se cohaerere, ut pronus sit lapsus ab una in alteram (1). 

Posset forte dici, corpus Christi in universali et constanti illa professione, qua panis et vinum dicitur transmutari et converti in corpus et sanguinem Domini, non significare rem sanctificatam quomodocumque, sed sanctifieatam corpore Christi contento et praesente in ea, unde sensus erit: panis communis transmutatur et convertitur in rem continentem eorpus Christi. At imprimis hie sensus subiiclendus verbo corpus Christi esset saltem aeque improprius; nos autem non solum aliquam specialem signifieationem impropriam , sed generatim et simpliciter significationem impropriam et translatam demonstramus esse absurdam. Quis porro non videt, aeque esse commentitiam et contra omnium hominum usum loquendi confietam significationem, ut in formula solemni liturgica, a Patribus adhibita velut simplicissima et non indiga explieationibus, imo quà ipsi Patres tamquam propositione adhue clariori solent explicare, quid efficiatur verbis institutionis: « hoc est corpus meum », ut in tali inquam formula vox corpus Christ? non retineat suam propriam et obviam significationem, sed detorqueatur ad sensum improprium, petitum e longinquo, qui nemini nisi cavillando possit in mentem venire? Ceterum, ut maneamus in instituto argumento ad Aominem , si in tam solemni, simplici, universali professione fidei, quid sit Eucharistia, iam asseritur intelligi debere corpus Christ? sensu improprio non obvio sed difficillimo (talis enimvero est, si iubemur nomine corpus Christi intelligere pamem, continentem corpus Christi), quomodo, quaeso, persuadebis, esse potius verum hune sensum quam alium Sacramentariorum pari quidem modo, sed certe non magis improprium et contortum, quo dicitur nomine corpus Christi significari panem elevatum ad figuram vel ad virtutem corporis Christi ?

Negari igitur sine ridiculis contorsionibus Sacramentariorum nullo modo potest, in professione communi omnibus Ecclesiis antiquitatis, quod panis transmutatur aut convertitur in corpus Christi, quod panis transmutatione fit corpus Christi ( vide Liturg. Chrysostomi th. VIII. p. 109. 110.), quod de pane fit corpus Christi; in hac, inquam, professione corpus Christi intelligi sensu obvio ac proprio corpus, Christi reale et substantiale. Dicitur ergo unum corpus transmutari aut converti in aliud corpus ( panis in corpus Domini) Atqui quoties unum corpus transmutatur in aliud corpus, una substantia in aliam substantiam, semper et necessario intelligitur prior substantia desinere et fieri alia seu in vicem eius succedere alia; est quippe haec essentialis notio conversionis substantiae in substantiam sensu declarato in th. XIII. Cum enim conversio sit desitio unius per successionem alterius secundum aliquam rationem entis, qualis sit haec ratio entis, utrum substantia an accidens, designatur non sane verbo transmuto, conterto etc., quod fere indifferenter se habet ad quamvis speciem transmutationis signifioandam ; sed designatur ratio entis, secundum quam est desitio et successio, per terminum in quem fit conversio, seu per terminum formalem ad quem. Siigitur hic terminus formalis ad qwem est substantia, necessario intelligitur haec substantia succedere in vicem et ad desitionem alterius esse specifici, quod ponitur ut terminus convertendus (terminus « quo); et proinde si, ut supponitur, etiam hic terminus « qwo est substantia, necessario intelligitur, unum esse substantiale designatum in termino ad quem succedere in vicem et ad desitionem alterius esse substantialis designati in termino « qwo. Sie docti et indocti, quando audiunt converti virgam in serpentem , omnes intelligunt, per successionem illius entis substantialis, quod est serpens, desinere alterum ens substantiale, quod est virga; sicut vicissim omnes intelligunt, quando dicitur e. g. natura corrupta transmutari in inoorruptionem , mutationem esse secundum desitionem imperfectionis et successionem perfectionis accidentalis in eadem permanente substantia. In illa ergo solemni professione: « panis transmutatur in corpus Christi », eo ipso quod terminus ad quem est atque ex dictis et adhue dicendis necessario intelügitur substantiale corpus Christi, manifesto exprimitur conversio substantiae in substantiam, desitio scilicet substantiae quae est panis, per successionem substantiae alterius quae est corpus Christi. 

Dixi eonversionem substantialem exprimi, quoties terminus formalis ad quem seu id, in quod fit transmutatio, est substantia; non tamen dico, semper intelligi conversionem substantialem , quoties terminus ad quem designatur nomine substantivo , quod per se quidem et significatione immediata est nomen substantiae, sed tamen ex usu loquendi adhiberi potest et in contextibus reipsa adhiberi intelligitur non ad significandam substantiam, sed sensu improprio ae translato ad significandam qualitatem seu perfectionem accidentalem (ut accidens opponitur substantiae). Videlicet quando terminus formalis ad quem est qualitas accidentalis, ex dietis conversio non est secundum substantiam, sed substantia secundum esse substantiale manens eadem mutatur secundum esse accidentale ab hoc statu in alium, ut corpus corruptibile mutatur in corpus glorifioatum , ubi terminus formalis ad quem non est corpus, sed sunt qualitates glorificationis succedentes qualitatibus corruptibilitatis. Iam sieut in propositionibus enuntiantibus quid aliquid sit, potest aliquando qualitas exprimi in praedicato metaphorice per nomen designans significatione immediata substantiam et significatione translata qualitatem, ita etiam in propositionibus enuntiantibus mutationem idem et secundum eundem usum loquendi fieri potest in termino formali ad quem. At sicut in propositionibus prioribus observandae sunt leges locutionis humanae, ita eaedem omnino leges custodiantur oportet in propositionibus hisce posterioribus, ne oratio evadat inepta et ad fallendum composita. Lex autem metaphorarum est universim, ut fundamentum translationis sit notum et sponte se offerens intellectui, adeoque in re praesenti postulatur talis similitudo inter rem substantialem a qua nomen transfertur, et inter rem alteram ad quam ob similitudinem ac analogiam qualitatum transfertur , ut facile intelligatur sensus translatus et fundamentum translationis. Sie sine periculo erroris potest dici, homines per gratiam et vitae innocentiam mutari in angelos; in resurrectione corpus transire in naturam animae et fieri spirituale; per gratiam baptismi transmutari fideles in Christum; Christum dum nobiscum unitur in Eucharistia, non transmutari in nos, sed nos in ipsum; Paulum diligentissima imitatione in se ipso expressum ostendisse Christum transmutata animae suae forma ad ipsum exemplar; bonitatem divinam transmutare nos in se ipsam. Sunt haec exempla ex Patribus citata a Doctore Anglicano. Contra vero quod ad scopum peculiarem dixit Gregorius Nyssenus (contr. Eunom. 1. IV. p. 161; 1. I. p. 56. T. IL.), humanam naturam in Christo (per glorificationem) transmutatam esse in divinitatem, vel in divinam naturam (1), obscurum est et indigum multa explicatione ex aliis doctrinae capitibus, et ex ipsius Gregorii aliis sententiis (cf. Petav. de Incarn. l. X. c. 1. n. 6. sq.). Unde talis modus loquendi nec fuit nec esse potuit umquam penes Catholicos communis et tamquam universalis fidei professio, quid de Christo credendum sit; sed propter eandem rationem quia sensu obvio ac proprio verborum exprimit substantialem humanae naturae mutationem , potuit adhiberi et revera est adhibitus sine alia explicatione ad exprimendum dogma Eutychianorum. 

Diserimen itaque inter locutiones, ubi formalis terminus conversionis ad quem exprimitur per nomen immediate designans qualitatem seu accidens, et inter has alias, ubi idem terminus exprimitur per nomen sensu non immediato sed translato designans qualitatem , dummodo sensus tropieus sit manifestus, non est aliud quam rhetoricum, sicut universim inter locutiones proprias et metaphoricas, atque adeo pari modo utrisque exprimitur transmutatio non secundum substantiam, sed secundum accidentalem aliquam rationem entis. At ubi tamquam terminus formalis ad quem designatur substantia, ubi videlicet nomen designans substantialem rationem entis constat retinere suam propriam significationem et non adhiberi sensu translato, non potest intelligi alia transmutatio expressa, quam secundum substantialem rationem entis, ut evidenter constat inWhao solemni professione, quod panis transmutatur in corpus Christi seu fit corpus Christi, in Liturgia toties per omnes Eoclesias ab universo Clero et populo repetita , quoties divina mysteria celebrantur. 

Professor Oxoniensis impendit centum fere paginas p. 162 sqq. ut demonstret, verba transmutari, transferri, transelementari apud Patres occurrere etiam de transmutationibus accidentalibus, id quod contentione magna sed prorsus non necessaria nec utili ad suum scopum iam praestiterant Calviniani Albertinus, Blondellus et Claudius ( vide Perpetuit. Fid. defens. T. II. 1. VI. c. 3). Concedimus omnes, fieri efiam transmutationes accidentales et quidem frequentissimas, et has quoque designari verbis commemoratis. Quando Catholici insistunt verborum significationi, utille ipse scriptor catholicus, quem Pusey nominatim ibi impugnandum suscepit, profecto non agunt de significatione verbi £ransmuto, transelemento etc. seorsim sumpti, sed de locutione complexa transmutationis, transelementationis etc. in corpus Christi (1). 

In longe maxima parte exemplorum, quae à disputatore nostro post Calvinianos producuntur ex SS. Patribus, expresse terminus ad quem ponitur qualitas aut perfectio accidentalis superaddita; in plerisque enim dicitur nos transmutari 2m melius, in aliquid divinius, n incorruptionem , Christum per suum Evangelium nos transmutare quodammodo ad suam propriam qualitatem (npec tQuxy Ge mep mount Cyril. Alex. de Ador. 1. 17. p. 614), naturam humanam in Christo esse transmutatam ad divinam dignitatem , aquam baptismi per virtutem Spiritus Sancti transelementari vel transferri ad quandam divinam et ineífabilem efficaciam ( npec Seuxy ciya x&t appncov oye toy etovtat al. p. sce ety e .oUt oct Qwapt) Cyrill. T. IV. p. 147) etc. etc. 

Ad hane classem pertinent etiam propositiones illae ab adversario citatae, in quibus terminus foftalis quidem exprimitur per nomen substantiae cum epitheto designante qualitatem , sed terminus formalis transmutationis continetur unice hoc epitheto qualitatis. Ita a Gregorio Nysseno in interpretatione illius dicti in Ps. II. « reges eos in virga ferrea etc. » dicitur Christus gentes confracto eo, quod erat luteum ac testaceum , transelementasse in éntemeratam naturam (tis vn» dxnpxtc? quoty), et a Chrysologo dicitur Christus naturam commutare in coelestem substantiam; similiter à Tertulliano dicuntur homines in resurrectione « demutati in angelicam substantiam per illud incorruptelae indumentum, » à Macario « transmutati in divinam naturam ». seu potius in naturam Deo similem cic Sein. Qucw; a Cassiano dicitur in Christo per glorificationem « natura carnis in sp?ritualem (cf. 1. Cor. XV. 44) translata substantiam ».

Altera classis testimoniorum a Doctore prolata est, ubi qualitas exprimitur per nomen substantiae sensu improprio et translato adhibitum. De his sufficiunt paulo ante dicta, profecto enim illae locutiones manifesto tropicae hine inde in certis contextibus et occasionibus adhibitae nihil prorsus habent commune eum professione universali, quod panis transmutatur in corpus, vinum in sanguinem Domini; vel panis aec vinum, de pane et vino fit corpus et sanguis Domini. 

Tertiam classem testimoniorum habet Doctor Anglicanus communem cum antiquis Lutheranis. Confert scilicet duas propositiones: « Verbum caro factum est», et « panis fit corpus Christi ». Patres S. Athanasius, S. Gregorius Nyssenus etc. multis insistunt, in priori propositione nullam debere intelligi mutationem ; ergo, ita ipse infert, etiam quando iidem Patres docebant, quod panis fit corpus Christi, non possumus censere, eos intellexisse mutationem substantialem panis. Ergo, posset prosequi ulterius, quando iidem Patres legebant in Scripturis « aquam vinum factam, uxorem Loth factam statuam salis, » non possumus censere ab eis intellectam fuisse mutationem substantialem , ut aqua et uxor Loth desiverint esse substantialiter idem quod fuerant. Imo in illa propositione « Verbum caro factum est, » non solum nulla substantialis, sed nec ulla accidentalis mutatio Verbi intelligi potest, cum utraque absolute repugnet in Deo; ergo iuxta hane artem interpretandi neque possumus censere, in propositione altera indicari mutationem , quam Doctor Pusey nominat sacramentalem, et quam relpsa in pane fieri affirmat. 

Omissis vero huiusmodi responsionibus indirectis, quae tantummodo ostendunt illationem Doctoris esse absurdam, non tamen demonstrant rationem, cur sit absurda; consideremus ambas propositiones in se ipsis, quomodo conveniant et quomodo diserepent. Suppono ex Tractatu de Incarnatione, in priori propositione praedicatum caro esse positum er synecdochen notissimam in usu loquendi biblico pro concreto: Verbum factum est homo. Iam in hac propositione praedicatio « factum est homo » debet intelligi sensu proprio et substantivo: factum est realiter et substantialiter homo. Qui diceret, significari non Verbum substantialiter factum hominem, sed inhabitatione et relatione coniunctum cum homine, incideret in Nestorianismum; qui affirmaret, praedicatum omo intelligi non hominem substantialem, sed figuram vel virtutem hominis, incideret in docetismum vel Eutychianismum. In hoc ergo congruit propositio cum altera: panis fit corpus Christi, ubi aeque ex dictis et dicendis necessario intelligitur, panem fieri realiter et substantialiter ipsum corpus Christi. Qui autem affirmant, indicari tantummodo figuram corporis Christi, vel panem in quo praesens sit corpus Christi, ii sequuntur priores quidem hermeneuticam Docetarum, posteriores Nestorianorum. Unde quod adversarius exprobrat Catholicis, propositioni « Verbum caro factum est » subiici sensum haereticoum , si verbum fieri urgeatur, ut à Catholicis urgetur in propositione altera: « panis fit corpus Christi; » id possemus certe meliori iure retorquere in ipsum: si verbum fier? accipiunt in propositione Evangelii Ioannis eo sensu, quo illud detorquent in propositione altera « panis fit corpus Christi », necessario incidunt in docetismum vel Nestorianismum. 

At praeter hane proprietatem significationis ac realitatem. substantialem in praedicato duae illae propositiones nihil habent commune. In priori subiectum est Verbum h. e. persona secundum formalem rationem personalem et persona divina, in qua omnis mutatio absolute repugnat. Eo ipso, quod in praedicato enunciatur terminus substantialis factum est homo, necessario inferretur mutatio subiecti quod factum est homo, nisi subiectum esset Deus essentialiter incoommutabilis; nullam ergo ibi indicari mutationem, non ex praedicato sed unice ex infinita perfectione subiecti intelligitur. Porro sicut subiectum est persona divina denominata secundum naturam divinam, quam solam habet ante Incarnationem , ita in praedicato homo significatur eadem persona divina denominata secundum alteram naturam, quam in tempore assumpsit sibique fecit propriam ita, ut Deus vere et substantive sit homo. Propositio igitur Deus est homo, non enuntiat naturam divinam esse naturam humanam, sed enuntiat identitatem personae quae in subiecto denominatur secundum unam, in praedicato secundum alteram suam naturam, atque ideo potest esse et est vera, quia persona divina potest habere et habet duplicem naturam. Unde etin propositione Deus Verbum fit homo, significatur velut via ad illum terminum Deus-homo, quod scilicet personae divinae habenti ab aeterno naturam divinam incipit in tempore propria esse natura etiam humana, citra mutationem non mutabilis Deitatis. Quid iam quaeso his simile est in propositione altera « panis fit corpus Christi? » Incipitne hypostasis panis absque sui mutatione habere duas naturas, unam qua sit panis, alteram qua sit corpus Christi reale et substantiale, atque adeo corpus Christi desinit esse in hypostasi Verbi et incipit esse in hypostasi panis? « faciebat ad vanitatem Mareionis, ut panis erucifigeretur! » (Tertull. cont. Marc. 1. IV. 40). 

Sepositis aegri somniis inspieiatur propositio: « panis fit corpus Christi. » Non enuntiatur in subiecto hypostasis secundum formalem rationem hypostaseos, ut habens unam naturam , et in praedicato eadem hypostasis, ut habens aliam naturam, sed enuntiatur in subiecto substantia spectata secundum naturam, et in praedicato alia natura substantialis , atque una dicitur fieri alia, quod in omnium hominum linguis significat et ab omnibus mentibus intelligitur non aliter, quam quod una desinat esse per successionem alterius in eius vicem. Unde verum est, quod dixi, praeter substantialitatem praedicati nihil esse commune duabus propositionibus ab adversario collatis , quasi idem fier? absque mutatione intelligi posset in una, quod intelligitur in altera. Ut conferri possent, deberet altera ita habere: Deus spectatus secundum naturam factus est corpus humanum. 'l'um sane, sicut in propositione de qua quaeritur, natura substantialis una diceretur fieri natura substantialis alia, eoque ipso intelligeretur dici natura divina desinere et in eius vicem succedere corpus humanum; quod quia propter necessariam et incommutabilem essentiam divinam evidenter est absurdum, evidenter absurda esse intelligitur propositio enuntiata. 

Maneat igitur, in universali professione ( « panis transmutatur, transelementatur, convertitur, transit in corpus Christi; panis, de pane, ex pane fit, efficitur, conficitur corpus Christi; panis fit ipsum corpus Christi »), enuntiari successionem corporis Christi in vicem panis desinentis eo ipso, quod terminus , in quem dicitur fieri transmutatio, est reale et substantiale corpus Christi, cum praedicatum corpus Christi in hac professione aeque ac in verbis institutionis « hoc est corpus mewm, » ad quorum efficientiam declarandam illa refertur, sensum proprium necessario retineat, nec possit intelligi sensu improprio et translato sive pro figura eorporis, sive pro re elevata ad virtutem corporis, sive pro re continente corpus Christi. 

2°. De termino, qui convertitur. Modus loquendi Patrum de pane et vino, quae convertuntur, demonstrat, semper creditam fuisse conversionem substantiae panis et vini (1l) (1. e. rei ipsius quae est panis ac vinum, intellectae sub accidentibus sensu perceptis: tc vecuuevoy Ox tow qouvouevov) , ut incipiat esse corpus et sanguis Domini sub sensibilibus panis ae vini speciebus seu phaenomenis. Imprimis enim docent Patres, ante consecrationem esse panem, post consecrationem non esse amplius panem, sed tantummodo videri esse; propter infallibile verbum Dei fide eredi debere, non amplius esse id quod sensus renuntiant, sensus enim saepe fallere; pro pane, qui antea erat, iam esse corpus Christi in altari positum, pro vino in calice iam esse sanguinem Domini. 

