martes, 14 de julio de 2026

https://mlat.uzh.ch/browser/7697:20 

EPISTOLA XV.   GELASII PAPAE AD EPISCOPOS ORIENTALES.

    Quod in Acacii aliorumque damnatione synodo nova opus non fuerit, et quod Petrum Alexandrinum absolvere Acacius sine sedis apostolicae auctoritate non potuerit.   Tum de episcopis catholicis sede sua sine discussione dejectis.


    Dilectissimis fratribus universis episcopis Orientalibus Gelasius.


 Quid ergo isti prudentes viri, et argutis mentibus totius religionis interna rimantes, in Orientis partibus  constituti, si cognoverunt hujusmodi personam in Antiochena Ecclesia constitutam, cur communicando talibus praebuere consensum?   Cur non illico reclamarunt, cur non se a tali contagio removerunt, cum tam [ al. jam] evidenter adverterent ideo Calendionem depulsum (anno 483) ut haereticis panderetur introitus?   Quare hic nihil de re nihil de fide Christiana, nihil de personarum examinatione tractarunt?   Si vero illi eorum se communioni voluntarie subdiderunt, ab apostolica sede certe separati sunt, cum talibus et apud tales, etiamsi esset necesse fieri, nulla posset omnino synodus provenire.   Quod si ignorasse se dixerint qualis Antiochiae post Calendionem successisset antistes, quid mirum, si qui in Oriente positi, quae in regione sua contigerint scire nequiverunt, ea quae apud apostolicam sedem gesta fuerant ignorarent?   Cur tamen, posteaquam ad eorum notitiam pervenit qualis esset sacerdos apud Antiochiam constitutus, non ejus consortia continuo respuerunt?   Quid excusationem de ignorantiae colore praetendunt, cum hodieque et manifestata contagia perfidorum, et a nobis saepius exprobrata sectentur?   Quo satis apparet, quia ne tunc quidem etiamsi cognoscerent refutarent, quando nunc etiam publicata non renuunt.   Prorsus in quamlibet se partem causationemque [ al. excusationemque] convertant, manifestae veritatis ita laqueis suffocantur, ut suis ipsi verbis possint actibusque concludi, nec nisi solam perniciem obstinatae perfidiae residuam ventilare.   Haec autem, quae de Calendione venerabili dicta sunt, et in Joannis Alexandrini conveniunt certa ratione personam.   Imo, si causa eadem latius inquiratur, tantae illic tragoediae, tanti reperiuntur errores, ut si ipsi sint judices qui eadem perpetrarunt, cum evidenter fuerint confutati, a sui damnatione non temperent.   Palam enim illic aperteque monstratur, nihil aliud quam quaesitam causam, quemadmodum, catholico qualicunque depulso pontifice, haeretico Petro reseraretur accessus.   Tunc istud nemo discutiebat, synodum nemo poscebat, passim omnia licito fieri a quibuscunque videbantur: nullum discrimen rerum, nulla examinatio postulabatur Ecclesiae; sed prout de unoquoque venisset in mentem, de suis urbibus catholicus pellebatur episcopus, non solum metropolitanus, sed etiam tertiae  et secundae sedis antistes.   In his nulla rerum vestigatio quaerebatur, nulla facienda concilia jactabantur.   Subrogantur haeretici, nemo resultabat: sed velut muta pecora in captionem ducta, subditis voluntatibus perfidiam sectabantur.   Non mirum quidem, si nunc eos defendere moliantur, quorum indiscussam caecis [ al. schismaticis] mentibus secuti sunt utilitatem.   Sed miramur cur eos non pudeat in istorum damnatione de synodo non facta causari, cum sciant tot tantosque pontifices nulla synodo fuisse depulsos.   Si in istorum rejectione de non inito concilio conqueruntur, cognoscant se cur non et hoc in aliorum rejectione quaesiverint, accusari.   Si vero in caeterorum rejectione concilia necessaria non fuerunt, nec in istis necessaria fuisse cognoscant.   An in catholicorum dejectione non fuit opus, et fuit magnopere congreganda in praevaricatoris damnatione confessi?   Quid igitur restat, nisi ut dicant haereticos non fuisse?   