Pro divina lege ducens piæ majestatis tuæ jussa,
quando etiam reapse justa sunt et digna, quæ
studiose servenlur, coronate divinitus sancteque
domine mi, et præpotens ac sublimis imperator
noster, posteaquam accepi datum ad oblatas ma-
jestati tuæ preces a religioso Ancyræ metropolitano
Niceta sacrum rescriptum, per sigillum cereuin
puniceasque propriæ manus litteras idonee muni
tum, quo hæc continebantur : « Sanctissimus
• dominus meus et universalis patriarcha, una
« cum sacra synodo, quæ ad urbem est, ac præ-
■terea cum ordinis senatorii magistratibus, quos
« requisivisti, causam hanc audiat, eique finem « imponat, legibus et canonibus consentaneum, « nihil eum impediente scripto, quod prius a majestate mea factum est: atque ubi hæc causa • pervestigata fuerit, majestati meæ scribat, a qua « quod opus facto fuerit, curabitur. Mense Augusto, « indictione vi : » pro mea virili operam dedi, ut divino huic mandato satisfacerem. Ideoque arcessitis viris senatoriis, qui mecum exercendo
examini destinati erant, et synodo, quæ tunc ad urbem erat, congregata ; concilium est coactum.
Cumque jamjam habitura principium esset indagatio, quiddam inopinatum præter exspectationem contigit; cum clerici sanctæ magnæque Dei Ecclesiæ sponte sua subito seditionem commovissent tantam, ut ne quidem palerentur omnino de re consideranda investigationem proponi, sed plnribus horis concilium frustra laboraret, nec accipientibus ecclesiasticis causæ disceptationem, nec eliam rejicientilus. Tantum clamor quidam promiscuus erat, elquod vehementer feriret aures, indiscretus adeo quidem, ut etiam præconibus sacris obscurum clamorem compescentibus, et sim lentium indicentibus, minime voces cohibitae fuerint, Quo ego animadverso cum iis, qui mihi dati erant investigandæ rei socii, quod tempus frustra conteri nollemn, concionem dimisi, et in alterum diem venire jussiparatos, eaque secum afferentes, adjumenta, quibus se superiores evasuros putarent: penis et exsecrationibus diris maximeque horrendis (ut equidem arbitrabar) implicans eos, qui postridie ausuri essent tumultuari, aut quid quam proloqui, vel ex usu, vel ex gratia, vel alio affectu, quod publice vel privatim eos tangeret, atque ad violationem contemptumque sacrorum canonum, et mendacio stabiliendo faceret. Ventum ergo postridie, jamque rursus ecclesiastici aderant ad instandum, etiam cum rei essent. Nec jam ut interrogarentur, exspectabant; sed mox omnia complebantur indecora facie rerum ac perturbatione, majorque confusio erat in altero, quam in priore concilio. Quamobrem denuo concionem solvi, et exainen sustuli ; cum jussissem, ut exponendæ causæ duo vel tres e quolibet ecclesiasticorum ordinum seligerentur, qui rotunde rem proponere nossent, ac tum loquendi, tum audiendi modum recte tenerent. Simul edixi, sacros adducerent canones, si quos haberent contrarios iis, qui ab adversa parte proferentur, aut aliajurium adminicula:nultitudinem interim promiscuamque turbam cohibentes, quæ non ex æqui et boni ratione, sed vi causam disceplet, ipsumque auditorium turbet Itaque rursus instituta concione tertio, convenerunt universi de quibus dictum, jamque apertas et erectas ad auscultandum aures habebant, quod aliquid rei splendide ac præclara se audituros putarent. Verum nihil usquam erat tale, sed merus omnino tumultus, et strepitus, et incitatus animorum impetus, et populus iterum more bacchantium furentes ostentans oculos, et multorum verborum ceu prius etiam acciderat, vana consumptio. Tandem post multas diei horas, elsero jam vespero, quod eis ita visum esset, prolata est in medium venerabilis aurea bulla sacratissimm majestatis tuæ, majori concessa Ecclesis, cum de aliis quibusdam diversus capitulis, tum de quæstione proposita complectens hæc ad verbum:
• Quicunque vero episcopatus jamdudum evecti sunt ad metropolium sublimitatem, vel si episcopatus ad archiepiscopatuum, aut metropolium dignitatem ascenderunt: manebunt et ipsi eadem in dignitate ac gradu, nec eos quisquam ad infe riorem rediget locum, sed habere debebunt hoc jus, ut innovari nequeant, quemadmodum et sancitum est et obtinuere; nisi forte beneficium ejusmodi ceu temporarium, et personis circumscriptum, ab aliquo eis imperatore concessum sit.