Catechesin de Eucharistia concludit Cyrillus his verbis: « Plena imbutus fide, quod qui apparet panis, panis nom est, etiamsi gustw sentiatur, sed corpus Christi; et quod apparet vinum , vinum mon est, etiamsi gustus hoc velit, sed sanguis Christi... confirma cor tuum. » Catech. myst. IV. n. 9. (Vide doctrinam Ioannis Hierosolymitani successoris Cyrilli.th. VIII. p. 94). « Ab illo temporis puncto, quo accepit panem (Dominus lesus) et dixit illum corpus suum, «on erat panis sed corpus ejus, et hoc manducabant admirantes (1)..... Panem, quem fregit et dixit corpus suum, corpus agnoscebant (Apostoli) (2), et ita illud credebant, ac si in veritate sanguis eius stillaret» S. Iacobus Sarugens. (th. VIIT. p. 107). «Vidi mixtum craterem eius (Fidei) et pro vino repletum sangwine, et pro pane positum ab ea corpus in media mensa sua » S. Isaac M. ( vide text. syr. supra pag. 107). « No» panem, quod sanctificatus esset , appellavit corpus suwm , et nom tantwmmodo vinum , quod magnificatum esset (ad supernaturalem ordinem elevatum) per benedictiones, appellavit sanguinem sacrum , sed dixit super unumquodque eorum (super panem et vinum), vere quod sunt corpus et sanguis eius» Xenalas (vide text. syr. p. 108). Non minus clare Ambrosius de myster. c. 9: « Probemus, wo» hoc esse quod. natura formavit, sed quod benedictio consecravit.... Nom valebit sermo Christi, w£ species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt; sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt (sunt panis et vinum), in id mutare quod non sunt? (non erant corpus et sanguis Domini)... Hoc quod comficimus corpus, ex Virgine est, quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore?.... Ipse clamat Dominus lesus: hoe est corpus meum. Ante benedictionem verborum coelestiwm alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur (illo verbo consecrationis conficimus corpus, et ideo sicut ante nominabatur panis, quia erat panis, ita post consecrationem significatur h. e. dieitur non amplius panis sed corpus, quia non est amplius panis sed corpus iuxta verbum Domini: hoc est corpus meum) (1). Ipse dicit sanguinem suum; ante consecrationem aliud. dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur, Et tu dicis Amen h. e. verum est.» Verum est, non esse amplius quod prius dicebatur, scilicet panem et vinum , sed esse quod nunc dieitur, scilicet corpus et sanguinem; nam illud A4men refertur ad propositionem Ámbrosii antecedentem complexam: quod ante consecrationem erat panis, nune est corpus Christi et proinde non amplius est panis. Quod hic dixit Ambrosius, eius commentator scilieet auctor ll. de Sacram. 1. IV. c. 5. ita exprimit: « Antequam, consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique audi dicentem: accipite et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum. E ante verba Christi caliz est vini et aquae plenus; ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur qui plebem redemit. Ergo videte quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere... Dicit tibi sacerdos: Corpus Christi; et tu dicis: Amen, hoc est, verum. » Gemina habet Isidorus: « Quando benedicendae verbis coelestibus creaturae sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione Summi nominis consecrentur , substantia illic est panis et vini; post verba autem Christi corpus et sanguis est Christi. Quid autem mirum est, si ea quae verbo potuit creare, verbo possit creata convertere? » (th. VIII. p. 105. 106). S. Gregorius Magnus apud Paulum diaconum (in vita Gregorii n. 18. saec. I. Bened. p. 393): « Praescius conditor noster infirmitatis nostrae ea potestate, qua cuncta fecit ex nihilo et corpus sibi ex carne semper Virginis operante Spiritu Sancto fabricavit, panem et vinum aqua mixtum manente propria specie (1) in carnem et sanguinem suwm convertit. » Quod hie dicitur spec?es, in homiliis adscriptis Eligio Noviomensi (hom. VIII. Bibl. Max. PP. T. XII. p. 911.) appellatur « similitudo panis et vini » eodem sensu, quo Cyrillus Hierosolymitanus , Gregorius Nyssenus , Macarius ( p. 87. 89. 121. 133), Theophylactus in Matth. XXVI. 26. T. I. p. 146 dixerunt, apparentem panem, qui panis mon est (2). 

Sicut consideratá substantiá panis, quae erat ante consecrationem, et substantià alià corporis Christi, in quod illa desinendo conversa est, simpliciter dicendum est et a Patribus dicitur, panem non amplius esse; ita corpus Christi ipsum in sacramento, ubi praesens est sub speciebus panis in statu cibi, ab ipso Christo Domino (Io. VI.), ab Apostolo (1. Cor. X. 16; XI. 26), a SS. Patribus, ab universa Ecolesia frequenter appellatur nomine panis, qui vero panis est alterius omnino rationis (cf. supra p. 50. 69. 149. ). Hine sensu eodem, negante scilicet substantiam panis, S59. Paires opponunt invicem panem commwnem qui erat ante consecrationem , et corpus Christi post consecrationem ut panem vitae, panem vivum qui de coelo descendit , panem hunc quem frangimus, panem qui a Christo dicitur caro mea; eodem, inquam , sensu panis communis et panis hic eucharisticus opponuntur a Patribus illum negando et hunc affürmando , quo aiunt ante consecrationem esse panem, post consecrationem non esse amplius panem sed corpus Christi. 

Negatio substantiae panis non probatur simpliciter ex eo, quod dieunt non esse amplius panem commwnem; quis enim nescit, etiam de materia sacramentorum, quae in sua manet substantia, posse et solere quandoque diei a Patribus, non esse aquam communem, oleum commune etc., ubi non substantia una et substantia alia sibi opponuntur, sed eadem substantia secundum diversam qualitatem, ut sanctificata et non sanctificata. Sicut de transmutatione diximus, ita etiam hic spectandi sunt termini, qui sibi opponuntur. Iam. vero Patres constanter docent, ideo non superesse amplius panem. commwunem , quia 1d quod erat panis communis, iam est corpus Christi , succedente scilicet in vicem substantiae panis communis corpore Christi in statu cibi sub iisdem speciebus panis, quod ideo panis est ille, de quo dixit Dominus: « panis quem ego dabo, caro mea est. » Corpus itaque Christi in saeramento et caro est, si spectetur eius substantia, et panis est h. e. cibus sub speciebus panis, si spectetur sacramentalis existendi modus, quod praeclare dixit Hesychius in Lev. VIII. (mihi fol. 49 verso): « carnes eum panibus (in veteri Testamento) comedi praecepit, ut nos intelligeremus illud ab eo mysterium dici, quod simul panis et caro. est, sicut corpus Ohristi panis vivi, qui de coelo descendit » (1). 

Iam intelligitur sophisma Doctoris Oxoniensis, qui post Calvinianum Albertinum ita argumentatur: qui dicit, non esse panem simplicem, non esse panem communem, evidenter affirmat esse substantiam panis. Atqui Patres dicunt, in Eucharistia non esse panem communem. Ergo Patres affirmant, in Eucharistia manere substantiam panis (2). Respondeo, distinguo maiorem: qui dicit non esse panem communem, ita ut terminus oppositus qui iam esse affirmatur, sit idem panis sed sanctificatus atque ideo mutatio sit in qualitate, ut e. g. panes Propositionis in veteri Teestamento non erant panes communes, concedo M. Qui dicit non esse panem communem, ita ut terminus oppositus qui iam esse- affirmatur, sit alia prorsus substantia, quae analogice et.in sensu sublimiori appelletur panis, et ideo oppositio non sit in qualitate eiusdem panis inter commune et sanctificatwm, sed inter duas substantias, quarum un&, panis sensu physico, negatur, altera diversa, panis sensu theologico, affirmatur; is affirmat substantiam panis sensu physico diocti, nego M. Pariter distinguo minorem: Patres dicunt in Eucharistia seu potius Eucharistiam non esse panem communem, ita ut terminus oppositus, qui affirmatur esse Eucharistia, sit panis idem sed sanctificatus, nego m.; dicunt Eucharistiam non esse panem communem, ita ut terminus qui Eucharistia esse affirmatur, sit alia substantia, scilicet corpus Christi, quod panis vivus, panis de coelo descendens etc. dicitur, quia est in statu cibi sub speciebus sensibilibus panis; atque ideo ita, ut substantia panis communis ac sensu physico dicti negetur et substantia diversa corporis Christi, quod alio theologieo sensu panis dicitur, affirmetur, conc. m. 

Oppositio quam diximus inter unam substantiam panis et alteram diversam corporis Christi, atque ideo negatio ilius cum huius affirmatione apud Patres ab ipso Pusey citatos evidens est. S. lustinus Apol. I. n. 66: « Neque ut communem panem et communem potwm ista sumimus, sed... postquam per preces verborum ab ipso institutorum Eucharistia facta est, alimoniam, ex qua sanguis et carnes nostrae per transmutationem aluntur, incarnati illius Iesu et carnem et sanguinem esse edocti sumus. » (Vide locum integrum th. VIII. p. 80.81). Cyrillus Hierosolymitanus sicut ait, panem apparentem non esse panem sed corpus Christi; ita eodem sensu opponit panem communem qui non est amplius, et corpus Christi panem coelestem qui ineipit esse sub figura ae specie panis: « In novo Testamento panis coelestis et calix salutaris.... Quare »e adtendas tamquam simplicibus pan? et vino (0c ducts v9 apto xoa te Ow); corpus enim et sanguis Christi sunt (ila p» dx) secundum Domini attestationem » Cat. myst. IV. n. 6. (th. VIII. p. 89). Manifestissime Athanasius ab Eutychio citatus (Mai Script. Vett. Nov. Coll. IX. p. I25. et ib. Nov. Bibl. PP. T. IV. p. 62): « Quamdiu supplicationes et preces non sunt peractae, simplem est pamis et calim ; cum vero magnae et admirabiles preces fuerint persolutae, £wm panis fit corpus et calio sanguis Domini nostri Iesu Christi. » Alterum simillimum testimonium ex Athanasio ibidem subiungitur: « hie panis et hie calix quousque supplicationes et preces non sunt factae, simplicia (panis et vinwm) sunt: quando autem magnae preces et sanctae supplicationes oblatae fuerint, descendit Verbum in panem ac calicem ef fif corpus eius. » Eadem habet Nyssenus de Bapt. T. II. p. 602; Isidorus Pelusiota l.I. ep. 109; Nilus Abbas ep.44. (ed. Allatii p. 21); Anastasius Sinaita (th. VIII. p. 96.), et similia Hieronymus graecus scriptor in Bibl. Gallandi T. VII. p. 529. Illud lrenaeil. IV.c. 18.n. 5: «a terra panis percipiens invocationem Dei, iam non communis panis est, sed Eucharistia, ex duabus rebus constans terrena et coelesti,» in eundem sensum intelligi debere constat ex iis, quae diximus p. 83 et 121. 

Porro negatio substantiae panis diserte expressa duplici hoc modo nune declarato: «non est panis sed corpus Christi; non est panis communis sed corpus Christi », continetur omnino eadem in locutionibus concisioribus, quibus Patres frequentissime dicunt: id quod videtur panis, post consecrationem est corpus Christi; vel Christus panem fecit proprium suum corpus. Neque enim manens in sua substantia panis potest esse proprium et reale Christi corpus. Ita Irenaeus: «calicem qui ex creatura est, suum proprium sanguinem pronuntiavit, e£ panem qui ex creatura est, suum proprium corpus affirmavit » 1. V. c. 11; Tertullhanus: « acceptum panem, corpus illum suum fecit » contr. Mare. l. IV. 40; Augustinus: « panis ille, quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei corpus est Christi; calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei sanguis est Christi » Serm. 227. cf. Chrysost. (supra p.91.92). His gemina passim apud ceteros Patres legere est. 

3°. De modo, quo Patres exprimunt ipsam conversionem. Intelleximus hactenus, Patres docuisse conversionem substantialem spectato primum termino, i» qwem dicunt converti et transmutari panem ae vinum, spectato deinde modo, quo declarant desinere terminum « qwo; superest ut consideremus modum, quo loquuntur de ipsa conversione; ubi sine ulterioribus commentariis possumus simpliciter appellare ad testimonia citata in th. VIII.

Capita prae oculis habenda in illis testimoniis sunt praeter iam dicta potissimum haee: «) Constanter Patres ex eo, quod verba Christi (hoc est corpus meum) efficientia quod significant, dirigantur ad panem seu, ut aiunt, dicuntur super panem, concludunt, panem ergo transmutari in corpus Ohristi. Ergo verba Christi semper intelligebantur directa non ad corpus Christi praesens sistendum una cum pane vel in pane, sed directa ad panem et ad corpus Christi, ut praesentia realis corporis Christi fiat vi verborum per conversionem panis in reale corpus Christi. « Est revera corpus unitum divinitati et natum ex Maria Virgine, inquit Damascenus (supra p. 98), non quod corpus in coelum assumptum. descendat ex coelo , sed quod. panis ipse et vinum transmutantur in corpus et sanguinem Dei. » Haec autem talis efficacia verborum relata ad panis transmutationis in corpus Christi nihil aliud significat, quam quod verba exigunt simul praesentiam corporis Christi et desitionem panis ita, ut desitio panis ordinetur ad praesentiam corporis, et corpus praesens sistatur succedendo sub iisdem speciebus in vicem substantiae panis. Ita Cyrillus Hierosolymitanus Cat. IV. 1. 29: « Cum igitur ipse pronuntiaverit et dixerit de pane: hoc est corpus meum, quis audebit deinceps ambigere? e£ cwm Zpse adseveraverit et dixerit: hic est sangwis meus, quis umquam dubitaverit et dixerit, non esse elus sanguinem? Aquam olim in vinum, quod sanguini affine est, in Cana Galilaeae transmutavit, et eum parum dignum existimabinus cui credamus , oum v/nwm $n samguinem. transmutavit? » Pariter Ambrosius de myster. c. 9. n. 54: « Ipse clamat Dominus lesus: hoc est corpus mewm. Ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur , post consecrationem, corpus significatur. Ipse dicit sangwinem swuwm , ante consecrationem aliud dicitur , post consecrationem sangwis nuncupatur; et tu dicis Amen, hoc est, verum est. » Iacobus Sarugensis: «ab illo temporis puncto, quo accepit pamem et dioit illum corpus suum, non erat panis sed corpus eius.... Panem quem fregit et dimit corpus suwm, corpus agnoscebant » (Apostoli). Eodem modo Iustinus, Irenaeus, Macarius Magnes, Nyssenus, Epiphanius, Chrysostomus, Anastasius, auctor ll. de Saeram., Gaudentius, Isidorus, Xenaias etc. (supra th. VIIT. n. T-IIT.). 

Adtendatur 5) ad illun modum exprimendi transmutationem panis in corpus, quando Patres dicunt, de pane vel ex pane fieri, effici corpus Christi, ut 8. Ephrem, Gaudentius, auctor ll. de Sacram.; vel quando rogatur Deus Pater, ut « panem faciat pretioswm corpus Fili sul transmutans Spiritu Sancto suo, » quod solemne est in Liturgiis Chrysostomi, Basilii (Goarii Eucholog. p. 77. 169) ceterisque plurimis. Huiusmodi enim locutiones, ut transmutatio panis fiat in corpus Christi, de pane vel ex pane vel panem effieiendo corpus Christi iam praeexistens, nullo modo possunt detorqueri ad sensum illum, ut in pane manente praesens fiat corpus; sed necessario significant, ut in vicem panis desinentis succedat corpus Christi. 

c) Consideretur explieatio Macarii Magmetis, Nysseni, Theodori Abucara (opuse. 22. ed. Gretzer p. 490), Damasceni, Theophylaeti (in Io. VI. 48. T. I. p. 594) oollato S. Iustino, qui aiunt, panem cum sit potentia corpus humanum, transmutari naturaliter quidem digestione in corpus humanum, indeque non debere incredibile videri, quod iuxta fidem Christianorum panis per virtutem Spiritus Saneti uno momento transmutatur in corpus Christi. Quae quidem explieatio evidenter ostendit, iuxta fidem antiquitatis christianae substantiam panis non manere, sed desinere esse panem, et incipere eius vice esse corpus Christi. Non posse autem intelligi hos Patres ita, ut manente materia transire crediderint panem in corpus Christi, hocque per acecedentem materiam continue augeatur, quemadmodum fit in digestione, tam evidens est, ut hoc Grabii commentum (vide Praef. Massueti ad Opp. S. Irenaei p. 149) non indigeat confutatione. Sufficit advertisse ad Patrum declarationem, corpus in quod transit panis, esse numero unum et idem quod natum est de Maria Virgine, ac proinde corpus praeexistens et nunc glorificatum in coelo, insuperque hoc idem corpus sub singulis specierum partibus totum sine diminutione contineri et a singulis totum peroipi (cf. p. 85. 88. 92. 93. 98. 101. 109.111.147). Quibus positis terminus comparationis inter hane supernaturalem transmutationem panis in corpus Christi et transmutationem naturalem panis in corpus humanum facile intelligitur esse in eo, quod utrimque est transmutatio unius substantiae in aliam et ideo desitio prioris per successionem alterius, non autem in modo quo prior substantia desinat et altera esse incipiat. Praeclarissime modum ipsum desitionis totius substantiae panis expressit Ioannes Hierosolymitanus seu quisquis est auctor Homiliae de Poenit. citatae supra p. 94., aiens: sicut cera igni admota nihil substantiae reliquum facit, ita et hic mysteria consumuntur corporis substantia (1). 

Ex omnibus, quae hucusque diximus, satis puto probatum est, fidem in substantialem conversionem et desitionem panis et vini in tota antiquitate tam universalem semper fuisse, quam fidem in realem corporis Christi praesentiam, haneque praesentiam numquam fuisse aliter intellectam, quam quod Christus Dominus in institutione SS. Sacramenti ipsum panem et vinum convertendo fecerit corpus et sanguinem suum sensu iam saepe declarato. Cum igitur Pusey fateatur, nullam fore difficultatem credendi praesentiam eorporis Christi sub accidentibus panis desinente panis substantia, si ex traditione vel Scriptura talis Sacramenti institutio constaret (2); ostensum vero sit hactenus, traditionem apostolicam quam postulant, esse manifestissimam, ut ea exhibetur tum in universali consensu saltem ex multis iam saeculis evidenti et solemnibus Ecclesiae definitionibus declarato, tum in unanimi doctrina antiquitatis christianae licet tum nondum ex scopo polemico proposita: nihil est reliquum quam ut illustrationem et maxime gratiam humilitatis et fortitudinis imploremus a Spiritu Sancto, qui fideles in veritate conservet et errantes ad unitatem et obedientiam fidei reducat; sine hoe enim supernaturali lumine et voluntatis motione omnis externa propositio, demonstratio, et humana scientia non ad salutem proficit sed ad severiorem condemnationem. 

III. Quamvis in praecedentibus propositum nobis fuerit demonstrare desitionem substantiae panis et vini, de qua cum haereticis potissima est controversia; continetur tamen in iis jam etiam demonstratio, hanc panis et vini desitionem et corporis ae sanguinis Domini praesentiam fieri per conversionem totius substantiae panis ac vin? seu per transsubstantiationem, cum Patres illam elementorum desitionem semper proponant ut intrinsecum et formalem effectum conversionis. Hiec ergo solum indieabimus, quomodo in Patrum doctrina ob oculos ponantur quoad conversionem eucharistieam conditiones illae omnes, quas in th. XIII. ad conversionem generatim spectatam requiri diximus. 