Non ergo de synodo conquerantur, qui se palam communionis externae [ al. haereticae] perhibent sectatores.   Cur enim eis synodus necessaria fuisse videatur, qui se contra Chalcedonensem synodum venire cognoscunt, qua Eutychianus error cum auctoribus generali Ecclesiae voce damnatus est?   Nec dubium quod sicut in unaquaque haeresi, quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nullus ambigit Christianus, omnes complices, sectatores, communicatores damnatae semel pravitatis pari sorte censentur.   Ideoque fit consequens, ut sicut Timotheus atque Petrus talium sectatores, secundum illius tenorem synodi, nulla recenti facta pontificum congregatione damnati sunt: sic et qui Petro communicavit Acacius, ut criminis particeps, ita consors sit factus et poenae.   Quid igitur ambagibus et nebulis ista praetexunt, ut impudentiam suam, mentemque vesanam inanibus potius fabulis velare lethaliter, quam prodendo medicinaliter sanare contendant?   Nihil enim nobis commune cum  hominibus communionis externae.   Ideo vocatur ad judicium certe quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut convincatur objectis.   Post confessionem porro litterarum tenore depromptam cur ad judicium vocaretur Acacius, qui se confessus est Petro, quem petita sedis apostolicae praeceptione damnarat, communione sociasse: nec ei credi jam externae communionis effecto, vel pro sua, vel pro illorum, vel pro Petri defensione jam posset, cui se prius miscuerat nefando consortio, feceratque se cum ejus causa sine dubitatione communem?   Cui examinatione praemissa, et legitima si ita esset purgatione suscepto, regulariter misceretur.   Sed cum eodem nondum legitime discusso atque purgato communione sociatus, quam adhuc reo se miscuit, tam pro eodem non habuit loquendi fiduciam.   Nam cum Acacius nullo privilegio fulciretur, ut de secunda (Alexandrina) sede posset ferre judicium, non potuit jure quemquam damnare.   Simili modo, nisi primae (Romanae) sedis auctoritate percepta, nec examinandi Petri jus habuit, nec recipiendi penitus potestatem.   Quo regulariter constituto, nec apud nos Petro ullatenus absoluto, quem damnasse nos novimus, examinasse vel absolvisse, nescimus; restat ut illud demonstremus, eumdem Petrum, quem se purgatum communione recepisse praetendit Acacius, nunquam ab haereticae communionis contagio cessasse: ac non solum ipso tempore quo ei communicavit Acacius, sed etiam post communionem praevaricatoris Acacii, semper Alexandrinum Petrum in haereticorum collegio perdurasse.   Atque ita et per hunc Acacium perfidae communionis suscepisse contagium, et per eamdem illis haereticis, quibus Petrus communicabat, eadem peste conjunctum.   Qui praesumpsit non servato ordine Petrum suscipere, nec examinatum eum, nec cognoscitur recepisse purgatum: et ideo praeter sedis apostolicae notitiam, non legitimam sibi ejus receptionem usurpare voluisse, ut examinationem ejus et purgationem posset pro sua voluntate mentiri [ al. metiri], atque eum nec examinatum, nec reciperet omnino purgatum.   Quem si revera vellet examinatum purgatumque recipere, ordinem in ejus examinatione et receptione potius custodisset, ne videretur magis, quam veraciter posset jure purgare.   Sicut ergo ante non prius damnavit quam et referret et posceret ab apostolica potestate damnandum: sic et in recipiendo modum servare debuisset, ut priusquam se ei communione misceret, per sedem apostolicam posceret examinari cum, et legitima ratione purgari: cum nec examinandi aut recipiendi eum haberet ipse pontificium, et non nisi per illius sedis auctoritatem consensumque hoc posset implere, sine cujus auctoritate eum non potuerat ipse damnare et cujus principali diligentia, et discuti potuit et purgari, et ad communionem convenienter admitti.   