"Præter hanc vero sacram bullam auream, insinuatum est etiam scriptum constitutæ divinitus majestatis tuæ, jus dicentis unter indicatum religiosum metropolitanum Ancyra, ac reverendissimum chartularium, atque nonnullos e majore Dei, Ecclesia, decessoris nostri jussu, missos ob causam propositam, quod quidem secundum majorem Ecclesiam pronuntiat.
Cumque tum hæc ipsa, tum longitemporis dura-tionem, instar alicujus teli objicerent: negabant abrogandam rem quæ tanto jam temporis inter-vallo ex longa minimeque interturbata consuetu-dine obtinuisset. Quæ cum ad tollendos canones nobis haud sufficere visa fuissent, ipsique metro-politani permoleste ferrent tam alienas a ratione contradictiones ecclesiasticorum; ac vicissim ac-clamarent ecclesiastici, et ad sacrum imperato-rium tribunal provocarent, nec prius se causam suam actures asseverarent, nisi hæc abrogata fuis-sent: suspensa denuo fuit quæstio, tuæque ma-jestatis examini reservata. Ut autem sacra quoque majestas tua cognoscat, non ob nullum pretium operæ nobis hoc datum fuisse mandatum, nec obi-ter aut negligenter tractatum, visum est medio-critati nostræ, omnem librum sacrum (si fieri pos-set) evolvere, sacrosque canones universos curiose perquirere. deque his ejus, quo de rgitur, intel-ligentiam percipere, postque cognitionem hanc, scripto exhibere divæ majestati tuæ quæ inventa essent. Quæ sane recensenti a principio ad finem usque..... ut et singuluis et particulatim propositis juribus cujusque partis instructa tua majestas æquissima et incorrupta, certo cognoscat religio-sos metropolitanos, qui de his litigant, non de re-bus iniquis contendere. Quapropter audi, quæso, serenissime imperator. Qum multi canones inme-dium allati fuissent multique libri sacri reper-tum ex eis est, uti deinceps indicabitur, multos sacros ac divinos canones, legesque civiles, et acta sanctarum universalium synodorum vetare, ne ad metropolium sublimitatem episcopatus evebantur: cum ordinem singulis modumpue statuant, nec ulli rerum fines transilire, vel appetere non convenien-tia, permittant. Atque uti minime producentis omnibns orationem prolixiorem faciens, sacris au ribus tuis molestus sim, saltem prolatis in medium majoris momenti canonibus et ex quibus solis elu-cescere vcritas poterit, cæteros omittam. Cum pa-triarcha quidam Antiochenus olim ordinationem ecclesiarum Cypri sibi vindicaret, deque hoc in sancta et universali tertia synodo quæsitum fuisset: sententia divorum Patrum edita est hujusmodi, sicuti canon eisdem septimus declarat:
Rem quæ novo more præter leges ecclesiasticas, et sanctorum Patruin canones admittitur, omniumque libertatem tangit, nuntiavit religiosissimus episcopus Reginus, eique adjuncti reverendissimi episcopi provinciæ Cypriorum, Zeno Atque Evagrius Unde.cum morbi communes majoris curationis egeant, ut qui majus quoque damnum ferant, præsertim si neque mos antiquus accesserit, ut episcopus urbis Antiohenæ ordinationes in Cypro faciat, quemadmodum per libellos et orationes suasdocuere viri reverendissimi, qui concilium hoc nomine adierunt; immunitatem ab omni habebunt injuria et violentiosanctorum ecclesiarum, quæ in Cypro sunt, præsides, secundum canones sanctorum Patrum, et antiqnam consuetudinem, per seipsos ordinationes reverendissimorum episcoporum facientes. Idem vero et in aliis diœcesibus provinciarum, quæ ubique sunt, observabitur: ut nullus religiosissimorum episcoporum provinciam alienam, quæ olim et ab initio ejus, vel antecessorun ipsius manu non fuerit, occupet. Qninetiam si « quis occupaverit, et sibi subjecerit, adhibita, vi, restituat eam, ne Patrum canones violentur, nec sacri muneris prætextu, potestatis mundanæ fastus irrepat, neve nobis haud observantibus libertatem eain paulatim amittamus, quam nobis largitus est per sanguinem suum Dominus noster Jesus Christus, omnium liberator Ille mortalium. Placuit ergo sancto et universali concilio, ut cuique provinciæ pura serventur et inviolata jura, quæ a principio etjam olim habet, secundum consuetudinem priscam: metropolitano quolibet licentiam habituro, ut copias actorum suam in securitatem accipiat. Quod si quis sanctionem pugnantem cum iis, quæ modo decreta sunt protulerit, eam irritam essa debere placuit huic universo sancto et universali concilio. Et hoc quidem decretum fuit a sancto tertio concilio.