1." Duplex terminus, videlicet panis ac vinum ut terminus & quo secundum totum suum esse substantiale transiens, et terminus ad quem corpus et sanguis Domini succedens in eius vicem enuntiatur omnibus locutionibus, quibus dicitur: « ante verba consecrationis est panis et vinum, est communis vel simplex panis et vinum; post verba consecrantia non est amplius panis et vinum sed corpus et sanguis Domini;» hocque ideo, quia « panis et vinum transmutantur, convertuntur, transeunt virtute Spiritus Sancti ?w corpus et sanguinem Domini; de pane, ex pane fit, efficitur eadem operante omnipotentia corpus Christi. » 

2°. Loeutionibus iisdem iam etiam edicitur, desitionem panis habere ordinem ad successionem corporis Christi et hane successionem fieri ita, ut exigat desitionem panis. Praeterea Patres, ut vidimus (n. II. 8.^) , hanc panis transmutationem in corpus Christi semper declarant in conmexione cum. verbis efficientibus: hoc est corpus meum. Verba haee dirigi aiunt ad panem (desinentem) simul et ad corpus Christi praesens sistendum. Quia igitur demonstrando panem dicitur in persona Christi: hoc est corpus meum, et quia verba efficiunt quod significant; ideo, aiunt, vi illorum verborum transmutari panem in corpus, fieri ex pane corpus, post eorum verborum operationem iam non esse panem, non panem communem sed corpus Christi. Atqui hoe idem est ac dicere, per ea verba significari et per eorum efficaciam fieri praesens corpus Christi vice panis et Sub speciebus panis tamquam panem vitae ita , ut simul significent et exigant desitionem panis. Proinde ex Patrum doctrina non simpliciter annihilatur panis, et deinde independenter ab hae desitione per operationem divinam praesens sistitur corpus Christi; sed efficoacià una verborum (hoe est corpus meum) viee panis et sub speciebus panis tamquam panem vitae efficit praesens corpus Christi eum ordine ad desitionem substantiae panis, et exigit desitionem panis ordinatam ad hoc, ut eius vice succedat corpus Christi. Hie autem est ille ipse nexus inter desitionem termini « quo et successionem termini ad gwem, qui (th. XIII.) requiritur et sufficit ad veri nominis conversionem. Agimus híc solum de Patrum doctrina et modo intelligendi verba institutionis; eorum rationem intrinsecam et quomodo significent ac proinde efficiant desitionem panis, considerabimus in thesi sequenti. Interim ex his constat, quam vere dixerint Patres Tridentini sess. XIII. cap. 4; « quoniam autem Christus Redemptor noster corpus suum id, quod Sub specie panis offerebat, vere esse dixit, deo persuasum semper in Lcclesia Dei fuit... per consecrationem pamis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sangwinis eius. » 

Ut pateat, a Patribus tamquam terminum formalem «a quo, qui totaliter desinit, intellectam fuisse totam substantiam panis et vini, considerari debet, quomodo ab iisdem deseribatur terminus formalis ad quem , ut iam superius monuimus. Ín aliis conversionibus nobis notis terminus formalis ad quem de novo producitur, est autem in omnibus conversionibus naturalibus substantiae et forte in plerisque etiam supernaturalibus ova forma, quae succedit in vicem formae prioris ; unde totalis termini « qwo desinit secundum formam sed non secundum materiam, quae manet ad componendum eum nova forma terminum totalem ad quem. Àt in conversione eucharistica terminus formalis ad quem est corpus Christi praeexistens, quod est et a Patribus describitur ut idem et numero unum corpus olim natum ex Virgine, pro nobis crucifixum, nunc sursum sedens in gloria Patris (vide Patres in th. VIIT. citatos Ignat. Iustin. Nyssen. Chrysost. Damascen. Ambros. Gaudent. Iacob. Sarugens. eto.), et consequenter terminus succedens substantiae panis est (per concomitantiam) £otus Christus (of. supra th. XI. n. I.). Atqui in hoe termino praeexistente, in se perfecto, nullius augmenti capaci non potest partialis substantia panis (materia vel forma) ingredi ut pars componens et complens. Hoe vero ipso, quando dicitur panis non amplius esse vel dicitur converti in corpus Christi, intelligitur desinere tota substantia panis, atque ita esse conversio totius substantiae in aliam substantiam seu vera transsubstantiatio. Qjuoties enim dicitur simpliciter desinere substantia aliqua, quin eius materia incipiat substare novae formae, veleius forma materialis informare aliam materiam, toties intelligitur desinere totaliter, quia materia sine forma aut forma materialis sine supposita materia vel absolute vel certe sine novo miraeule non potest conservari, cuiusmodi miracula numquam supponuntur, et propterea eo solo quod tacentur, ab omnibus intelliguntur negari (cf. De Lugo de Sacram. in genere disp. 4. sect. 4. n. 49).

Simplicius idem demonstratur alio modo. Patres intellexerunt, transire ac desinere totum illud substantiale, quod subest demonstrationi pronominis hoc ante enuntiationem termini ad quem in praedicato corpus mewm; atqui demonstrationi pronominis subest tota panis substantia sub illis aecidentibus; ergo dum docent, vi verborum (hoc est corpus meum) non amplius esse panem, intelligunt transire totam panis substantiam. (Cf. supra p. 65.). 

Hinc patet, quomodo inter se differant et in quo conveniant propositiones: panis, ex pane, vel de pane fit corpus Christi; ex vel de aqua fit vinum;ex vel de marmore fit statua. In omnibus significatur terminus e quo desinens secundum aliquam rationem entis per successionem termini ad quem in vicem desinentis; sed in postrema indicatur successio diversae formae accidentalis seu figurae extrinsecae in eodem subiecto; in secunda successio diversae formae seu perfectionis specificae in eadem materia; in prima successio diversae substantiae sub iisdem accidentibus sensibilibus (1).    

3°. Si praecedentia teneantur, desitio panis et successio corporis Christi satis intelligitur fieri per veram conversionem atque adeo, quia tota substantia succedit in vicem totius substantiae, per transsubstantiationem. De ulteriori proprietate actionis convertentis, qualis sit, potest esse et revera est inter theologos catholicos aliqua diversitas opinionum, quae tamen potius ad modum loquendi quam ad rem ipsam pertinet.

Qui spectant potissimum corpus Christi, quatenus est iam praeexistens , et huic praeexistentiae accomodant modum considerandi actionem conversionis,.dicunt corpus Christi fieri praesens per adductionem, sub qua tamen nemo motum localem intelligit (vide Bellarmin. 1l. IIT. c. 18). Attamen quod corpus Christi substantialiter fiat praesens a) citra ullum motum localem ; 5) per efficientiam quae agit unice sub speciebus panis non autem in corpore Christi, quatenus est in coelo; c) secundum novum sacramentalem existendi modum diversum a modo existendi corporis connaturali ; talis inquam effectio praesentiae vix videtur concipi posse nisi per actionem , quae ita ponat esse substantiale corporis sub speciebus, ut sufficeret ad corpus producendum, nisi iam secundum alium modum connaturalem praeexisteret. Propter hane praeexistentiam nec est nec esse potest productio simpliciter; dicemus ergo replicationem analog am productions (Vide Lessium de Perfect. divin. 1. XII. c. 16. n. 114-121). 

Certe modus loquendi Patrum persuadet, ab eis ita, ut diximus, positionem corporis Christi sub speciebus fuisse intellectam. « Corpus Christi fit, efficitur ex pane: ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur , qui plebem redemit » Gaudentius, auctor ll. de Sacram., Liturgiae; « ad preces sacerdotum corpus et sanguis Christi conficitur», « corpus natum ex Virgine conficimus», « verba sunt efficientia corpus et sanguinem Dei » Hieronymus (epist. ad Evangel. n. 1), Ambrosius, Ioann. Darensis; « Christus se ipsum ncorporat ad statum cibi et potus» (scopacomoit &xvtoy xot eig [post xou mocty ó xvptos Macarius apud Galland. T. VII. p. 16); «non corpus de coelo descendit, sed panis ipse et vinum in corpus et sanguinem Dei transmutatur... per Spiritum Sanctum, sicut etiam ex S. Dei Genitrice per Spiritum Sanctum carnem sibi ips? et in se ipso substantiavit » Damascenus, Paulo recentiores Paschasius (De corp. et sang. Domini c. 15), Adelmannus (epist. ad Berengar.), Anonymus Gemblacensis (apud Mabillon. in Thesaur. Zachar. T. X. p. 880), Arnoldus Bonae Vallis (de Coena Domini) dicunt, corpus Christi in Eucharistia creari, recrear? (quod aiunt Scholastici reproduc?), panem et vinum in corpus et sanguinem procreari (i.e. &ctione creatrice transmutari). 

Quare etiam id, quod tertio loco indicavimus requiri ad conversionem magis proprie dictam, in haoc mirabili et singulari conversione eucharistica non deest. 

Denique 4° diximus, requiri ad conversionem maxime propriam aliquid manens idem in termino totali ad quem, quod fuerat in termino totali « quo , tamquam commune tertiwm, Huie conditioni satisfit in transsubstantiatione eucharistica , quod sicut antea erat substantia panis percipienda naturali intellectu sub sensibilibus phaenomenis, ita nune sub iisdem phaenomenis corpus Christi ut panis vitae exhibetur fide credendum. Quo sensu vidimus aliquos Patres prae speciali scopo eis proposito docuisse, symbola mystica, secundum quod sunt sensibilia et immediatum obiectum sensuum, à sua& natura non recedere, quamvis secundum id, quod sub sensibilibus phaenomenis intelligitur, iam sint aliud : « neque enim post consecrationem mystica symbola recedunt à sua natura; manent enim in prioris essentiae et figura et forma aspectabili, et visibilia sunt et tangibilia, qualia erant prius; intelliguntur autem esse ea quae facta sunt, et creduntur et adorantur, utpote quae sint id quod. esse creduntur » (corpus et sanguis Christi) Theodoretus dial. 2. T. IV. p. 35. Vide th. X. Sensu eodem dixit Cyrilus Hierosolymitanus corpus Christi exhiberi in typo panis, et dixerunt alii, corpus et sanguinem Christi inserta esse antitypis, ut Eutychius (supra p. 147). 

Sicut igitur in Patrum doctrina et praedicatione ecclesiastica clarissime continetur dogma transsubstantiationis in complexu , ita singula etiam conversionis elementa ad distinctiorem dogmatis intellectum ex eadem Patrum dootrina deduci possunt. 

Scholion 1. Sensibus nos immediate percipimus solum accidentia corporum et sub aecidentibus ratione intelligimus substantiam eis respondentem, unde substantia voouusvov accidentia qetvopeyz a philosophis dicta sunt. lam sieut secundum legem physieam sub accidentibus panis et vini est demonstrabilis substantia panis ac vini, et mutatis accidentibus intelligitur etiam mutata esse substantia, ut non subsit amplius eadem sed alia substantia mutatis accidentibus respondens (saltem sumendo substantiam secundum quotidianum vitae usum); ita secundum legem, si ita loqui hcet, sacramentalem eamque constantem facta consecratione sub accidentibus panis et vini, quamdiu haec manent non mutata, demonstrabilis est substantia corporis et sanguinis Christi (veri cibi et veri potus Io. VI). Mutatis autem accidentibus ita , ut naturaliter non amplius postularent substantiam panis et vini sed aliam, iam exigitur ut iis non amplius subsit corpus et sanguis Christi, cum non amplius esset sacramentum secundum institutionem a Christo factam sub speciebus panis et vini. At hac substantia corporis et sanguinis sub speciebus mutatis cessante, accidentia mutata porro postulant velut connaturaliter substantiam sibi respondentem (puta massae vel aceti). Sicut ergo ad sufficientem organismum foetus sequitur secundum legem naturalem a Deo statutam creatio ac infusio animae, ita ad specifioam mutationem accidentium cum desitione realis praesentiae sequitur secundum constantem legem a Deo statutam velut connaturaliter sub illis aceidentibus creatio substantiae respondentis, quae est quodammodo materiae ante consecrationem existentis restitutio. Haec est fere communis inter paulo recentiores Scholae theologos explieatio, et videtur sane probabilissima. ( Vide Suarez disp. 57. sect. 3; De Lugo disp. 10. sect. 2. n. 91. etc. Non satis liquida mihi est sententia S. Thomae 3. q. 77. a. 5). 

Ex his duo intelliges, 1? quid sibi velit illud, quod substantia corporis Christi succedit sub speciebus in vicem panis. Non sane significatur, corpus Christi incipere esse subiectum eorum accidentium sicut fuerat antea substantia panis; sed praeter ea , quae dicta sunt superius de successione, significatur, vi institutionis huius sacramenti sub ilis speciebus esse demonstrabile corpus Christi sicut antea fuerat sub illis demonstrabilis substantia panis, atque ideo etiam esse corpus Christi vi eiusdem institutionis inseparabile ab illis speciebus (quamdiu manent), sicut antea naturaliter erat ab eis inseparabilis substantia panis. 

Porro ex hae ipsa coniunctione corporis et sanguinis Christi cum speeiebus panis et vini, quae non est unio physica subiecti cum suis accidentibus, sed moralis seu potius sacramentalis unio corporis et sanguinis Christi cum speciebus panis et vini ad wnwm sacramentwm, ubi corpus et sanguis Christi est res significata et demonstrabilis per species, species autem sunt pars sensibilis sacramenti exhibens et significans corpus Christi praesens; ex hac, inquam, coniunctione colligitur, quae mutationes factae in speciebus possint praedicari de corpore Christi, quae non possint. 

a) Omnino proprie praedieantur eae mutationes, quae licet per se et primo fiant in speciebus, per has tamen ratione unionis et praesentiae sub illis transeunt ad ipsum Christi corpus, cuiusmodi sunt mutationes per motum localem; proprie igitur Christi corpus et Christus (secundum humanitatem in sacramento) ponitur in altari, elevatur, circumfertur, distribuitur , manducatur etc.

b) Ea quae ita conveniunt solis accidentibus , ut non etiam corpus Christi afficiant, duplici diversa ratione a nobis concipiuntur, et ideo etiam diversa ratione praedicantur. Aliqua concipimus convenire speciebus praecise, ut hae sunt aliquid distinctum a corpore Christi. Iam tales sive mutationes sive affectiones nullo modo praedicantur de corpore Christi; slc non potest dici corpus Christi e. g. calefieri, corrumpi etc., quando hae mutationes accidunt in speciebus; nec possunt praedicari de corpore Christi ipsae permanentes species et specierum qualitates, color, odor, extensio, figura etc. At vero sunt alia quaedam , quae, licet proprie solis conveniant accidentibus , concipluntur tamen els convenire, quatenus cum corpore Christi realiter praesenti unum sacramentum et unum totum constituunt. Haeo praedieari possunt de corpore Christi formaliter ut praesenti et demonstrabili sub his speciebus; sic dici potest et a Patribus saepe dicitur corpus Christi in Eucharistia videri, tangi , frangi (fractione liturgica) ete. Sensus enim proprius harum locutionum est, substantiam, quae subest accidentibus ut obiecto immediato visus, tactus , fractionis, et quae cum his accidentibus unum sacramentum constituit, esse non aliam quam ipsum Christi corpus. Unde ad directàm oppositionem contra certas quasdam formulas haereticorum negantium realem praesentiam corporis Christi vel absentiam substantiae panis, potest esse opportunum aut necessarium catholicae fidei professionem illis praedicationibus concipere. Hoc sensu Berengarius in Concilio Romano sub Nicolao II anno 1059 profiteri iussus est: « panem et vinum post consecrationem non solum sacramentum sed etiam verum corpus et sanguinem Domini Nostri Iesu Christi esse, et sensualiter, nom solum sacramento sed in veritate (h. e. non solum ut significatum per panem tamquam per sacrum signum, sed ut praesens sub speciebus panis) manibus sacerdotum tractari, frangi, et fideliwm dentibus atteri» (Cf. Mabillon. de haeresi Berengar. in TThesauro Zachariae T. X. p. 1001, et epist. Abbaundi Abbatis eum notis Mabillonii in Analectis T. IIT. p. 442 sqq.). 

Alterum quod diximus deducendum esse ex modo coniunctionis corporis Christi cum speciebus, pertinet ad quaestionem de corporali nutritione per species.   

Itaque 2* ex antecedentibus inferimus, quid sit respondendum ad quaestionem , quomodo species possint nutrire. Nutritio proprie dicta nulla est sine mutatione specifica accidentium panis et vini, haec autem mutatio dum fit, accidentibus incipit subesse substantia , quae proprie nutrit. 

Doctor Pusey p. 141-161 probare instituit, Patres credidisse substantiam panis manere, quia docent Eucharistiam nutrire. Nec vacat, nec opus est post omnia quae disputavimus, ad eius assertiones singulas respondere. Sufficiat generatim haec animadvertisse: nullus Patrum docuit ipsam Eucharistiam nutrire corporaliter proprio sensu nutritionis; sed nutritionem eius intelligunt vel coniunctionem cum nostris etiam corporibus per manducationem, vel nutritionem spiritualem tum animae tum corporis, quatenus corporis infirmitati et cupiditatibus medetur, et maxime quatenus praeparat ad gloriosam resurrectionem. Nutritionis corporeae aliquando meminerunt in descriptione materiae, ex qua confieitur Eucharistia; paucissimi vero ante saec. IX de ea agunt, quatenus fiat per ?psam partem sensibilem sacramenti, et inter citatos quidem à Doctore Pusey unicus est Origenes, qui hoe sensu loquatur (vide supra locum a nobis citatum p. 121). 

Ceterum ex hypothesi Protestantium , quod substantia panis remanet, sequitur quidem, remanere vim nutriendi; non tamen vicissim ex eo, quod etiam corpora susciplentium Eucharistiam nutriantur, licet inferre substantiam panis remanere, si Salvator voluit ss. mysterium instituere ita , ut solummodo fide sit credendum , nullo autem modo sensibus et naturali experimento percipi possit. Quod ait adversarius, Patres quoad hanc nutritionem nullas sensisse difficultates, quas repererunt gravissimas posteriores, qui admiserunt absentiam substantiae panis, ut inde concludat, Patres credidisse permanentem substantiam panis una cum praesente corpore Christi; argumentatio est falsissima. Totum eo tandem reducitur, quod Paíres de hac nutritione corporali quomodo fiat, non loquuntur. At profecto huiusmodi subtiles quaestiones in explicatione mysteriorum, ante exortas disputationes cum haereticis longe utilius et prudentius seponuntur. Nullae sunt apud Patres subtiles inquisitiones philosophicae de modo existendi sacramentali quo praesens est corpus Christi in Eucharistia citra extensionem, multis in locis etc., de quibus à posterioribus disputatum esse videmus prolixe ad repellendas incredulorum obiectiones, nec tamen ideo negari potest aut ab hoe Doctore Anglicano negatur, Patres credidisse praesentiam realem. Exempla similia possent coacervari innumera in aliis dogmatibus , si conferatur modus tractandi quaestiones difficiliores ante et post exortas controversias. Sed nec tam multa consideratione opus est, cum iam per se absurdum esse intelligatur, doctrinam communem apud SS. Patres, quod panis non est amplius panis sed corpus Christi, et quod panis transmutatur in corpus Christi, et iam non duo sunt corpora sed unum, infirmare velle ex eo, quod non disputent de modo, quo accidat nutritio. 

Scholion 2. Diffieultates aliae a Protestantibus adversus dogma catholicum obiici solitae et nunc iterum tamquam demonstrationes suae sententiae ab homine Anglicano refricatae revocantur ad sequentes, quae magnam partem iam in antecedentibus a nobis expeditae sunt. Profert imprimis Pusey p. 75 sqq. testimonia Patrum, qui pro scopo polemieo eis proposito de parte sensibili sacramenti expressius et formulis huie peculiari scopo aecomodatis locuti sunt. De his abunde diximus in th. X. Sequitur deinde p. 94£sqq. doctrina Patrum, quando symbola sensibilia appellant typum vel antity pa corporis Christi, de qua re actum & nobis est in eadem th. X. n. II. 