Cum enim constet semper aut sedis apostolicae auctoritate hujusmodi personas, aut discussas vel esse purgatas, aut sic ab aliis quibus competebat episcopis absolutas, ut tamen absolutio earum ex sedis apostolicae consensione penderet: ubi utrumque defuit, nec discussionem legitimam, nec purgationem firmam, ac per hoc receptionem fuisse constat indebitam.   Si tu absque mea communione Petrum judicasti esse catholicum, meque despecto tuo eum jure recepisti, quid causeris, si illum ego a communione mea, quam tu voluisti contemptam, tanquam absque tua notitia vel consultatione repulerim?   Vis acquiescere?   meus es.  Non vis acquiescere?   non meus es.   Qui enim mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit * .   Quaero abs te, Petrum haereticum fuisse putas, an catholicum, an ab haeresi postea esse correctum?   Si haereticum, nullatenus eidem communicare debuisti, et eidem communicando, haeretici te manifestum est factum fuisse participem, et ejus consequenter ex synodi tenore veniente damnatione constringi.   Si catholicum, palam totius dogmatis es defensor, quod catholicum esse pronuntias.   Ac nihilominus illius errore censeri, si haereticum fuisse definias, sed postea correxisse praetendas, eique te purgato communicasse pronunties.   Interim in cujus persona me negligendum esse credidisti, causari non potes quod in hac eadem te ejus persona neglexerim.   Deinde cum sine me jus non habueris vel absolvendi vel recipiendi hujusmodi rite personam, nec purgatum legaliter, nec regulariter constat esse.   Quam regulariter non acceptam, tam legaliter non constat esse purgatam; et ideo non jure purgatam, quia legaliter non receptam.   Mea enim in illum manente sententia, te sine me pontificium, ut meam sententiam resolveres, non habente, qua potestate vel discussus est vel qua auctoritate receptus asseritur?   Ecce interim in his causa vestra nutat et labitur; et si haec sola fuit, prorsus tota subruitur.   Sed est adhuc aliud, quod ad cumulum vestrae convictionis accedat.   Quid enim si doceatur; non solum priusquam in ejus communionem veniretis, neque tantummodo cum ad ejus communionem venistis, sed etiam postea in haereticorum nihilominus eum communione durasse: nonne aut per illum apud vos communio perveniebat haeretica, aut in haereticam communionem vos ejus commercio transibatis?   Docete igitur Petrum Alexandrinum ab Antiocheni Petri unquam communione desiisse, et non usque ad diem cum Antiochenus Petrus in hac luce versatus est, individuum utrisque fuisse consortium.   An dicturi estis et Antiochenum Petrum fuisse correctum, cui usque in finem se non communicasse gloriabatur Acacius?   Sed quod profuit, quod illi per seipsum communicare non voluit, cum eidem per Alexandrinum Petrum sine ulla se communicare putaret invidia?   Quid facimus de tot tantisque civitatibus, ex quibus catholici pontifices sunt repulsi?   Si catholici subrogati sunt, cur catholici sunt rejecti?   Sed evidenter apparet, quia cum catholici sunt rejecti, non catholici sunt subrogati.   Restat ut catholicis haeretici quicunque successerint.   Cur eis temere communicastis?   cur non, ut ista nova facies rerum, et tanta tragoedia de pontificum successione viventium a synodo discuteretur egistis?   An de uno dolet Acacio, quod speciali synodo non fuerit confutatus, cum proprium crimen suis litteris ipse detexerit, nec audiri debuerit jam sponte confessus; et de tantis pontificibus catholicis non dolet sine ulla discussione seclusis?   Qui utique, si catholicos nossent eos quorum communionem vitaverant, his potius communicare maluissent, quam non communicantes eis dura persecutione depelli.   