Cum eidem preccs essent oblatæ ab Eunomio quodam, sanctæ Nicomediensis ecclesiæ præside, Dadversus Anastasium Nicænæ pontificem ecclesiæ, qui Basinopolitanum episcopatum per surreptioinussonet pontosenquod hand its pridem dicta civitas Nicæna per Valentinianum et Valentem imperatores ad metropolis ordinem evecta fuisset, qui recens ad imperii regii culmen in ea fuerant elati : exclamante Eunomio,injuriam sibi τὸ fieri: perquisivit rem sancta synodus, iis etiam præsentibus senatoriis magistratibus, qui nomine Marciani Augusti concilio intererant: quodque sic opus esset facto, decretum imperatorium, quo dicta Nicæna civitas ad metropolis sublimitatem evehebatur, perlectum fuit; quod in hanc perscriptum erat sententiam :
Imperatores, Cæsares, Valentinianus et Valens pii, felices, perpetui augusti, victores, Nicænis. Licet studium nostrum jam inde manifestum et conspicuum factum sit omnibus, ex quo imperii culmen,et reipublicæ gubernacula voluntate Numinis suscepimus: tamen præter hæc referemus etiam ad felicitatis ipsius initium, quod civitas vestra referta mortalibus et exsultans ob felicitatem nostram, gaudii lætitiæque causam universo populo præbuit. Quare cum metropolis olim appellata fuerit, idque leges antiquæ contineant: eadem, quæ Nicomedienses, nobis sancientibus, consecuti sunt, quin inconcussa rataque mansura sint, et in posterum augenda quoque civitati vestra, nullum esse dubium potest. Duret igitur in perpetuum hæc consuetudo, et civitas vestra metropolis sit : ea consuetudine, quæ in processione Bithyniarchæ servatur, permanente. Nam nemo quid aliis adimit. Augescat,ila volente Numine, civitatis vestræ dignitas. Ideoque læti vota duplicate, atque ob ea gaudete, quæ honor ipse vobis largitus est, omni deinceps ambiguitate cessante : considerantes, quo pacto aterna mansuetudo et providentia vobis ex sanctionibus nostris obtigerit.
ff
Et hæ quidem illæ fuerunt imperatorum litteræ, Nicanis concessæ. Cum autem eas indigne (velut apparet) tulissent Nicomedienses, edictum aliud eorumdem imperatorum pro Nicomediensibus factum fuit, ex episcopi Nicomediensis petitione: quod ipsum quoque lectum fuit in synodo, hanc perscriptum in sententiam :
Valentinianus, pius, felix, augustus, Nicomediensibus salutem. Consuetudo velus, quæ circa privilegia vestræ civitatis jam olim obtinet, servabitur.Non enim incrementum honoris Nicænæ civitatis juri vestro potest officere, quandoquidem hoc ipso Nicomediensis urbis augetur dignitas, quod illa secundo consistens loco, nietropolis appellatione vocetur. Illustrissimi præsides, qui nomine Marciani augusti concilio intererant, dixerunt : Neutræ ex his sacris Litteris de episcopo loqunutur, sed ambæ civitatibus honorem largiuntur. Et sacræ Litteræ divæ memoriæ Valentiniani ac Valentis, quæ tum temporis Nicenorum civitati jus metro policum tribuebant, peculiariter præcipiunt, ne quid aliis civitatibus adimatur. Et sanctorum apostolorum canon de uno métropolitano per quamlibet provinciam loquitur. Quid igitur sancta e synodo de hoc videtur? Exclamavit sancta synodus. Canones rati sunto. Canonibus satis fiat. Atticus, religiosissimus episcopus Nicopolis an tiquæ Epiri, dixit: Canonis hæc verba sunt : Ut in unaqualibet provincia metropolis episcopus auctoritatem habeat, atque is ipse constitnat omnes, qui sub eadem provincia sunt, episcopos. Et hac canonis mens est. At Nicomediensi episcopo, quoniam hæc urbs a priscis sæculis est metropolis,hoc ipsum debetur, ut omnes episcopos qui ejus provincia continentur, ordinet. Sancta synodus dixit : Hæc omnes volumus. Hæc ubique rata sunto.Hæc placent universis. Joannes et Constantinus, patricii, cæterique religio-sissimi episcopi Pontica diocesis, dixerunt : Canones unum illum agnoscunt metropolitanum qui antiquior est. Adeoque manifesto patet, ad religiosissimum Nicomediensem episcopum pertinere ordinationes.Quandoquidem hæ leges, id quod etiam vestræ constat magnificentiæ,nomine duntaxat metropolis Nicætam civitatem cohonestarunt: cujus antistites episcopis provinciæ cæteris honore solo præfertur: sancta synodus dixit: Hi canonice rem exposuerunt. Recte rem exposuerunt. Omnes eadem dicimus. Εt rursun canones rati sunto. Canonibus satisfiat. Quibus ita communiter approbatis, conclusionem intua lere præsides, atque sententiam hujusmodi: Auctoritatem metropolitani in Ecclesiis Bithyniæ religiosissimus Nicomediensis episcopus habebit, Nicæno metropolitani duntaxat honorem obtinente, nihiloque minus ad imitationem cæterorum provinciæ episcoporum, Nicomedieusi subdito. Nam hoc ita sacra visum est synodo. »