Tertium argumentum repetit Oxoniensis Doctor p. 69 sqq. 184 sqq. illud omnibus Protestantibus solemne, ex verbis Domini Matth. XXVI. 29; Marc. XIV. 25 post consecrationem calicis, ut est rerum coordinatio apud hos duos Evangelistas: « Dieo autem vobis, non bibam amodo de Aoc genimine vitis usque in diem illum , cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. « De qua re diximus in Coroll. 2. ad th. IV. cf. R. P. Patrizi commentar. in Marc. XIV. 25. Patres quos Pusey citat p. 194 sq., intellexerunt quidem genimen vitis de vino naturali; nullus autem eorum dicit, hoc vinum naturale esse in sacramento, nec ullus eorum qui vinum naturale intellexerunt, demonstrari potest verba « hoc genimen vitis » retulisse ad vinum consecratum h. e. ad sanguinem Christi sub speciebus vini. Neque vero ad hanc demonstrationem , ut adversarius videtur supponere , sufficit ostendisse, Patres verba eo ordine, ut sunt apud Matthaeum et Marcum, pronuntiata putasse post coenam absolutam atque adeo post consecrationem calicis. Nam etiam hoc ordine admisso in sermone evidenter symbolico terminus comparationis seu symbolum poterat desumi a vino adhibito in coena ante consecrationem, non autem necessario in tali locutione intelligitur terminus desumptus a speciebus consecratis. Solus est Hilarius ex Patribus a Pusey citatis, qui retulit illa verba ad sacramentum ; at ideo etiam vitem intellexit symbolice ipsum Christum , ita ut genzmen vitis sit sanguis Christi. Ait Hilarius , ante institutionem saeramenti discessisse Iudam proditorem , « sine quo pascha accepto calice et fracto pane conficitur ; dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat... Neque sane bibere cum Domino poterat, qui non erat bibiturus in regno, cum universos tunc bibentes ex véfis éstíus fructu, bibituros secum postea polliceretur» (in Matth. cap. 980. 'IT.T. p. 799). Non dicit: «ex vitis 4sto fructu,» ut Pusey pervertit (1), sed ex fructu istius vitis, quod non potest significare nisi Christum ipsum secundum illud ab ipso in hac ultima coena dictum: ego swm vitis (Io. XV. 15). Ceterum cum species remanentes obiective reales esse fateamur, ut Patres sine dubio senserunt, et cum specierum ommes iidem sint sensibiles effectus, qui erant manente substantia vini; nihil impediret, quominus ipsae appellari possent vinum et genimen vitis, atque hoc ratione specierum sensibile convivium sumeretur tamquam terminus comparationis cum illo convivio in regno Patris, quod páulo post Dominus explicat: «et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo » Luc. XXII. 29. 30. 

Aliud argumentum proponit idem Anglieanus p. 131 coll. 119 sqq. sub hae epigraphe: « De vocibus 2n, sub, cum jane et vino usitatis apud Patres». At imprimis nego, aliquem ex Patribus dixisse corpus Christi contineri vel nobis dari sub pane vel cwm pane. Certe eruditus Doctor nihil tale protulit , et profecto non ei deerat optima voluntas, cum ad obtrudendam Patribus hane formam Lutheranam et Anglicanam citaverit textus omnino nihil huc pertinentes , e. g. quod dixerit Hilarius (de Trin. 1. VIII. n. 18, vid. th. VIII p. 101): « naturam carnis suae ad naturam aeternitatis (1. e. divinitatis) sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit... nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus »; quod in sententiis Prosperi ex Augustino dicatur: « bibimus sanguinem eius sub forma et figura vini ». (1). 

Phrasis im pane et vino apud Patres occurrit fere tripliei modo. Aliquando enim 1? sumitur pro materia ex qua conficitur sacramentum, ut apud Tertullianum c. Marcion. l.IV.40: « sanguinem suum in vino consecravit » (th. X. p. 181.). Aliquando 2^ intelligunt sensibilem speciem panis, ut Cyrillus Hieros. « in figura (typo) panis datur tibi corpus » etc. (supra th. VIIT. p. 90); Cyrillus Alexandrinus in Lue. XXII. (Mai Nova Bibl. PP. T. II. p. 417): « carnem et sanguinem Christi in vivificam eulogiam habemus tamquam in pane et vino (6c é&v opto tt xot wo), et Augustinus saepius. Theóphylactus ubi dicat, quod Pusey adfert: «in carne et sanguine Christi humana mens recipit nihil cruentum , nihil corruptibile , sed vivificam et salvificam substantiam in pane et vino », equidem ignoro; scio vero hane elus doctrinam in Matth. XXVI. 26 (T. I. p. 146): « Dicens, hoc est corpus mewm , ostendit quod panis sanctificatus in altari est ipsum corpus et non figura; non enim dixit: hoc est figura; sed: hoc est corpus meum. Ineffabili enim operatione transmutatur, etiamsi nobis appareat panis. Quoniam enim infirmi sumus et non sustinuissemus crudam carnem, eamque hominis carnem comedere, propterea panis quidem nobis videtur, in rei autem veritate caro est» (aptoc pev uv Qatyétot , gal àe t ett ét) » etc. Gemina in Io. VI. 48 sqq. p. 594. Seio etiam , verba a Professore citata ex Cyrillo Alex. ad Calosyr. T. VI. p. 965 in tota illa epistola nulla reperiri talia, qualia ipse adfert: «in vivifica Eucharistia recipimus in pane et vino eius s. carnem et pretiosum sanguinem », sed l. c. esse verba alia multum diversa. Scio praeterea, esse plane absurdum dicere cum Pusey, apud Patres « sanguinem 4n calice» idem esse ac «sanguinem n vino », eo quod non raro calix ponitur pro vino. Nam calix ponitur utique per meftonymiam uf continens pro contento, quando contentum in calice non exprimitur, sed in tali constructione, qua dicitur sanguis im calice, profecto calix non metonymice sed sine tropo sumitur pro vase continente. Postremo 9? panis saepe dicitur sicut ab ipso Domino (Io. VI) et ab Apostolo (1 Cor. X. XI) ita a Patribus ipsum corpus Christi in statu cibi, ut ab Hilario in loco quem Pusey adfert: « vere Verbum carnem cibo dominico sumimus » (Trin. 1. VIII. l. c.), a Theophylacto in locis nune citatis, et frequenter ab aliis quos appellavimus in thesi, ubi egimus de oppositione inter panem communem et panem vitae. 

Multis insistit adversarius frequenti apud orientales comparationi Eucharistiae cum carbone ignito (ex Is. VI. 6), ut inde probet, una cum corpore Christi manere panis substantiam, sicut in carbone est lignum una cum igne. At carbo ignitus Isaiae sumitur ab illis Patribus ut symbolum Verbi incarnati, quatenus Verbum Deus intime et hypostatice sibi unitam habet humanitatem; ubi ignis symbolum est divinitatis, lignum vero humanitatis. Carbo ignitus igitur repraáesentat Christum Deum hominem. Hine cum idem Christus totus praesens sit in Eucharistia, eodem etiam modo Christus in statu sacramentali repraesentatur symbolo carbonis igniti , ubi corpus Christi sub speciebus sacramentalibus, nomine panis et panis vitae appellatum, dicitur a Patribus significari per lignum, Verbum autem ex cuius unione hypostatica caro est vivifica, significari per ignem; non autem naturalis panis substantia per lignum et corpus Christi per ignem repraesentatur, ut adversarius hoc symbolum interpretatur. « Pruna quam vidit Isaias, quale est synibolum? Manifestationem Dei futuram mente praevidit Isaias suaque sibi cogitatione repraesentavit, videlicet naturam divinam Verbi unigeniti, hoc erat ignis ille vivus et a, materia secretus; illud vero quod forcipe apprehendebatur , (significabat) Verbum Dei post unionem cum corpore apprehendi et percipi. Et quod labiis admovebatur prophetae, id nimirum est, quod Deus Verbum naturae unitus fuit nostrae, et factus est in cibum sanctificantem animas nostras» Anonym. in Opp. S. Ephrem. Syr. T. II. p. 31. Vide Ephrem. T. III. p. 35; Damasc. de Fid. Orthod. 1. IV. c. 18. etc.    

        Postremo commemorabimus obiectionem , quae olim à Calvinianis ad negandam realem praesentiam prae ceteris urgebatur (vide Perpetuit. Fid. T. I. 1. IT. c. 9; T. II. 1. V. c. 10), et nunc a Professore Oxoniensi repetitur ad negandam transsubstantiationem p. 175 sq. Cyrillus Alexandrinus (in Luc. XXII. Card. Mai Nova Bibl. PP. T. II: p. 417, et Collect. class. auct. T. X. p. 375) (1), Elias item Cretensis (in or. I. Nazianzeni p. 201, et ap. Allatium Exercit. in Creyghton p. 433) et Theophylactus (in Marc. XIV. 22. T. I. p. 249) dieunt, a Deo immitti donis propositis vim vitae, et ea íransmutari in virtutem carnis suae (mpes £Vepyetay t6 &xutcu capxoc). At sufficit legisse haec testimonia in contextu, ut intelligatur, évepysy ce &xotcv ozpzcs apud Cyrillum et Eliam Cretensem , ae Ovwvopty capros apud "Theophylactum nihil posse aliud significare, quam vel carnem efficacem ad sanctificationem nostram vel (apud Theophylactum) veritatem et essentiam carnis in oppositione ad figuram et speciem, Ex hae significatione nominis Ovvapius pro essentia Patres quandoque explicant unitatem trium divinarum persanarum ut pizy Ovyapw, Athenagor. Legat. n. 10; Hippolyt. contr. Noet. n. 8; quin et Paulus hoc sensu dixit 2 Tim. III. 5: « habentes speciem (uopgocw) pietatis, virtutem (Ovvapuy) autem eius abnegantes ».

Theophylactus: « Hoc est corpus meum, hoc quod nunc sumitis; non enim figura (zvtttvzoc) Dominici corporis est panis; sed (panis) im tpsum illud corpus Christi convertitur (cis dvto. éxewo uetaaAetot «o aep tow xpiatov). Etenim Dominus dicit, panis quem ego dabo, caro mea est; non dicit, figura (eytttumoc) est carnis meae, sed caro mea, est.... Et quomodo hoc? inquiet aliquis; non enim caro conspicitur. O homo! propter nostram infirmitatem (hoc ita fit ). Quia enim panis et vinum nobis usitata sunt, sanguinem autem et carnem si proposita (palam) videremus, non sustineremus, sed abhorreremus; ideo condescendens nobis amantissimus Deus speczem quidem panis et vinti conservat ; in oim awtem carnis et sanguinis transelementat» (xo pev. &dcc éycu xat dpto9 quÀattet, £g Óvwapty Oc capxog x«t eipatog petectoyet(), Hoc ipsum quomodo in commentario in Matth. XXVI. 26 et itidem in Io. VI. 48 sq. exprimat Theophylactus, ut nullum omnino subterfugium contra transsubstantiationem relinquat, paulo ante vidimus. 

Elias Cretensis tacito nomine ipsa verba Cyrilli transeribit, habet vero ita: «Sacrificium dicit ( Gregorius) illud, quod peragitur per panem et vinum (ut materiam sacramentalem ac terminum « quo), quae in sacra mensa proposita per quamdam ineffabilem omnipotentis Dei operationem vere in corpus et sanguinem Christi transmutan ur (Gmsp... aXnSec uc sepa xci cipa ypwtcw petamewiter). Ne enim horreremus carnem et sanguinem (visibiliter) in sacris mensis Ecclesiarum proposita cernentes, condescendens Deus nostris infirmitatibus immittit propositis vivificam virtutem (quam dixit antea «ineffabilem operationem » ), et transmutat ipsa in efficaciam (vel in actualitatem) propriae carnis (&vtnoty tots mpox.eusevete Quyapty Ümonctow , xat p.310 tno) cuta Etc &vepyeury thc &xwtov Gapxoc). Nec vero ambigas, quin hoc verum sit, cum ipse aperte dicat: hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus. Suscipe immo cum fide (ricce) Salvatoris verbum ; verax est enim nec mentitur ». Cyrillus inde ab illis verbis «ne enim horreremus» etc. paucis mutatis (1) habet omnino eadem. Cyrillo tum alibi fere semper tum hoc loco propositum est demonstrare non tam simpliciter Eucharistiam esse corpus Christi, quam potius, esse corpus vivificum et sanetificans , eo quod corpus est non meri hominis sed corpus Dei Verbi. Ad hune scopum principem aptissima erat emphatica haec locutio: panem a Deo transmutarl «in efficaciam propriae suae carnis »; intensior enim est expressio efficacia carnis quam caro efficax , necdum ante sophismata Calviniana cuiquam in mentem venire poterat, quando agitur de explicatione Eucharistiae, « transmutationem in effieaciam carnis Fili Dei» aliud signifieare, quam transmutationem in carnem Filii Dei efficacem ad sanctificandos homines. Antiqua igitur versio, qua S. Thomas (Catena in Luc. XXII. 49) usus est, nihil dixit alienum a sensu Cyrilli, quando ea verba interpretatur: « convertens ea (dona proposita) n veritatem propriae carnis », et sane absurde repetit Pusey p. 177 suspicionem Albertini, quasi S. Thomas ad vitandam difficultatem textum Cyrilli immutasset. Vide Perpetuit. Fid. 1l. cc.; Card. Du Perron De Euch. pp. 658. 971. coll. 298. 624; De Rubeis Praefat. in Opp. Theophylacti p. 55. n. 94. 


THESIS XV. Demonstratio dogmatis transsubstatiationis ea ipsis verbis consecratoriis.    

« Ipsis verbis institutionis Matth. XXVI. 26 sqq. (cum parallelis ) non solum realem in Eucharistia Christi praesentiam enuntiari tenendum est; sed etiam modum demonstrari, quo praesens fiat per conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem eius. Unde Traditio et praedicatio ecclesiastica circa hoc doctrinae caput in thesi superiori exposita instar authentici commentarii haberi debet prae verbis institutionis in Scriptura consignatis. » 

   

I. Canon extrinsecus sed omnium tutissimus ac princeps interpretationis Scripturarum sacrarum, qui constituitur in consensu catholici intellectus confirmato etiam diserta Eocclesiae declaratione, omnino certos nos reddit, sensum, quem dicimus, revera Christi verbis subesse. Sane inter Patres in superioribus thesibus (VIII. XIV.) citatos nullus est, qui docens transmutationem panis et vini in corpus et sanguinem Domini, non habeat prae oculis tamquam fundamentum huius professionis Ecclesiae ipsa illa verba institutionis: hoe est corpus meum; hie est sanguis meus. Vel enim proponunt primum panis et vini transmutationem, et dein fidem confirmant simplici appellatione ad verba Christi, vel praemittunt verba Christi, et ex illis inferunt transmutationem , ut quae illis verbis expressa ab omnibus intellecta sit et intelligenda ; vel in ipsa actione liturgica iuxta sensum verborum Christi postulatur, fieri a Spiritu Sancto transmutationem donorum in corpus, et sanguinem Domini (vide th. XIV. p. 199. 209-220). Clarum est igitur, Traditionem apostolicam non continere dogma transsubstantiationis tamquam veritatem non scriptam et sola Traditione ac praedicatione transmissam , sed "Traditionem totiusque nominis christiani professionem quoad hoc caput cohaerere cum verbis Christi in Evangelio consignatis tamquam cum suo fundamento, et esse explicationem ac commentarium sensus qui verbis illis subest. Hane connexionem professionis catholicae cum verbis institutionis, et consequenter vere hoc etiam dogma transsubstantiationis illis verbis contineri, Concilium "Tridentinum agnovit et diserte declaravit sess. XIII. cap. 4: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus suum id , quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit; zdeo persuasum semper in Écclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini Nostri» etc. 

Fas igitur non est negare, hunc sensum vere contineri verbis Christi. Aliud tamen est, aliquem sensum verbis Scripturae vere subesse atque adeo certum aliquod dogma illis verbis enuntiatum esse, et aliud, hunc sensum posse a nobis independenter ab auctoritate Traditionis et intellectus catholici ex sola vi verborum, contextu, et universim ex regulis intrinsecis interpretationis certo demonstrari. Potest accidere , ut solis verbis Scripturae per se inspectis maneat ambiguum, quis ex duobus vel pluribus sensibus verus censeri debeat, et nihilominus ex canone interpretationis extrinseco Traditionis et catholici intellectus certo constet, quem sensum ex illis pluribus, qui verbis solum per se inspectis subesse posse videntur, Deus Scripturarum auctor unice intenderit. Neque enim Ecelesia a Christo et ab Apostolis solam litteram Seripturae accepit, sed simul in praedicatione apostolica et in doctrina per Traditionen: conservata accepit verum sensum Scripturae, saltem quoad testimonia dogmatica praecipua, et accepit quoad universam Seripturam promissionem assistentiae et directionis Spiritus veritatis inducentis in omnem veritatem, ut authenticum magisterium sub hac Spiritus Sancti directione in iudiciis de vero sensu Scripturarum falli non possit (Vide Tract. de Tradit.). Iam hoc sensu intelligendi sunt theologi, si qui dicunt, ex verbis Scripturae transsubstantiationem demonstrari non posse, ut Scotus, Durandus, Paludanus; sibi volunt nimirum, non posse ex solis verbis per se inspectis demonstrari hano significationem transsubstantiationis, quia eis videntur verba admittere quidem hune sensum, non tamen hunc solum, subesse autem eis hune et non alium sensum fatentur constare ex Traditione et auctoritate Ecclesiae, quae in intelligendo vero sensu Scripturarum sub directione Spiritus Sancti falli non potest. « Si quaeras, inquit Scotus, quare voluit Ecclesia eligere istum intellectum ita difficilem huius articuli, eum verba Scripturae possent salvari secundum intellectum facilem et veriorem secundum apparentiam de hoc articulo (i.e. secundum testimonium sensuum , qui referunt panem et vinum sicut ante ita post consecrationem); dico quod eo Spiritu expositae sunt Scripturae, quo conditae. Et ita supponendum est, quod Ecclesia catholica eo Spiritu exposuit, quo tradita est nobis fides, Spiritu scilicet veritatis edocta, et ideo hunc intellectum eligit, quia verus est. Non enim in potestate Ecclesiae fuit facere istud verum vel non verum, sed Dei instituentis; sed intellectum a Deo traditum Ecclesia explicavit directa in hoc, ut creditur, Spiritu veritatis » Scot. in 4. dist. 11. q. 3. n. 15. Sensus idem est Durandi in 4. d. 11. q. 1. n. 16. 17. (1). Quamvis vero haec opinio, quod verba Christi per se inspecta quoad hoc caput transsubstantiationis ambigua sint atque ita hoc dogma hermeneutice ex verbis ipsis demonstrari non possit, falsa sit; nolim tamen dicere cum Vasquez (disp. 180. e. 5. n. 1 sq.), horum theologorum opinionem pugnare cum doctrina Concilii Tridentini sess. XIII. cap. 4. (Cf. Suarez disp. 49. sect. 2. p. 615 « Denique licet demus » etc.; Hiquaeum in Soot. 4. dist. 11. q. 9. n. 34). 

Attamen modus ipse loquendi Concilii l. c. certe magis favet assertioni sensus minime ambigui verborum in se;  tum adiuneta ipsa, in quibus Christus Dóminus ad instituendum SS. Sacramentum illa verba pronuntiavit, modus argumentandi SS. Patrum ex verbis iisdem , consideratio denique ipsorum verborum secundum canones interpretationis intrinsecos demonstrant, verba ipsa per se sumpta etiam quoad hoe caput non esse ancipitis significationis, ut ilis nonnullis theologis visum erat, sed unicum illum sensum admittere, quem verum et a Christo Domino intentum esse, ex consensu intellectus catholiei constat et ipsi illi theologi sane concedunt. Quamvis igitur plena certitudo huius sensus verborum pro nobis fundetur in consensu et authentica interpretatione Ecclesiae, possumus tamen etiam hermeneutice ex verbis ipsis hune sensum genuinum demonstrare , ut intelligamus non tantummodo esse verum, sed etiam qxomodo sit verus, eiusque veritatem etiam polemice adversus oppugnatores vindicemus.

II. In propositione « boe est corpus meum », directa ad panem, terminus demonstratus pronomine hoc non potest esse nis] panis, quamdiu panis subest his phaenomenis seu speciebus. Demonstrat enim pronomen Aoc substantiam connaturalem his visibilibus speciebus, quamdiu eis subest; nec potest manente illa substantia connaturali demonstrare aliam substantiam, quae una cum substantia connaturali esset invisibiliter praesens sub iisdem accidentibus sibi non propriis. Desinente demum substantià connaturali et substantià alià iam solà praesente sub iisdem accidentibus, pronomen demonstrabit hanc aliam substantiam.

Exemplo satis apto hic modus demonstrandi per pronomen illustrari solet. In monstratione pomi, quod habeat inclusam et occultam monetam auream, fallax esset propositio: hoe est aurum, quia sine fallacia non potest pronomini Aoc alius subiici terminus demonstrationis quam pomum, quamdiu manet sub his accidentibus; vera esset ea propositio tum solum , si per miraculum desineret esse pomum et nulla alia substantia illis phaenomenis subesset quam aurum. Manente pomo, sine fallacia dici tantum posset: hic inclusum est aurum. Sie etiam , licet Deus omnibus rebus sit intime praesens , esset tamen falsa propositio, si quis ostendens e. g. arborem vel idolum diceret: hoec est Deus; aut si ostendendo hominem, propter intimam angeli praesentiam diceretur: hie est angelus (sensu non metaphorico) ete. Verum solum erit dicere: heic est Deus, angelus etc. Valet hoe de omnibus ostensionibus obiectorum sensibilium, quae non praecognoscuntur ordinata ad aliam substantiam in se continendam et, dum ostenduntur, exhibendam intellectui praeter substantiam ipsam connaturalem phaenomenis. 

Diversa est ratio, si obiectum praecognoscitur ex natura sua vel ex iam nota institutione destinatum ad aliud continendum ; tum enim recte potest pronomine Aoc demonstrari substantia contenta sub continente. Sic ostendens vas vino, marsupium auro plenum, concham margaritiferam, sine fallacia aut obscuritate dicet: hoc est vinum, aurum, margarita. Ratio est, quia in his rebus consideratur continens tamquam àccidens connaturale contenti; unde sicut in prioribus illis propositionibus per pronomen oc attenti facile intelligitur dirigi non ad accidentia sed ad substantiam eonnaturalem accidentibus quamdiu ea subest, ita in posterioribus attentio dirigitur non ad rem continentem sed ad rem contentam. 

Regula itaque universalis est: ?n ostenstone obiecti sensibilis, quamdiu manet res connaturaliter demonstrabilis suis accidentibus, ea sola est terminus demonstratus pronomine hoe, sive accidentia sumantur proprie et physice, sive moraliter tantum et ex communi modo considerandi, 

 lam hisce positis si de pronomine Aoc affirmatur substantia omnino diversa a termino demonstrationis connaturaliter substante his visibilibus speciebus, ut quando demonstrando panem dixit Christus Dominus: hoc est corpus - meum; talis propositio (supponendo sensum proprium in praedicato corpus meum) tum significat esse iam id, quod dicitur in praedicato, scilicet corpus Christi sub illis speciebus, tum significat terminum connaturaliter demonstrabilem non esse amplius sub iisdem speciebus, scilicet non esse amplius substan!iam panis seu rem quae est panis. Cum enim substantia panis subsit ut connaturalis terminus demonstrationis sub his accidentibus, et oum ideo, quamdiu illa manet, ipsa sola et non alia quantumvis praesens substantia designetur pronomine Aoc; si affirmatio praedicati corpus meum , non exoluderet substantiam panis, illa propositio « hoc est corpus meum» affürmaret substantiam panis esse substantiale vorpus Christi, quod evidenter repugnat. Paucis verbis, ut propositio «hoc est corpus meum » sit vera, necesse est terminum demonstratum pronomine Aoc tum, quando enuntiatur praedicatum, esse corpus Christi; at pronomen Aoc non potest demonstrare corpus Christi sub his accidentibus panis, quamdiu subest substantia eis propria et connaturalis h. e. substantia panis, sed ad hane corporis Christi demonstrationem requiritur ex dictis , ut ipsum solum sine substantia panis eis subsit, ac proinde requiritur ut succedat sub his accidentibus excludendo substantiam panis. 

Hine propositio à Christo Domino enuntiata super panem Aoc est corpus mewm , aequivalet duabus propositionibus, uni directae et affirmanti: hoc, quod nunc subest his speciebus, est corpus meum; alteri indirectae et neganti: hoe, quod nune subest his speciebus, non est amplius panis. Haec porro verba Christi ut vera sint, necesse est efficiant quod significant: neque enim praesupponunt verum id, quod enuntiant, sed ipsa efficiunt, ut sit, quod enuntiant. Ergo quia verba Christi Domini significando corpus Christi constitutum sub his speciebus panis negant adhue manere substantiam panis, hoc ipso efficiunt corpus Christi constitutum sub speciebus panis ita, ut vi huius efficientiae exigant desitionem substantiae panis; et vicissim exigunt desitionem panis ad hoc, ut sub his accidentibus in vicem panis iam constituatur corpus Christi. Atqui haec est ipsa conversio totius substantiae panis in corpus Christi seu transsubstantiatio (th. XIII. et XIV. n. III). Ergo illis verbis significatur et efficitur non solum praesentia corporis Christi, sed etiam desitio panis, et hoc utrumque per veram conversiouem substantiae panis in corpus Christi. 

Alio modo idem demonstrari potest cum auctoribus Operis « Perpetuitas Fidei» T.II. l. II. c. 2. Dum accipit Dominus panem in ultima coena, et dicit: hoc est corpus meum, pronomini Aoc subest certe ut terminus monstratus substantia panis, seu id , ad quod attentio dirigitur, est panis, usque dum pronuntiato praedicato corpus meum iubemur credere id, quod nunc demonstratur eodem pronomine hoc, iam esse corpus Christi. Alius ergo terminus monstratur per pronomen Aoc ante enuntiatum praedicatum, alius diversus dum praedicatum enuntiatur ( vide th. VI. n. I). Porro quia in illa propositione panis revera exhibetur pronomine hoc usque ad enuntiationem praedicati, et praedicato enuntiato revera non amplius panis sed alius terminus scilicet corpus Christi eodem pronomine exhibetur; ideo terminus monstratus atque adeo enuntiatus implicite potest absque mutatione sensus propositionis enuntiari explicite et verbis disertis. Quod si fiat, propositio hane habebit formam: «hoe, quod erat panis, iam est corpus meum.» Sed illud ineisum «quod erat panis » explicite enuntians, quod in propositione simplici « hoc est corpus meum » continetur implicite, est incisum pro tempore, quo enuntiatur praedicatum corpus mewm, negans substantiam panis. Ergo iterum Christus Dominus illa propositione pronuntiata super panem « hoc est corpus meum, » revera duo significat, signifieatione directa quidem positionem corporis sui sub his speciebus, et significatione obliqua exelusionem seu desitionem substantiae panis vi ipsius positionis corporis suisub iisdem speciebus. Haec autem ex saepe iam dictis conversionem constituunt; ergo propositio Christi Domini continens affirmationem corporis sui et negationem substantiae panis sub iisdem sensibilibus speciebus in mutuo nexu positionis unius et desitionis alterius, theoretice significat et consequenter, ut vera sit, practice efficit conversionem panis in sanctissimum corpus suum. 

Totum quod diximus, revocatur ad has propositiones: quando Christus Dominus accipiens panem dicit: «hoc est corpus meum, » non solum affirmat, hoc quod sub sensibilibus speciebus panis exhibet, esse corpus suum, sed etiam negat esse panem. Cur affirmatio, hoc (sub sensibilibus speciebus panis exhibitum) esse corpus suum, includat negationem adhue esse panem, ratio est, quia manente substantia panis, vere solum posset dici: hoc est panis et in pane praesens est corpus meum; non autem posset dici: hoc est corpus meum. Et huius ratio est, quia pronomen Aoc directum ad sensibiles species panis demonstrat unice connaturalem his speciebus substantiam panis, quamdiu ea manet, nec potest sine fallacia transferri ad demonstrandam substantiam alienam invisibiliter praesentem una cum pane. 

Quisque videt, totam hane argumentationem non esse nisi analysin eius conclusionis, qua Ecclesia ipsa ex verbis institutionis intellexit dogma transsubstantiationis, ut docet Concilium Tridentinum sess. XIII. cap. 4: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus swwm id, quod sub specie panis offerebat , vere esse dimit; ideo persuasum semper in JEcclesia Dei fuit... conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini Nostri etc. » Ultima igitur et simplieissima expressio interpretationis verborum Christi haec est: Christus Dominus dirigens verba ad panem et monstrans panem quem manibus tenet, dicit: hoc est corpus meum; affirmans autem, hoc esse corpus suum, eo ipso etiam affirmat, hoc non amplius esse panem; et cum eius verbum infallibiliter sit verum, efficit utrumque, videlicet w£ hoc sit corpus suwm, et hac ipsa effectione , ut non amplius sit panis.

Qui admisso sensu proprio verborum et admissa praesentia reali negarunt, conversionem ex verbis ipsis per se inspectis demonstrari posse, lis causa erroris fuit alterutra ex his duabus, vel quod 1*. consideraverunt verba institutionis velut respicientia solum corpus Christi absque directione ad panem, atque ità putarunt terminum designatum pronomine hoc esse vel esse posse unice corpus Christi, ac si nullo habito respectu ad panem diceretur: hoc quod fit praesens, est corpus meum. Vel Z', errarunt ideo, quia non considerarunt discrimen, quod intercedit maximum inter illas res sensibiles, quae ex sua natura vel ex institutione cognoscuntur destinatae ad aliam in se continendam, et inter res, quae non uti continentes aliam, sed tantum in se et secundum propriam substantiam considerari possunt. In prioribus illis verum est, ut iam diximus, posse pronomen hoc referri ad monstrandam rem contentam, quia res continens consideratur velut accidens, atque ita ostendendo e. g. vas plenum vino recte dicitur: hoc est vinum. At in posterioribus pronomen Aoc non nisi substantiam speciebus visibilibus connaturalem designare potest, quamdiu manet ea substantia, non autem potest sine fallacia adhiberi ad designandam substantiam alienam invisibiliter praesentem unà cum substantia connaturaliter exhibita talibus speciebus. 

Iam vero panis quem Dominus in ultima coena accepit in manus suas, nec natura sua nec ex antecedenti cognita institutione considerari poterat per modum accidentis, cuius propria ratio et destinatio esset tantummodo continere rem aliam; et ideo per pronomen Aoc attentio non poterat dirigi ad rem contentam pane, sed tantum ad ipsam substantiam panis, atque ita usque ad enuntiationem praedicati iudicium debebat esse, «hoc esse panem,» et audito praedicato «corpus meum » iudicium debebat conformari novo praedicato : «hoc quod antea erat panis, iam non est panis sed corpus Christi. » Longe diversa esset ratio propositionis «hoe est corpus Christi, » in hypothesi, quam ponit Hiquaeus Seotista ad persuadendum, verba institutionis per se inspecta posse verificari etiam permanente substantia panis. Si supponatur Christus instituisse 88. Sacramentum ita, ut corpus eius esset praesens una cum substantia panis, monstrando hostiam consecratam adhuc ex rei veritate diceretur: hoc est corpus Christi; ergo etiam potuit Christus ad signifieandam praesentiam corporis sui manente panis substantia uti illis verbis: hoc est corpus meum. Ita ille argumentatur in Comment. ad Scot. 4. dist. 11. q. 3. n. 19 (Opp. Scoti T. VIII. p. 612). At concesso antecedenti, neganda est consequentia et consequens. Nam in illa hypothesi panis in hostia consecrata ex praecognita institutione conciperetur destinatus per modum continentis ad exhibendum nobis praesens corpus Christi, et ideo, facta iam consecratione, in propositione: hoc est corpus Christi, pronomen posset monstrare non continens sed contentum; at omnino aliter se res habuit in ultima coena et nunc se habet in iisdem verbis consecrantibus directis ad panem. Neque enim, ut satis demonstravimus, pronomen Aoc initio propositionis aliud designare potest quam substantiam panis sub his accidentibus, nec potest desinere haec designatio, nisi ipsa substantia panis desinat subesse et substantia alia incipiat subesse accidentibus iisdem. 

Scolion. Ex demonstratis in utraque thesi XIV et hac XV facile intelligitur , quomodo revelatae doctrinae de transsubstantiatione repugnent alii quidam absurdi errores, qui a quibusdam mediae aetatis auctoribus propugmati esse feruntur. Praeter Durandum enim, qui fas esse putavit asserere permanentem materiam panis desinente forma substantiali, et alios, si qui ex adverso dixerunt, desinente materia manere formam (cf. S. 'Thom. 3. q. 75. a. 6; Suarez disp. 49. sect. 3), Berengariani nonnulli videntur docuisse, manere naturam substantialem panis et vini sed hypostatice verbo unitam (cf. Guitmundum 1. IIT. Bibl. Max. T. XVIIT. p.461), idemque error à multis post Thomam Waldensem adseribitur auctori Operis de divinis Offieiis, qui a Waldensi putatus Walleramus Episcopus Naumburgensis non alius est quam Rupertus Abbas Tuitiensis (cf.th. XIV. p. 183). Alio modo, si fieri potest, adhuc absurdiori substwitialem naturam panis et vini permanentem in Sacramento per immediatam unionem cum corpore Christi defendi posse putavit ineunte saeculo XIV Ioannes Parisiensis iunior (diversus a celebri magistro antiquiori Ioanne Parisiensi cognomento Poinlasne), euius error à Guillelmo Episcopo Parisiensi consultis aliis Episcopis et Doctoribus damnatus est. Vide d'Argentrée Collect. Iudicior. ete. T. I. P. I. p. 264 sq. Fons his omnibus erroribus unus communis erat diffüicultas , quam experitur humana ratio in conciliandis speciebus et omnibus efficientiis sensibilibus eum negatione substantiae ut connaturalis subiecti earundem specierum. Maluerunt permanentiam specierum secundum leges physicas explicare, atque his suis theoriis accomodare sensum doctrinae christianae; cum contra debuissent sensum doctrinae revelatae ex prineiplis theologicis manifestum statuere tamquam normam, eui ilas theorias subiicerent partim in hypothesi solum servati ordinis naturalis validas, partim in ipso ordine nàturali vel falsas vel certe ab evidentia remotissimas, quatenus vero adhibebantur ad conciliandum ordinem naturalem cum supernaturali, huie, ut revelatione constat, manifesto repugnantes. 

De errore priori asserente, manere partialem substantiam panis, materiam scilicet vel formam substantialem, quomodo repugnet conversioni panis in corpus Christi praeexistens, satis indicavimus th. XIV. p. 221. Error alter Ruperto adseriptus manifestus est tum ex principio negativo generali, quod alia assumptio hypostatica naturae praeter incarnationem Verbi est inaudita et christianis auribus intolerabilis, tum ex doctrina revelata speciali, ex qua constat conversio panis et vini in corpus et sanguinem Domini. Natura enim per assumptionem hypostaticam non convertitur in aliam naturam, ut natura humana assumpta non est conversa in divinam. Conversio panis ex doctrina tradita credi debet ita, ut «non sit amplius panis, non sit amplius quod natura formavit, non sint duo corpora etc.» At falsum est, supposita assumptione hypostatica non esse amplius panem etc. Pariter convincitur error ex ipsis verbis institutionis, quibuscum tamquam cum suo fundamento universalem professionem et praedicationem ecclesiasticam praesentiae realis et transsubstantiationis cohaerere ostendimus. Si enim a) verba, «hoe est corpus meum,» accipiuntur ut directa ad panem et panis manens dicitur corpus Christi ratione assumptionis hypostaticae; haec interpretatio evidenter est falsa. Nam praedicatum corpus meum exprimit illud corpus, quod pro nobis datur, sicut praedicatum sanguis meus illum sanguinem, qui pro multis effunditur et in cruce effusus est; exprimit inquam corpus Christi, quod est caro Christi (coll. Io. VI), atque adeo corpus assumptum ex B. Maria Virgine, crucifixum pro nobis, sedens nunc in gloria Patris. Atqui hoe corpus Christi sane non est panis quotidie iterum atque iterum hypostatice unitum Verbo. Praeterea hac interpretatione admissa solum praesentia panis Verbo uniti, non autem praesentia Christi in Sacramento secundum humanitatem verbis institutionis expressa censeri deberet, quod et verbis per se spectatis et consensui catholici intellectus ac universae Traditionis repugnat. Si b) verba sumuntur non ad panem directa, sed absque monstratione panis unice ad corpus Christi humanum et in incarnatione assumptum; id est contra contextum evangelicum , contra consensionem nominis christiani; et eo sensu admisso verbis iisdem nec transsubstantiatio nec vero assumptio illa supposita panis ad hypostasin Verbi demonstraretur. 

Tertius error Ioannis Parisiensis differt a praecedenti in modo, quo asseruit vel potius asseri posse dixit assumptam naturam panis. Timens ipse ne posita unione hypostatica panis cum Verbo concedere cogeretur nefandum illud, Verbum esse panem, sicut propter unionem hypostaticam humanae naturae Verbum est homo, confinxit modum alium unionis. Panis seilicet naturam aiebat immediate sustentari à corpore et in corpore Christi ; unde esse quidem ibi aliam naturam corporis Christi et aliam naturam panis, sed unum tamen corpus Christi; nam corpus est id, quod et habet suam propriam naturam et sustentat panis naturam, ergo est unum corpus Christi, licet sint duae naturae, seu 4 duae corporeitates panis et humanitatis, » ut i»se loquebatur (1). 

Theologi simpliciter dicere solent de hac Ioannis sententia, eam repugnare doctrinae catholicae propter rationes omnes easdem, quibus erroris convincitur altera sententia Ruperto adseripta, et praeterea in ea esse absurditatem specialem, quia corpus Christi, quod ipsum non est hypostasis sed natura in hypostasi Verbi, dieitur sustentare naturam panis, cuiusmodi sustentatio non nisi hypostasi convenire posset. Àt nune a quodam auctore novum genus sustentationis repertum esse fertur, quo una natura substantialis possit inesse alteri non tamquam hypostasi sed tamquam substantiae ita, ut ipsa manens natura desinat esse substantia, quia desinit esse in se. Quo posito natura panis manens absque alia mutatione nisi quod incipit esse in corpore Christi et sustentatur a corpore Christi, dicitur desinere esse substantia panis et in eius vicem succedere substantia eorporis Christi, i.e. sustantia corporis Christi est et in se ipsa et adhuc in se sustentat «aliquo genere sustentationis » naturam panis. Hane autem theoriam putat ille auctor egregie consentire doctrinae Concilii Tridentini, qua definitur : fieri «conversionem fotius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dwmtazat speciebus; » neque enim panis et vinum in corpus et sanguinem, inquit, sed substantia panis et vini in substantiam corporis et sanguinis converti docetur. 