Hoc eadem sancta synodus secuta decretum, canonem duodecimum dictavit, prohibentem, ne una provincia_scindatur in duas, neve metropolitani duo in una provincia sint. Simul abdicationem episcopo comminatur in posterum, qui circumcursitando per apicem sacrum id tentaturus sitconsequi : sanciens, ut is episcopus, qui ab imperatoria potestate jus metropoliticum jam nactus sit, honore duntaxat fruatur, salvis et integris veræ metropoli suis juribus. Ejus canonis hæc verba sunt :
Pervenit ad nos, quosdam præter ecclesiasticas leges ad eos, qui rerum poliuntur, accurrisse, perque pragmaticas sanctioncs unam provinciam in duas divisisse. Quo fiat ut in eadem provincia duo sint metropolitanii. Decrevit ergo sancta synodus, in posterum ab episcopo nihil tale tentandum. Quippe qui hoc molietur, gradu suo excidet. Quæcunque vero civitates per imperatorias litteras metropolis nomine cohonestate fuerint, honoris duntaxat fructum percipiant, una cum episcopo, qui cujuslibet civitatis Ecclesiam regit; salvis scilicet veræ « metropoli suis juribus. Atque his assensus est eliam Marcianus imperator hoc sacro edicto cundito. Eum,qui cuicunque civitati, vel jamdudum exsistenti,vel mnodo conditæ,jus episcopatus sui, vel aliud quodpiam privilegium adimit, etiam imperatorio permissum infamia notat hæc constitutio, bonorumque publicatione multat, ipsum etiam conatum improbans. »
Excipit autem sitas in Scythia provincias et Leontopolim Isauria. Lex item exstat alia, cujus hæc verba sunt :
"Firma sint ecclesiastica privilegia universa. Itemque rursus alia. Sacros canones non minus, quam ipsas leges valere,leges volunt. Et quod canones prohibent, id etiam prohibent leges. »
Et hæc quidem sufficiunt ad probandum, non
duos metropolitanos in una esse provincia,sed tem-
pore priorem,itemque jam pactos metropolitanos, η
honore duntaxat aliis episcopis praestare, cæteros "
qui subditos ei, qui reapse metropolitanus est;
deinceps vero, cum ipse rei conatus etiam prohim
beatur,episcopum id ausum facere, gradu suo de-
jici : nullum denique privilegium ex iis, quæ prius
alicui adhæserunt episcopatui,a quoquam adimen-
dum. Quod autein non fas sit ea, quæ concernunt
episcopos, secundum sacram sanctionem pragma-
ticam procedere, sed juxta Patrum duntaxat de-
terminationes, quos et canones vocant : id ex
aliasanctæ hujus universalis quartæ synodi actione
percipi potest. Nam cum civitas Berylus metropoli-
ticum jus impetrasset ab eo Theodosio prin-
cipe (24 25),qui ad discrimen illius majoris,minor
dicitur, Eustathius, ejus urbis episcopus, illa con-
cessione metropolitici juris elatus, adversus Pho- "
tium metropolitanum Tyri, quæ Phonicum metro-
polis est, insurrexit : cumque duos quosdam ei
subjecios episcopos, veluti metropolitanus depo-
suisset, et ad presbyterorum gradum detrusisset,
alios ordinavit. Quod minime ferens Photius, ad
sanctam synodum sese contulit. Ac lite mota,
sententiam secundum se pronuntiatam tulit, cum
nihil Eustathio Berytensi profuisset, quod impera-
toriis se litteris munitum diceret, quæ sibi po-
testatem ejus rei facerent. Non enim attendebat
iis synodus,quæ ab ipso dicebantur; sed in examine
causa,cum praesides, synodum prius disertis hisce
verbis interrogassent : Placuit orbis sacralissimo
« domino,ne secundum sacras epistolas, aut san-
« ctiones pragmaticas,episcoporum negotia proce-
♥ dant,sed juxta Patrum canones. Dicat ergo sancta
< synodus,an fas sit, ut per sacram pragmaticam san-
« ctionem alterius jura Ecclesiæ alii rapiantepiscopi?
‹ Sancta synodus respondit.Adversus canones nihil
« pragmaticum valebit. Canones Patrum rati sunto.
* Cumque præsides iterum dixissent: Jam tempus
• est, ut a synodo erudiamur,an fas sit, ut secun-
Ya paro acá porque no termino más.
https://scholarios.graeca.org/pgfront/index.html?vol=119&page=877
No hay comentarios.:
Publicar un comentario