Sive iam hanc novam doctrinam ab ea Ioannis Parisiensis realiter sive solis verbis diversam esse censeas, non magni refert; neutram enim sententiam cum vera doctrina amice componi posse, demonstrant omnia, quae hactenus de transsubstantiatione disputavimus. 

In explicatione suae sententiae recens ille auctor statuit imprimis: substantiam esse naturam quae est ?» se, hypostasin esse substantiam quae est per se. Unde sicut desinit esse hypostasis quin desinat esse substantia, quando non est per se sed sustentatur ab alia hypostasi, ut humana natura sustentatur a Verbo; ita natura, quin desinat esse natura, desinit esse substantia, quando non est /» se sed sustentatur ab alia substantia, et hoc modo ait naturam panis sustentari à corpore Christi, atque ita substantia panis transmutari in substantiam corporis Christi, hancque diei transsubstantiationem. 

At l°. Hucusque censebatur adaequata distributio ent?s in substantiam et accidens (comprehendendo hoc nomine accideatium etiam modos et relationes in creatis, sicut relationes in divinis sunt realiter ipsa substantia divina). Tum censebatur esse discrimen essentiale ex ipsa intrinseca natura inter substantiam et accidens. Hoc discrimen explicabatur ita, ut substantia sit omnis natura, cul ex 1psa intrinseca sua essentia competat non esse in altero tamquam in sublecto, accidens contra sit, cui ex intrinseca sua essentia competat habere esse in subiecto. Unde ipsis rerum essentiis atque adeo metaphysice repugnat, ut substantia desinat esse substantia, accidens desinat esse accidens, nisi simpliciter desinat esse. Etiamsi enim accidens contra et supra naturae leges a Deo conservetur sine subiecto, cui actu inhaereat; non tamen ideo. minus eius essentia talis est, cui ex sese competat et quae exigat inhaerere in subiecto (1). Ex eadem ratione substantia semper necessario retinet suam essentiam, qua est substantia et qua intrinsece toto genere differt ab accidenti, quomodocumque dieatur inhaerere alteri substantiae et sustentari ab altera substantia. Lumine rationis quidem solum intelligimus inhaesionem substantiae tamquam partis in toto, ex quo sane non desinit esse substantia seu aliquid substantiale, licet non integra sed partialis substantia sit, ut est corpus aut anima in homine. Sed ex mysterio Incarnationis atque adeo ex sola revelatione discimus, posse substantiam creatam ab hypostasi divina assumi ita, ut sit natura propria ipsius divinae hypostaseos. Haec mirabilis sustentatio humanae naturae per hypostasin Verbi habet aliquam analogiam eum inhaesione accidentis in substantia, ut praeclare explicat S. Thomas (compend. theol. c. 211). At profecto humana natura non desinit nec posset sive hoc sive quovis alio « genere sustentationis » desinere esse substantia et deflectere in naturam ae rationem accidentis, quin desineret ipsa intrinseca essentia naturae. Sicut enim definitio (ut loquitur S. Thomas) seu essentia accidentis est «aptitudo ad subiectum (inhaesionis) non vero actualis inhaerentia; » ita prorsus essentia substantiae est ontologica aptitudo, ut sit in se et non in alio. Si quando autem est in alio, quo demum cumque modo fingatur, non ideo desinit nec potest desinere illa aptitudo intrinsece essentialis, et propterea non potest desinere esse substantia. Hao distinctione inter aptitudinem ad existendum per se, quae essentialis est substantiae saltem integrae, et inter actualem existentiam per se et non in alio, Petavius recte ait, solvendam esse difficultatem, qua Eutychiani probare vellent, humanam naturam Christi non esse substantiam, quia «proprio substantiae modo ae velut forma destituta sit.» Responsio verissima Petavii est: « Discernenda sunt duo in cuci« sive substantia prima, quorum alterum ad essentiam eius definitionemque pertinet, alterum adventitium est, non cUzt»?ec. Etenim definitur substantia, quod est per se, hoc est non accidentis more adhaeret alteri velut subiecto; et ?donewum est ex sese, ut à quocumque seiunctum altero subsistat. In hoe substantiae ratio et to tt vw eive« (essentia) consistit, idque omnibus convenit, etiam illi quae per se et separata minime cohaeret, cuiusmodi est humana Christi substantia... Hoc igitur unwm proprio posse modo subsistere, ad substantiae naturam attinet, eique dat in categoria substantiae locum. Át vero re ipsa et actu propria vi modoque subsistere, non est cócw0:c substantiae» (sed id cUcuw?sc seu essentiale est hypostasi sive supposito) Petav. de Incarn.l. V. c. 8. num. 1. 4. 

Forte dicet aliquis, haec non esse contra doctrinam recentis auctoris, de qua agimus. Nam ipse distinguit haec duo: esse in se actu, quae sit propria nota substantiae, et esse per se actu, qui sit proprius character hypostaseos. Unde ulterius docet: sicut natura dum sustentatur ab altero ita, ut non sit actu per se, non est hypostasis ; ita natura dum ab altero sustentatur «quodam sustentationis genere » ita, ut non sit actu Zn se, iam desinit esse substantia; hine natura panis et vini post consecrationem sustentata iam illo «quodam sustentationis genere» a corpore Christi, ut non sit amplius i» se sed in corpore Christi, manet quidem eadem natura panis et vini quae fuerat ante consecrationem, sed non est amplius swóstantia panis et vini. 

   At vero a) differentia inter substantiam et accidens hactenus ponebatur in ipsa entitate seu quidditate rei (ut audivimus à S. Thoma), quae nulla actuali inhaesione vel aoctualis inhaesionis negatione mutari potest. b) Si esse $n se et esse per se distinguantur, illud esse in se designabit ipsam aptitudinem existendi per se atque adeo ipsam rei quidditatem toto genere diversam a quidditate accidentis; et hoe sensu dieit non solum oppositionem ad :nesse im subiecto, sed intrinsecam repugnantiam « aptitudinis ad subiectum » h.e. ut sit accidens; sicut vicissim propter eandem diversitatem quidditatis repugnat intrinsece, ut accidens, quantumvis existens sine subiecto, sit substantia, quia semper retinet «aptitudinem ad subiectum.» Si quis vero uadeat negare intrinsecam differentiam xot« to tt jy eivcu seu (ut dicunt) quidditativam inter substantiam et accidens, ita ut eadem natura sit vel substantia velaccidens, prout sustentatur vel non sustentatur actu; id certissime in rebus theologis (transmittendo nunc philosophiam) prorsus est intolerabile. Hoc modo corpus Christi ipsum, imo tota natura humana Christi erit, et totum universum creatum poterit fieri accidens, ut unica remaneat substantia divina. c) Illa natura panis et vini sustentata isto novo «quodam sustentationis genere» profecto est «idonea ex sese, ut a quocumque seiuncta altero subsistat, et proprio potest modo subsistere;» remanere enim dicitur prorsus eadem natura, quae antea actu subsistebat seiuncta a quocumque altero. Atqui «hoc unum, (ex natura sua) proprio posse modo subsistere, dat ei locum in categoria substantiae, » ut rectissime docet Petavius. Ergo illa natura panis et vini manet in categoria substantiae. Hoc consequens cum fatentibus omnibus Catholicis sit falsum, falsum est etiam principium, unde istud consequitur. d) Ex dictis omnibus iam deducitur, contra hane singularem doctrinam, quam impugnamus, esse difficuitatem insuperabilem in definitione Tridentina. Nam sive tempore Concilii sive tempore anteacto appellatione swbstantiae numquam aliud designabatur (1), quam vel significatione frequentissima et communi natura ac entitas substantialis in oppositione ad accidens, vel significatione rariori hypostasis. At Concilium, ut per se evidens est, substantiam panis et vini intellexit significatione illa priori et communissima. Quando ergo definit: « Si quis dixerit, in SS. Eucharistiae Sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini Nostri Iesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini, quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat, anathema sit» (Sess. XIII. can. 2); sine ullo prorsus dubio docet, totum illud esse panis, quod non est accidens seu species, converti seu desinere per conversionem in corpus et sanguinem Domini modo iam saepe declarato. At iuxta novam sententiam nihil entitatis desinit in pane, sed tota physica realitas manet eadem solo modo existendi mutato, quod nunc ea realitas dicitur non esse in se sed in altero scilicet in corpore Christi. Per hune autem modum existendi in altero, non desinit ipsa essentia naturae, nec ea fit accidens, sed manet natura substantialis. Atqui hane realitatem substantialem oppositam accidenti definit Concilium converti in corpus Christi atque adeo desinere non solum esse 2n se sed desinere esse simpliciter per conversionem in corpus Christi. Sed omissa theoria substantiae, falsitas novae explieationis convincitur multo planius.

Nam 2°. Concilium idem omnino docet distinctius, quod apud Patres et in Liturgiis dicitur, « panem et vinum transmutari in corpus et sanguinem Domini, post consecrationem non esse amplius panem , sed tantum apparere panem et iam id, quod fuerat panis, esse corpus Domini , non esse panem licet gustu ita sentiatur, sed corpus Domini etc."; damnat Concilium idem , quod iam in Berengario fuerat damnatum, qui teste Lanfranceo inter alia docuit, « panem vinumque altaris post consecrationem s/ne materiali mutatione in pristinis essentiis remanere» (th. XIV. p. 185), et quod damnaverat Concilium Constantiense in doctrina Wicleffi art. 1l et 2 asserentis: «substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis remanent in Sacramento altaris. A4Accidentiía panis nom manent sine subiecto in eodem Sacramento.» Atqui in nova illa sententia, quam impugnamus, panis et vinum non solum appareret sed reipsa adesset; et quod gustu sentitur, non minus esset panis et vinum post consecrationem, quam fuerat antea, quantumvis sustentaretur a corpore Christi; maneret panis et vinum sine materiali mutatione in pristinis essentiis; manerent omnia accidentia panis et viniin suo subiecto, videlicet in natura panis et vini. 

3°. Ex ipsis verbis institutionis confutatur haec doctrina eodem prorsus modo, quo paulo ante ex verbis eisdem impugnavimus sententiam de assumptione panis ad unionem hypostaticam. 

 


THESIS XVI. De obiectiva realitate specierum sacramentalium.

 « Quaestio de speciebus sacramentalibus, quae constituunt £ertiwm » commune in utroque transsubstantiationis £ermino total et partem » sensibilem sacramenti, per se theologica est, si non speciatim de ac- » cidentium natura sed solum universim quaeratur, utrum specles sa- » cramentales sint aliquid physicum reale remanens ex pane et vino, » cuius tota substantia transiit, an tantummodo immediata operatio Dei » in nostros sensus et in alia circumposita obiecta. Ex fontibus igitur » theologiae propriis sensu praedicto realitatem physicam specierum pa- » nis et vini defendimus; eam enim doctrina Patrum minime ambigua, » quoties hae de re agunt, Conciliorum et maxime Synodi Constantiensis » loquendi ratio cum omnibus suis adiunctis rite perpensa, theologorum » et scholarum omnium consensus saltem usque ad saeculum XVII la- » bens unanimis persuadent, praesertim cum etiam ab illa Cartesiana » aetate theologi, si qui erant in partem alteram propensiores, sua dubia cautissime proposuisse, philosophi autem certi et rati nihil adtulisse » videantur, quod non solum specialem quenidam modum existentiae « ac- » Cidentium sine subiecto, » sed generatim existentiam absolute repu- » gnare demonstret.


I. Quaestio aliqua theologica dici potest dupliciter; primum quidem proxime et formaliter ratione obiectivi principli cognitionis, quatenus res ipsa, quae in disputationem venit, inquirenda est ac innotescit vel unice vel etiam ex revelatione et ex revelationis explicatione , ut haec explicatio per aetatum decursum vel ab ipso authentico magisterio est proposita vel aliter consensu et auctoritate suffieienti ad persuadendum illustrata. Quaestiones ita comparatas solvendas esse ex fontibus theologiae propriis, nemini potest esse dubium. Potest deinde quaestio diei theologica remote et materialiter, quando principium cognoscendi non est revelatio nec immediate per se nec mediate per . deductiones, sed lumen rationis tantummodo; est tamen materia seu res ipsa nexa cum iis, quae in revelatione continentur. Hae etiam in hypothesi philosophiae prae oculis versari debere ex theologia normam saltem negativam et limitantem , ut praecaveantur errores oppositi veritatibus ex theologia cognitis, alibi demonstratur. Cf. Propos, XIV. Syllabi S. P. Pii IX. iussu propositi, et litteras S. Pontifieis ad Archiepisc. Monach. 11 Dec. 1862; 21 Dec. 1863. 

Hisce positis quaestio de natura specierum eucharisticarum generatim spectata evidenter est saltem materialiter theologica; si vero restringatur intra eos terminos, qui in enuntiatione theseos indicantur, quaestio non solum ratione materiae sed etiam ratione obiectivi principii cognitionis atque adeo formaliter theologica censeri debet. Nam imprimis doctrina velut fundamentalis de speciebus eucharisticis sensu negante, seu doctrina quid non sint, ea omnia scilicet sensibilia phaenomena et eas ommes efficientias non exstare secundum leges physieas, secundum quas non possent esse nisi accidentia substantiae panis et vini adhuc eis suppositae , sed subtracta iam substantia connaturali secundum ordinem aliquem supernaturalem perdurare, doctrina est revelata et explicite ut doctrina fidei proposita. Constat igitur ex revelatione, species sacramentales, quidquid illae sint, non esse aliquid ordinis mere naturalis, ut ex relatione sensuum solo lumine rationis iudicandum esset, nisi iudicium fide divina corrigeretur; sed esse ordinis supernaturalis et superrationalis vel saltem praeterrationalis. Quando ergo quaeritur de harum specierum ratione et essentia, quid sint (mspt tcv ct vw étvos) , quaestio versatur circa rem supernaturalis et certe praeterrationalis ordinis. Per se ergo materia seu res de qua agitur, sine dubio theologica est. Porro quatenus in revelatione et in ecclesiastica explieatione revelationis continetur doctrina de natura specierum, eatenus quaestio de earum natura etiam formaliter theologiea censeri debet, solvenda quippe ex revelatione et ecclesiastica revelationis explicatione. Atqui in revelatione continentur principia ex quihus deduci possit, et in consensu ex plieationis ecclesiasticae sufficienti ad persuadendum continetur deducta ae declarata solutio quaestionis de obieetiva et physica realitate specierum sacramentalium. Ergo quaestio de natura specierum intra hos limites est quaestio formaliter theologica solvenda ex fontibus theologiae propriis. 

Ulterius vero, hac physica realitate supposita, sive de intrinseca natura accidentium in corporibus generatim, sive de harum specierum a substantia connaturali seiunctarum. indole speciatim, quomodo sint, nulla iam est ex principiis revelatis deducta explicatio; sed potest humana ratio rei propositae et ex revelatione deductae, specierum inquam obiective realium, declarationem plus minusve probabilem ex cognitionibus naturalibus repetere, quae de natura corporum suppetunt. Haec igitur quaestio ulterior de natura specierum qxomodo sint, formaliter philosophica est, et sensu paulo ante declarato solum materialiter theologica. 

Unde ordo rerum et idearum sicut in aliis quaestionibus theologicis, ita in hae quoque is est, ut philosophia subserviat theologiae; et proinde in re praesenti, ut primum veritas physicae realitatis specierum ex fontibus theologiae propriis statuatur, si id independenter a theoriis philosophicis de corporum natura fieri potest; veritas deinde theologice demonstrata sensu saltem negativo pro norma habeatur directrice in ipsa inquisitione philosophica de accidentium natura. Repugnat autem obiectivae nostrarum cognitionum subordinationi methodus, qua primum statuitur theoria philosophica de natura corporum et accidenj tium, atque huie deinde doctrina ex fontibus theologicis demonstranda subiicitur et accomodatur. 

II. Inquirendum est igitur, quid, praeter negationem substantiae panis et vini sub his speciebus, de speciebus ipsis in praedicatione ecclesiastica doceatur.   

1°. Patres et Ecclesia universa in sacramento duo distinguunt constanter, partem visibilem, quae est sacramentum tantum, et partem invisibilem corpus Christi, quae est saeramentum simul et res sacramenti. Hac declaratione, quod species ipsae sunt sacramentum seu signum sacrum rei sacrae, tum scilicet signum corporis Christi praesentis tum una cum corpore Christi signum refectionis nostrae spiritualis, iam satis docetur obiectiva earum realitas, ut bene explicuit Algerus l. I. co. 7. de Sacram. corp. et sanguin. Christi contra Berengarianos. Profecto enim sacramentum et signum sacrum intelligitur ab omnibus res aliqua sensibilis obiectiva , non autem modificatio in nostris sensibus et in obiectis cireumpositis. Nihil vero proficiunt, qui aiunt, esse quidem species aliquid obiective reale et non solum modificationem in nostris sensibus et in corporibus circumpositis , attamen hoc obiective reale esse non aliud, quam operationem divinam ex illo spatio ubi prius erat panis. Nam operatio divina distincta a suo effectu realiter non est aliud, quam Deus ipse; nemo autem dixerit, Deum ipsum, quantumvis spectetur formaliter ut operans, esse sacramentum seu sensibile signum rei sacrae! Obiective ergo reale extra nostros sensus et praeter modificationes corporum circumiacentium in hac hypothesi nihil remanet, quod possit dici sacramentum. At « si ex phantasia et veritate (corpore Christi) sacramentum Christi confici creditur, iam confectio non erit, quum ex aliqua re et nulla confectio constare non possit. Confieitur ergo sacramentum ex vero corpore Christi et sanguine et ex veris speciebus panis et vini. » Algerus l. c. (in fine capitis).

Huie persuasioni de obiectiva realitate partis visibilis in sacramento, non solum generatim indoles totius usus loquendi ecclesiastici respondet, quin umquam occurrat indicium illius merae operationis divinae in nostros sensus iis quoque in adiunctis et contextibus, ubi maxime urgetur absentia panis et vini; sed etiam frequens et disertissima apud Patres est declaratio physicae realitatis specierum sensibilium atque huius compositio cum desitione substantiae panis et vini. De hac diserta Patrum doctrina diximus satis multa th. X, quae huc transferenda sunt.

In distinctione a eorpore Christi, ut ibi vidimus, specles panis et vini appellantur res terrena (Irenaeus), res materialis auto tc jhixo» (Origenes); res sensibiles distinctae a re intellectu fidei percipienda cew$7»t« npayuoza (Chrysostonmus hom. 82. in Matth. supra p. 91.); panís et vini sensibilis natura avi& ncn cvawx (Ephrem Antiochenus); prioris essentiae forma et species, ac symbolorum remanens propria natura (cv0€ pvacixa cup(oXa tne. éxexg Cio taco Quota Theodoretus); permanens natura panis et vini (epist. ad Caesar. ); permanens, nom desinens proprietas naturae panis et vini (Gelasius). Porro sicut monophysitae dogmate conversionis panis in corpus Christi abutebantur ad inferendam conversionem humanae naturae Christi in naturam divinam, atque ideo humanitatis Christi visibiles proprietates «formam, figuram, cireumscriptionem » non reale aliquid sed, si ita sensibus apparet, mere phantastieum asserebant; ita Patres vicissim in lis ipsis contextibus diserte consentientes monophysitis de conversione substantiae panis in corpus Christi, simul adstruebant tam sollicite realitatem specierum remanentium in sua proprietate, ut ex speciebus remanentibus, tamquam parte sensibili cum corpore Christi parte non sensibili unius sacramenti, inferrent realitatem humanitatis manentem in propria sua natura cum divinitate in una Christi persona. Atqui si has species non habuissent ut reale aliquid remanens ex pane et vino post desitionem substantiae, sed ut meram operationem divinam in sensus nostros et in obiecta circumposita, non solum hoc argumento seu potius hac analogia adversus monophysitas uti non potuissent, sed evidentissime analogia responderet haeresi adversariorum de humanitate transmutata in divinitatem et de apparentia phantastica proprietatum sensibihnum humanitatis in Christo. Sive ergo locutiones Patrum spectes in se ipsis sive secundum scopum eis praefixum, Patres manifesto docent ut indubitatam et sine controversia admissam realitatem specierum, de qua agimus. 

Non minus evidens est haec persuasio de realitate physicà specierum apud Augustinum et alios Patres Africanos, quos diligentius partem visibilem sacramenti ab invisibili distinxisse diximus. Considerat enim e. g. Augustinus Trin. 1. III. c. 10. (supra th. X. p. 122.123.) partem sensibilem sacramenti ut aliquid, quod idem fuerat in pane et vino, quae arte humana parantur, et in usum religionis assumuntur. 

Eadem est ad rem praesentem vis illius locutionis, qua Patres dicunt, corpus Christi et sanguinem esse impositum ac velut insertum antitypis, et manere integrum in minimis etiam antityp? partibus, ut Eutychius l. c.th. XI.p.147. 

Omissis seriptoribus saeculi IX , quorum sententiam eandem fuisse facile demonstrari posset ( cf. Rhabanum in Thesaur. Zachariae 'T. X. p. 888), illi quibus saeculo XI. et XII. dogma non solum realis praesentiae sed etiam nominatim transsubstantiationis contra Berengarium et eius sectatores iam polemice propugnare necesse fuit, declarant eandem physicam specierum realitatem, Lanfrancus de Euchar. c. 18; Guitmundus l. II. Bibl. Max. PP. T. XVIII. p. 449; data opera et speciali demonstratione Algerus 1. I. c. 7; Guillelmus Abbas S. Theodorici c. 9. Bibl. PP. Cisterc. T. IV. p. 134.

2°. Theologi Scholastiei omnino unanimes consentiunt in hane doctrinam, quamdiu intra limites à nobis commemoratos theologice agitur de physica specierum realitate; quamvis deinde in explicatione philosophica, quomodo sint, non idem amplius appareat consensus. Ánimadvertatur autem , theologos unice ex principiis revelatis et ex auctoritate explicationis ecclesiasticae perductos fuisse in hunc consensum universalem de obiectiva realitate specierum, ne quis forte suspicetur, eos ex praeconceptis principiis philosophicis de natura corporum in eam devenisse. Imo fatentur, separabilitatem accidentis a sua substantia lumine rationis demonstrari non posse atque adeo philosophis gentilibus fuisse incompertam; sed simul contendunt, ex principlis fidei talem accidentium existentiam non solum ut possibilem sed ut actualem esse tenendam, adeoque cognitiones philosophieas de natura corporum ex veritatibus revelationis amplifieandas et ignorantiam rationis fide corrigendam esse. « Prima sententia est, inquit Suarez, essentialem rationem omnis accidentis consistere in actuali inhaerentia ad subiectum. Ita videntur sensisse philosophi gentiles, qui putarunt nulla ratione fieri posse, ut accidens extra subiectum conservetur... Hanc vero sententiam , ut dixi, damnat catholica fides, ut non possit universaliter esse vera..... Án vero possit ratione naturali sufficienter probari contra philosophos non repugnare, ut accidens conservetur separatum a subiecto, attigi in commentario ad 3. q. (7. à. 1, et sane opinor, simpliciter non posse demonstrari ab homine (propter defectum scilicet adaequatae cognitionis naturae corporum et accidentium in corporibus), maxime cum nec distinctio realis quantitatis a substantia ex sola ratione sufficienter demonstretur, ut infra dicemus, et separatio qualitatum ab omni subiecto (etiam a quantitate) nonnullis etiam Catholicis impossibilis videatur. Possunt igitur, ut l. c. dixi, sufficienter solvi argumenta, quae apparenter ostendere possunt, hoc esse impossibile » etc. : Suarez Metaphys. T. IT. disp. 35. sect. 2. n. 2-4. cf. ibid. disp. 40. sect. 2. n. 8. Consensus igitur unanimis theologorum is est, postulare principia fidei revelata de Eucharistia, ut species seu accidentia panis et vini censeantur sine subiecto inhaesionis obiective realia; huius autem veritatis demonstrationem non ex philosophia sed ex fontibus theologicis repetunt. Imo hane, quam diximus, accidentium existentiam post Concilium Constantiense et Tridentinum simpliciter dieunt esse de fide, Valentia disp. 6. q. 5. punct. 1; Suarez in 9. P. T. III. disp. 56. sect. 1; Vasquez disp. 94. cap.1; Lugo disp. 10. sect. 1; Ysambertus in 3. q. 77. disp. 1. a. 1. et reliqui; in Catechismo Romano. P. II. de Euch. n. 44. idem fidelibus proponitur tamquam « perpetua et constans catholicae Ecclesiae doctrina.» Atqui theologorum omnium consensus in doctrinam theologicam constans et ab exordiis Scholae saeculo XII. saltem usque ad labens saeculum XVII. unanimis, in quam conspirent non opinando sed certa et rata sententia, non ex philosophica aliqua particulari theoria sed ex principiis revelationis et Patrum auctoritate , atque hoe ipso consensus continens ecclesiasticam explicationem doctrinae de sacramento omnium sanctissimo, quantae sit auctoritatis etiam solum per se inspectus, quisque facile videt et explicatum est in Tractatu de Traditione.

Verum quidem est, post invectam philosophiam Cartesianam aliquos philosophos catholicos (inter hos ceteris subtilius et eruditius disputarunt Emmanuel Maignan 1n Philosophia sacra T.I. c. 22, eiusque discipuli Ioannes Saguens et Ioseph Perrimezzi) defendere coepisse doctrinam aliam de speciebus impressis nostris sensibus et de modificationibus in corporibus circumpositis, quae immediata operatione a Deo vel a corpore Christi efficiantur eodem modo ae procederent à panis et vini substantia, si adhue superesset. Aliqui etiam , qui scripserunt cursus theologicos saeculo XVIII, non quidem ausi sunt hane novam theoriam defendere, sed tamen significarunt eam sibi non displicere, inter quos praecipui sunt. Drouin de Re Sacram. 1. IV. c. 4. 8. 2. inst. 6; Witasse de Euchar. sect. 2. q. 2. a. 39. Huiusmodi tamen non ex fundamentis theologicis sed unice in gratiam systematis philosophiei minime evidentis recentius obortae haesitationes, auctoritatem unanimis consensus in modo intelligendi sacramentum et in explicatione dooetrinae de propria ratione sacramenti labefactare non possunt. Discrimen inter theologos veteres consentientes et inter hos aliquos recentiores maximum est in ipsa methodo. Veteres enim in modo loquendi ae docendi ecclesiastico de parte visibili sacramenti et in diserta Patrum doctrina videbant expressam obiectivam realitatem specierum remanentium , hac deinde doctrina theologica admissa tamquam norma directrice in inquisitione philosophica, quomodo sint species remanentes, malebant se coniicere in difficiles theorias de corporum et accidentium natura, quam violare principium eis theologice certum; non vero ad huiusmodi theorias devenerunt, quod explieatio phaenomenorum per meram immutationem in nostris organis els in mentem non venerit, quae et per se obvia est et a veteribus saepe in aliis phaenomeris adhibita, ubi principia theologica non obstabant, vide e. g. S. Thom. 3. q. 76. a. 8. et. theologos in h. 1. Methodum oppositam sequuntur illi recentiores nonnulli, qui admissa primum quadam theoria philosophica de natura corporum et accidentium, huie aecomodant suis interpretationibus doctrinam theologicam, et auctoritatem consensus antecedentis elevare conantur meris figmentis, quibus etiam veteres theologos in hae re inter se dissentientes nobis exhibere vellent. 

Aiunt itaque, veteres de accidentibus eucharisticis diversa sensisse ; nam a) sententiae quam communem fuisse negare non possunt, docentium « accidentia sine subiecto inhaesionis, » repugnasse alios, qui dixerunt « accidentia remanere in aére. » At imprimis haec opinio nondum adversaretur communi doctrinae theologicae de specierum realitate, sed pertineret ad quaestionem , quomodo existant ; deinde apud aliquos illud « manere in aére» videtur synonymum cum altero « manere sine substantia tamquam subiecto inhaesionis,» ut in scholiis ad Boéth. de Trin. (inter Opp. Bedae T. VIII. p. 1116), ubi dicitur: «transit substantia panis in corpus Christi, non formae (species), sed potius hae subsistunt (existunt) in aére vel sine substantia. » Fuisse qui aérem dicerent subiectum inhaesionis accidentium in Eucharistia, memoria fere non exstat nisi in eius opinionis eonfutatione, quae legitur apud Algerum l.I.c.7; apud Magistrum 4. dist. 12; apud S. Thomam et S. Bonaventuram in h.1. Sententiam confutatam ab his magistris multi sine certa ratione adscribunt Alberto M. (Vide Albert opusc. de Euch. dist. 9. tract. 9. c. 1. n. 8. coll. n. 5. Opp. T. XXI). Aiunt ?) plurimos veterum docuisse accidentia inhaerentia ipsi corpori Christi. Haec sententia a Witasse falsissime adscribitur Concilio Romano sub Nicolao II., de quo vide supra p. 226.227; falso item impingitur Guitmundo et Guillelmo $. Theodorici, qui ambo disertissime retinent communem doctrinam (Guitm. Bibl. Max. Patrum TT. XVIII. p. 449; Guilelm. Bibl. PP. Cisterc. T. IV. p. 134). Vere ita , ut obiicitur, senserunt Abbaudus Abbas (1), Gualterus Victorinus, et Graeci illi, qui corpus Christi in Eucharistia corruptibile esse dixerunt, sed errore manifesto ( vide supra p. 124.146.). c) Appellant ad theologos, ad Arriagam (T. VII. disp. 38) et Bossuetum (in Expositione Fidei n. 123). At ll. cc. Arriaga de sola gravitate consentit his recentioribus, de ceteris accidentibus communem doctrinam defendit; Bosauetus ne attingit quidem totam hanc quaestionem (2). De Petro Alliacensi mox dicam. 

Consensus itaque plenissimus veterum theologorum universalis et constans in unam doctrinam de obiectiva physica specierum realitate fundatam in rationibus mere theologicis non autem derivatam ex particulari aliqua philosophia, puta ex peripatetica , in dubium vocari nullo modo potest. 

3°, Cum Patrum doctrina, cum Theologorum unanimi consensione , cum universo modo loquendi ecclesiastico de parte visibili sacramenti Eucharistiae connectuntur doctrina et definitiones Conciliorum , ita ut explicatio ecclesiastica multiplieiter manifestata habeat in Concilis suam authenticam expressionem , et radii dispersi hiec velut in unum verticem colligantur. Ex hae connexione doctrinae Conciliorum eum universa reliqua explicatione in Ecclesia intelligitur, sensum doctrinae synodalis, si quid forte solis spectatis verbis posset esse ambiguum, unice ilum esse verum, qui respondeat reliquae universali explicationi ecclesiasticae; absurde autem ad eum interpretandum contra doctrinam antecedentem, tempore Conciliorum universalem, assumerentur velut norma recentius inveotae theoriae philosophicae.   

Post Concilium Lateranense IV. (cap. Firmiter) et Concilium Florentinum (decret. pro Armenis) definitur in Conc. Tridentino sess. XIII. can. 2 « conversio totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vin?. » Non contendo , quod tamen multi veteres theologi asserunt , esse hic definitam de fide permanentiam specierum panis et vini. Quamvis enim quis dicere posset, permanentiam specierum quae fuerant in termino a quo (in pane et vino), ingredi ipsam notionem conversionis proprie dictae, ut sit aliquid tertium. commune utrique termino totali « quo et ad quem (cf. th. XIII), et ideo dum definitur de fide conversio, etiam incisum illud enuntians permanentiam specierum continere ex mente Concili definitionem de fide ; potest tamen Concilium facile alio modo explicari , praesertim cum permanentia communis tertii non videatur essentialis omni conversioni. Quod Concilium enuntiat in recto et intendit definire est conversio ac desitio totius substantiae panis et vini, et ad hoc melius declarandum in obliquo subiungit, id quod manet, non esse substantiam seu aliquid substantiale, sed esse dwmtaxat species panis et vini. Hac tamen ipsa oppositione inter substantiam panis ac vini et inter species panis ac vini, dum illa converti hae manere dicuntur, Concilium enuntiat et confirmat, licet solum in obliquo, transeunte substantia panis et vini manere species eiusdem panis et vini eo modo, quo iuxta communem tum temporis et quovis tempore antecedente sententiam id intelligebatur. Sane designatas fuisse a Concilio non species tantum Zntentionales 1n nostris sensibus, sed speczes obiectivas ipsas eas, quae fuerant substantiae panis et vini, negari non potest sine verborum deflexione in gratiam novae theoriae tempore Concilii nondum auditae. In ipsa verborum conStructione, dum substantia panis et vini converti, species panis et vini manere dicuntur, immediate edicitur: aliquid quod fuerat panis et vinum, £ransit; aliquid quod. fuerat panis et vini, manet; hoc autem manens sensu obvio non potest intelligi nisi obiectivum aliquid, quod fuerat inhaerens pani et vino ut subiecto, sicut in altero membro opposito transiens est aliquid obiectivum. Sed omissa ratione logica, evidens est ratio historica. Hic quippe terminus speczes panis et vini. in oppositione ad substantiam , quando agebatur de Eucharistia, tempore Concilii et saltem ex multis saeculis ante Concilium non erat ambiguae significationis, sed unum tantum habebat sensum determinatum et ab omuibus intellectum specierum obiective realium, quae fuerant ipsius panis et vini; qui ergo fieri potuit, ut Patres Tridentini aliud intellexerint in eo canone statuendo? (cf. Pallaviein. Curs. theolog. 1l. VI. c. 20). 

Hine patet, quam inanis sit exceptio, quando dicunt, divina providentia et directione Spiritus Sancti factum esse, ut Concilia numquam appellaverint accidentia panis et vini, sed constanter elegerint vocabulum, quod per se significat species éntentionales, non autem obiectiva realia accidentia; et sollicite animadvertit Witasse (1l. c.), in uno capite 3. sess. XIII. Concilii Tridentini novies repeti vocabulum species, quin vel semel dicatur accidens. At non quaeritur, quid vocabulo species per se significari possit, sed quid tempore Concilii terminus speczes panis et vini in oppositione ad substantiam, loquendo de Eucharistia usu universali apud omnes theologos significaverit. Haec autem significatio ex dictis erat specierum obiective realium non intentionalium tantummodo. Si autem dicerent, terminum tunc temporis habuisse quidem hanc determinatam sigrificationem, admittere tamen etiam eam, quae subsequenti tempore ab his philosophis et theologis catholicis ei subiecta est, exceptio esset multo improbabilior. Profecto enim sicut quivis sermo, ita etiam textus Conciliorum intelligendi sunt secundum usum loquendi et significationem verborum tune obtinentem, quando verba dieta vel scripta sunt. Hac interpretandi regula negata sequeretur , quod definitionibus Conciliorum non mecessario competeret infallibilitas formaliter secundum significationem, qua sunt editae , sed solum verbis materialiter speetatis, quia secundum alium usum loquendi postea inducendum continerent sensum verum. At omnino contrarium tenendum esse, quisque videt; infallibiles enim sunt definitiones tantummodo secundum significationem , qua editae sunt, secundum aliam vero significationem , quae aliquo tempore alia induceretur, possent esse falsae; et ideo intelligendae sunt quovis tempore secundum significationem verborum et usum loquendi illius aetatis, qua sunt editae. Haec, ut iam satis indicavi, non ideo dico, quod velum evincere, in canone 'Tridentino revera contineri definitionem de speciebus realibus, sed ut pateat falsitas ilius interpretationis, qua adversarii ex vocabulo species à Conciliis adhibito argumentum sibi suppetere putant ad defendendas species tantum intentionales pro parte visibili sacramenti. 

Ad nomen species écc quod pertinet , illud quatenus (ut hoc loco) in corporibus opponitur substantiae , primo significat, quidquid immediatum est obiectum visus (a specio, conspielo, à2e) et deinde aliorum sensuum, per quod substantia nobis manifestatur ; in re ergo ipsa non aliud significant species quam accidentia sensibilia. Significatione derivata deinde dicitur quidem species etiam imago seu modifieatio in sensibus nostris et in anima, qua specie affecti sensus percipiunt et anima velut informata intelligit obiecta; sed certe haec nec est prima et multo minus unica nominis significatio. In re sacramentaria ubi opponuntur sibi substantia panis transiens et species panis manentes ut visibilis pars sacramenti, non modo nulla est ratio, spectato etiam solo nomine, cur haec altera significatio praeferri debeat, sed est ratio, cur nomen a sua prima et maxime propria significatione immediati obiecti sensuum detorquendum non sit ad hanc alteram derivatam significationem. In illà ergo Conciliorum et Patrum appellatione servatur tota proprietas sermonis, dum nomine specierum designantur accidentia sensibilia. Est vero etiam ratio, cur species potius quam accidentia dixerint. Nam a) ut ait Suarez, fundamenta theologica suppetunt tantum pro permanentia accidentium sensibilium et ideo non oportebat explicite sermonem facere de aliis qualitatibus occultis , si quae sunt velesse putabantur; sensibilia autem accidentia proprio distinguuntur nomine specierum (vide Suarez disp. 56. sect. 1. conclus. 2, contra quem confer Vasquez disp. 194. c. 1). Ita distinxit Lanfrancus de Euch. c. 18, quando dixit, conversionem fierl substantiae « reservatis ipsarum rerum speciebus et quibusdam aliis qualitatibus.» b) Quamvis eadem res dicatur species, quae est accidens, non tamen idem formalis conceptus exprimitur utroque nomine; species exprimit rem cum relatione ad nostram perceptionem, accidens dicit rem eandem cum relatione inhaerentiae in substantia. Quare cum sermo est de accidentibus non actu inhaerentibus subiecto, e£ cum fides confirmanda , quod, licet nihil sit mutatum quoad perceptionem sensuum, tamen substantia non amplius subesse credi debet, aptius dicetur species quae conSpicitur, quam accidens quod hie et nunc nulli substantiae accidit. 

Adhuc pressius congruit sententia , quam defendimus , definitionibus in Concilio Constantiensi sess. VIII. et in Bulla Confirmationis Martini V. Duo ibi damnantur articuli distincti in doctrina Wicleffi: 1*. « Substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis remanent 1n Sacramento altaris. » 2". «Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem Sacramento. » 

Quamvis ex negatione desitionis panis necessario consequatur negatio permanentiae accidentium sine subiecto , sunt tamen illi duo articuli distincti in doctrina Wicleffi. Sicut enim ex negatione realis praesentiae sequitur necessario negatio transsubstantiationis, et tamen Calviniani habentes negationem utramque ut articulos distinctos, dogma transsubstantiationis seorsum et speciali haeresi impugnabant; ita etiam Wiocleffus doctrinam, quam reperit in Ecclesia de permanentia accidentium sine subiecto, seorsum et per se sumptam reiliciebat ut falsam et repugnantem. Est haec utriusque capitis distinctio in doctrina haeretici plane evidens. « Im duobus, inquit, stat nostra variatio in hae materia ; l'. in propositione affirmativa , qua dicitur qnod accidens est sine subiecto; 2^. in propositione negativa, quod non remanet substantia panis et vini post consecrationem » Wicleff. l. de Apostas. c. 16. Appellat hanc doctrinam de permanentia accidentium sine subiecto « scandalosum mendacium » ib. c. 21, non eo solum quod docetur absentia substantiae panis, sed eo quod accidens sine subiecto repugnat, « quod non potest sic esse de potentia Dei absoluta, » ut aiebat serm. 58. Unde Walsinghamus (apud D'Argentrée Collect. Iudice. T. I. P. IT. p. 8) articulum Wicleffi ita exprimit: « Deus de potentia sua absoluta non potest facere, quod in Sacramento altaris essent accidentia sine subiecto. » Hinc etiam Thomas Waldensis in Opere suo paulo post Concilium Constantiense dicato Pontifici Martino V, qui illud diligenti Doctorum examine praemisso coram Cardinalibus approbavit ( vide Breve Martini praefixum Operi Waldensis), perpetuo utrumque articulum haeretici ut distinctum propriis argumentis confutat (lege Waldens. T. II. ec. 75-83). Ipsam pariter illorum duorum articulorum damnationem a Concilio editam considerat tamquam duplicem ita, ut damnatio secundi sit distincta licet dependens a damnatione primi. « De articulis transsubstantiationis et accidentis sine subiecto dicendum est etc....... Si petatur ratio Concilii de fide accidentis sine subiecto, dicendum, quia fides principalis articuli (de praesentia reali et transsubstantiatione, ut verbis institutionis expressa est) hoc concludit. » Waldens. c. 75. fol. 128. col. 4. Ait scilicet, fundamentum definitionis, quod accidentia manent sine sublecto, esse in vérbis Christi directis ad panem: hoc est corpus meum (cf. th. XV. n. II).

Tum ergo ex modo disputandi ipsius haeretici, qui non solum dicebat, manere substantiam panis et in ea manere accidentia; sed etiam seorsum contendebat, non manere nec posse manere accidentia sine subiecto; tum ex modo, quo Catholici intelligebant definitionem Concili, videtur plane consequi, articulum 2""; « accidentia non manent sine subiecto,» non esse praecise et unice damnatum, quia asserebatur manere substantia panis, quod iam proscriptum erat in articulo 1^, sed etiam per se et seorsum. Unde propositio vi huius damnationis tenenda non erit haec conditionata: si manent accidentia, manent sine subiecto, ut volunt adversarii; sed haec absoluta: accidentia manent sine subiecto. 

Atqui, reponunt Witasse, Drouin, Fortunatus a Brixia ll.ec., contra hanc interpretationem in promptu est testimonium omni exceptione maius Petri ab Alliaco, qui Concili Constantiensis magna pars fuerat. Alliacensis autem testatur, inquit Drouinius, nihil aliud Concilium proseribere voluisse, quam doctrinam Wicleffi, « non quod is more philosophorum accidentia sine subiecto esse non posse contenderet , de quo nequidem cogitabat; sed quod vellet, post consecrationem elementum panis, ut antea fuerat, accidentium esse subiectum, nullamque fieri transsubstantiationem. Hoc itaque sensu debet Synodus Constantiensis intelligi. Cuius responsionis testem habemus Card. Petrum de Alliaco, qui Concilio magna cum laude interfuit; affirmat enim (in 4. sent. q. 6. à. 9), hoc decreto Patres nihil aliud nisi errorem Wicleffi proscribere voluisse. » Ita ille l. c. In tota hac diatribe unum est verissimum , Patres nihil aliud proseribere voluisse quam errorem Wicleffi; est, enim hoc decretum enumeratio 45 articulorum huius haeretici cum subnexis censuris, inter quos 1". et 2". sunt illi commemorati; ad hoc ergo non opus est teste Alliacensi vel quovis alio, sed sola lectione articulorum. At vero error Wicleffi proscriptus revera is erat, ut demonstravimus, quod more philosophorum contenderet accidentia sine subiecto esse non posse, de quo non solum cogitabat, sed quod velut suae doctrinae fundamentum speciatim et omnibus viribus adstruere conabatur; hoe ergo ipsum in 2.? articulo damnatum esse, Drouinius fateri cogeretur. Negabat utique Wicleffus transsubstantiationem, et elementum panis in Eucharistia voluit esse accidentium subiectum , sed haec haeresis in 1^ iam articulo proseripta erat. Petrus ab Alliaco deinde in suis commentariis ad 4. sent. de Synodo Constantiensi nihil testatus est nec testari potuit. Illos enim seripsit iunior, cum esset magister in schola Parisiensi, 30 et amplius annis antequam senescens Cardinalis 65 annorum et maioribus negotiis occupatissimus interfuit Concilio (1). Patet id etiam evidenter ex modo, quo in commentariis loquitur de definitione Ecclesiae circa absentiam substantiae panis in Eucharistia, quod dogma post Concilium Constantiense non potuisset dicere se nondum videre explicite definitum ( vide th. XIV.p. 192). Si nihil testari eo loco potuit Alliacensis de Concilio adhuc futuro, saltem aliquid docet de accidentibus eucharisticis; quae ergo erat eius tum, cum commentarios in Sententias scriberet, hac de re opinio? Video enim etiam alios quosdam ad Alliacensem provocare, ae si recentiorum, quam impugnamus, sententiae faveret, Exponit in 4. q. 6. à. 9. ipsam recentiorum theoriam de specibus intentionalibus, quam aliquis posset «imaginari» inquit. Iudicium Alliacensis de tali opinione hoc est: si reperiretur qui ita diceret, « non esset propter hoe tamquam haereticus habendws; aliter enim minus esset favor fidei ad doctrinam philosophi. » Pergit continuo: « quarta et communior opinio (confer eius modum loquendi de transsubstantiatione 1. c.), et cui favet magis doctrina Ecclesiae, est, quod in sacramento accidentia, quae fuerant panis, remanent sine subiecto et in illis fit fractio, et hane teneo ». Neque ergo possunt adversarii provocare ad opinionem Alliacensis , quae ceterum repugnans universali aliorum consensui nullius esset ponderis; prorsus vero absurde agunt, quando hune locum ex eius commentariis*volunt constituere normam ad interpretandum sensum Concilii Constantiensis. Ne vero dicant, haec etiam post Concilium ab auctore fuisse probata, quia ea non correxit, cogitent de eiusdem modo loquendi quoad transsubstantiationem , quem etiam post Concilium incorrectum reliquit. Paucis scriptoribus animus fuit imitandi Augustinum, ut senes retractarent, quae iuvenes seripserant minus castigate. Quamquam si recentiores philosophi catholiei admisissent hoc ipsum iudicium Alliacensis , ut in commentariis exstat, non tam acriter defendissent sententiam , quae non sit quidem damnanda ut haeretica, sed cui faveat minus doctrina Ecclesiae. Hactenus satis de probatione theologica physicae realitatis speclerum sacramentalium. 

III. Superest quaestio formaliter seu ratione principiorum cognoscendi philosophica, gwomodo sint hae species, quas theologice constat esse obiective reales. 'Theologice constat ex dictis, non repugnare, ut desinente substantia corporis conserventur per divinam omnipotentiam sensibiles species physice reales, quae fuerant ipsius substantiae ; philosophice seu ex solis principiis et cognitionibus rationalibus, quas habemus de corporum natura, non posse positive demonstrari hanc non repugnantiam separationis talium accidentium a sua connaturali substantia , ultro fatemur. Ex altera tamen parte sicut ex principiis theologicis haec non repugnantia est certa, ita possumus etiam considerando indolem nostrarum cognitionum de corporum natura reflexe intelligere, absolutam repugnantiam illius separabilitatis lumini rationis non esse evidentem. (Cf. th. II. nn. III. IV.). 

Distinguimus certe in corporibus phaenomena, quibus se manifestant et quae nostrae experientiae immediate subiiciuntur, ac substantiam , quae illis phaenomenis subesse intelligitur tamquam voeovwuevev. Sicut autem in ordine cognitionis à phaenomenis progredimur ad intelligendum voovutvoy, ita in ordine ontologico ex substantia, quae est to vecuuevoy, tamquam ex suo fundamento intelligimus consequi phaenomena velut eífectus ex causa. Eatenus ergo cognitione metaphysica perspectam habemus naturam rationemque propriam substantiae corporum, quatenus ex phaenomenis et effectibus eam concludimus et intelligimus. Iam vero ex constantibus legibus, secundum quas phaenomena et effectus produntur, intelligimus quidem corpoream substantiam constanter et uniformiter suos effectus exserere secundum certas leges nobis ex ipsa constantia et uniformitate effectuum cognoscibiles; et vielssim intelligimus , haec phaenomena et hos effectus ex legibus iisdem perdurare non posse, nisi quamdiu substantia tamquam causa eis subest (1). At nullatenus rationi est evidens, illud prius, exsertionem inquam phaenomenorum et effectuum connaturalium , non solum sub hypothesi, si serventur leges physicae , sed absolute esse necessarium, ita ut manente substantia corporis etiam ab omnipotente creatore et gubernatore totius naturae impediri ae suspendi non possit; ex ordine vero supernaturali manifestato in miraculis et nominatim in modo existendi sacramentali corporis Christi certo constat, illam necessitatem non esse absolutam sed solum hypothetieoam , si serventur leges physicae, quarum constantia in exserendis effectibus a divina omnipotentia suspendi potest (cf.th. XT. p.155.sq.). Pariter quod nune quaerimus, rationi non est evidens, in ipsis phaenomenis sensibilibus, quibus substantia sese manifestat tamquam suis effectibus , nihil esse entitatis, quod deficiente substantia, & qua ut a causa secunda naturaliter pendet, per Dei omnipotentiam adhue conservari possit. Neque enim ex cognitione , quam de intima natura substantiae corporeae habeamus, evidens est, in corpore sese manifestante sensibus nostris id , quo sese manifestat, nihil esse realitatis distinctae à substantia, quam ratione intelligimus ut fundamentum phaenomenorum ; neque id evidens est ex cognitione, quam habeamus de intima natura ipsorum phaenomenorum , quibus substantia se manifestat. Examinando igitur modum cognitionis humanae de intima corporum natura reflexe intelligimus , non esse evidens sensibile illud, quo substantia corporea sese intellectui nostro manifestat, et quod aptissime designatur nomine spec?erum, nihil esse realitatis ita distinctae a substantia, ut hae desinente adhue a Deo supra et contra ordinem legum physicarum conservari possit. 

Vicissim ex eadem imperfectione nostrae cognitionis circa intimam corporum et sensibilium phaenomenorum naturam fit, ut realem illam distinctionem et separabilitatem specierum et proinde etiam , actuali distinctione et separatione ex theologicis principiis supposita , earum intrinsecam entitatem , quid sint et quomodo sint, lumine rationis evidenter demonstrare non possimus (supra p. 258). Quare nostram ignorantiam fateamur oportet, et infinitae Dei sapientiae aec omnipotentiae relinquamus modum, quo efficiat id, quod nos non valemus intelligere: « demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse; in talibus rebus tota ratio facti (a nobis consideranda) est potentia facientis » Augustinus epist. 137. n. 8. ad Volusian. Hoc tamen non impedit, quominus praelucente veritate theologica manentium specierum panis et vini physice realium liceat proponere hypotheses probabiles, quibus non iam demonstretur quomodo sint, sed potius suadeatur modus aliquis, quo esse possint. Ponamus hypothesin sequentem (1): 

Resistentia , quae promanat ex singulis particulis corporeae substantiae aliter atque aliter modificata pro diversitate substantiae, est vis quaedam non substantialis, sed tamen realis ad modum impulsus seu impetus (4px). Duo autem hic distinguo, videlicet substantiam, ut est apta ac nata ad hune impulsum producendum, quae est causa activa &vepy:tz huius impulsus seu resistentiae, tum vero actualem impulsum ipsum promanantem et productum ab illa (ivepyapa)- Energia illa causalis est utique inseparabilis ab ipsa substantia , imo videtur esse vis substantiva non distincta ab ipsa substantia nisi consideratione mentis ut modus substantialis , vel (in primis elementis materialibus) tamquam forma dans perfectionem specificam. At vero aliter loquendum est de illa vi seu de illo impulsu procedente ab energia substantiae (quem diximus &vepyzpa). Iste impulsus imprimis non est nihil, sed aliquid reale, quod tamen ex sese postulat inesse ipsl substantiae et sustentari a substantia , nec potest naturaliter in se et per se esse extra substantiam , proindeque ubi desinit substantia eveoyntean, desinit naturaliter etiam é&vepynpz ab ea pendens et ab ea manans. Haec ergo resistentia, quam supponimus esse simul attractionem, non est aliquid substantiale , sed accidens substantiae, ens incompletuim, entis ens, continuo manans a substantia et ab ea sustentatum. Attamen quia est res aliquid habens entitatis distinctae a substantia, potest a Deo conservari etiain desinente substantia, ubi id, quod substantia ut causa secunda conferebat ad esse et conservationem accidentis, a Deo ut causa prima suppletur non sane per nodum sustentantis subiecti, sed per modum causae efficientis. Quod si fiat, eadem resistentia et attractio non utique per cvepyetev substantiae non amplius existentis sed per Dei conservationem supernaturalem perseverabit eodem modo quoad effectus sensibiles et experientiae suppositos, ac si adhue subesset substantia corporea. 

Apparet facile ex dietis id, quod dicimus impulsum seu resistentiam et évepynpo, non esse actionem substantiae immanentem, sed posse dici actum promanantem ex substantia et transeuntem; unde obiectio, quod concipi non potest actio sine substantia agente, contra hane nostram hypothesim nullum habet locum. Porro sicut haec promanans resistentia distinguitur realiter a substantia ut effectus a causa, ita etiam distinguitur tamquam causa ab effectu produeto in nostris sensibus vel aliis corporibus. Adeoque illa resistentia est res quaedam media inter substantiam, cuius est effectus, et inter effectum receptum in aliis corporibus, cuius est causa.

Iam hisce positis reliqua phaenomena omnia perduraniia non secus, ae si substantia iis subesse pergeret tamquam causa, haud difficilem habent explicationem. Cum enim impulsus qui diversimode modifieatus procedebat ex singulis corporis particulis et per quem corpus agebat in alia corpora, conservetur ille idem; manebit ergo resistentia et attractio eadem , in eadem extensione per spatium (secundum omnes easdem dimensiones), ex quibus duobus concipitur quantitas. Quantitas enim (extrinseca et empirica) resultat ex eo, quod partes corporis sunt extra partes, et partes singulae per resistentiam tum se invicem tum alia corpora a suo loco excludunt ; hinc desinente substantia corporis repugnat quidem, ut quantitas manens sit quantitas corporis, sed non repugnat quantitas resultans ex remanente resistentia , culus partes sunt extra partes in spatio (1l). Ex hae ipsa ratione remanentis resistentiae et attractionis, quae prius promanabat ex singulis particulis corporis substantialis , manebit eadem gravitas , eadem sensibilis densitas vel raritas; ulterius eadem repercussio aéris ad gignendum sonwm; eadem reflexio lucis etiidem color; eadem retentio et nova susceptio et radiatio calorici, Manebunt inquam absque mutatione phaenomena omnia, quae in corporibus et ex corporibus sese manifestant; sive iam lucem, calorem , magnetismum etc. revoces ad quaedam distincta imponderabilia, sive explices per motum et undulationes aetheris progenitas ex actione corporis eiusque molecularum , in qua posteriori hypothesi physica etiam melius erit nostrae explieationi specierum. Porro ex eadem remanente multipliciter modificata resistentia , quae prius promanabat ex substantia, consequetur eadem titillatio fibrarum ad sensum gustus et odoratus, quamvis de hoc ultimo forte dari possit alia commodior explicatio. 

Interim patet, propositam explicationem nulli opinioni inter eas, quas veteres proposuerunt, melius congruere, quam sententiae S. Thomae et fere communi inter Scholasticos, qui docent, quantitatem ut primam dispositionem materiae , per quam materia est quanta et divisibilis, substantià desinente manere immediate sine subiecto; accidentia vero reliqua seu qualitates inesse et fundari in quantitate, quae tamen et ipsae sunt sine subiecto ultimo eo ipso, quod quantitas in qua fundantur, est sine subiecto. S. Thom. 3. q. 77. a. 2; 4. dist 12: q. 1. a. 1. q 3.

 Superest explicanda secundum hypothesin propositam specierum corruptio. Corpora alia non solum eodem modo afficientur ab illis accidentibus sed etiam eodem modo in ila agent, ae si adhue subesset substantia panis et vini;  et eodem modo partes singulae illius resistentiae remanentis agent in se invicem. Unde eodem modo ac prius illa accidentia per actionem aliorum corporum et per actionem mutuam poterunt aliter modificari ac immutari et proinde corrumpi ita, ut non sint amplius species panis et vini, quo posito desinunt esse species iuxta Christi institutionem sacramentales, h. e. signa praesentis corporis et sanguinis Domini, et consequenter desinit sub illis praesens esse corpus et sanguis Domini. Tum vero species, quas mutatas constat perdurare, vel dicuntur conservari sine subiecto per continuum miraculum, quod undequaque est saltem improbabile ; vel substantia connaturalis speciebus ita mutatis iuxta earum exigentiam producitur, quod videtur esse omnino dicendum (vide th. XIV. Schol. p. 224. 225).

Porro ex hae corporum actione in species et partium in .se invieem , quae fit secundum easdem physieas leges ut prius, quando suberat panis et vini substantia, intelligitur, secundum eas ipsas leges posse separari moleculas quasdam minimas e. g. per evaporationem ex speciebus vini. Illae autem minimae sic separatae moleculae non sunt amplius species sacramentales panis vel vini, atque ideo de illis eodem modo sentiendum est, ut diximus de speciebus corruptis. Hine patet, quomodo species affieiant odoratum, si odor excitetur per huiusmodi minimas moleculas ex corporibus separatas.

Ceterum , ut iam monui, non defendimus haec omnia tamquam veram et certam explicationem accidentium, qwomodo sint; sed proponimus hypothesim possibilem, qua declaretur, quomodo esse possint. Veritas theologica physicae realitatis specierum ab hac aut quavis alia speciali explicatione philosophica modi non pendet; gratulabimur ergo ei, qui modum aptiorem et probabiliorem nos docuerit, dummodo reipsa sit integrae veritatis theologicae explicatio, non autem eius detorsio in sensum alienum et christianae antiquitati inauditum. Neque enim possumus consentire, ut quaestio certo theologica de rediitate physica speclerum sacramentalium, quam ex auctoritate et consensione amplissima demonstravimus , habeatur velut mere philosophica , et sepositis argumentis theologicis subordinetur systemati philosophico, quod in se videri poterit admodum probabile sed certe rationi non est evidens, et quatenus veritati theologicae repugnat, demonstratur esse falsum, 


 



   

 

CAPUT III. DE SS. SACRAMENTI FRUCTU.

Tesis XVII 276

Tesis XVIII 281

Tesis XIX 284 (hasta la 288)


No hay comentarios.:

Publicar un comentario