Ecce tanti catholici sacerdotes hoc ipso se indicant, quid apostolica sedes censuerit cognovisse, constanterque probasse retinendum, quod communionem catholicam reservantes, et eos qui apostolicae sedi communicarent, elegere consortes; et illos quibus sedes apostolica decreverat minime communicare, usque ad persecutionis incursus renuere consortes.   Certe quae sedes apostolica decreverat, Orientalibus episcopis non innotuisse jactatur.   Unde ergo tot tantique pontifices unum idemque cum sede apostolica sentientes, eamque probantes apta religioni sacrosanctae veraque sanxisse, quae non solum sequenda sibi judicaverunt, sed etiam usque ad persecutionem viriliter exerenda [ al. exsecranda]?   Ecce habuistis qui apostolicae constitutionis, et notitiam vobis ingererent, et retinendi constantiam ministrarent, si apostolica sedes misisset, vix duos aut tres dirigere potuerat.   Ecce tot pontifices, apostolicae sedis scita sectantes, ingerunt vobis notitiam, et praebent servandae veritatis exempla.   Qui contra tantos clausistis oculos ibidem constitutos, quomodo duos vel tres audire possetis?   Hoc ipso sine dubio cognovistis illos apostolicae sedi placere, quod vos displicere videbatis.   Aut illos ergo sectamini, per quos intelligebatis sedis apostolicae voluntatem: aut nihil est quod de ignorantia velitis obtendere, cum indiciis tantis et talibus abutentes, sedis apostolicae constituta, tantis testimoniis praedicantibus, respuere potius quam recipere maluistis.   Nunquid omnes isti quos memoravimus episcopi imperatori mentiti sunt?   nunquid omnes imperatoris nomen ex diptychis abstulerunt?   Cum igitur pellerentur, et vivis pontificibus catholicis successores haeretici crearentur, et non de inferioribus quibusque civitatibus, sed etiam metropolitani pontifices in catholica jugiter communione durantes, cur compassi non estis tantis fratribus vestris?   cur non adistis imperatorem?   cur non Ecclesiae causam et sacerdotii miserabilem decolorationem continuatis vocibus deflevistis?   allegantes nunquam de pontificibus nisi Ecclesiam judicasse: non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes Christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem, episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare.   Quibus Ecclesiae conciliis, qua synodo pellerentur; quid denique commisissent, ut sine ulla discussione rerum, tot Ecclesiarum praesules pro humano libitu et saecularis potestatis arbitrio pellerentur.   Inauditos, indiscussos, convictos non debere percelli.   Maxime cum novae causae et nova rerum facies appareret, ut rectores isti plebium repentinis incursionibus, pro mundanae potentiae voluntate, sacris dignitatibus privarentur.   Ex nulla veteri causa, ex nullo collegio reatus, nec participio cujuslibet erroris jam ante damnati, teneri eos convicique consortes, ut tanquam ex praeterita definitione judicarentur obstricti.   Et ideo, quia nullis ante praecedentibus causis retenti essent, cur ejicerentur, incursus qui illi essent, debere monstrari, et ecclesiasticis legibus, ut semper, oportere constare.   Saltem vel pro vestro loco illorum duceretis miseriis consulendum, formidantes in vobis quod in aliis cerneretis praeter ullum morem violenter admitti.   Si crimine respersi erant aliquo, ecclesiastica debuit examinatione cognosci.   Taceam et ad sedem apostolicam ex more deferri, ne nostra privilegia curare videamur.   Satis sit ostendere quid secundum regulas et Patrum canones facere deberetis.   Praecipue cum etiam ipsae leges publicae ecclesiasticis regulis obsequentes, tales personas non nisi ab episcopis sanxerint judicari.   Si vero de qualibet haeresi fuerant impetiti, tanto magis eos decuit ista cognoscere, qui et secundum religionis tenorem possent ista discutere, et haberent pristinum, ex quo est Christiana religio, pontificium judicandi.   Aut catholici enim erant, aut haeretici, de quibus passim illa ludibria gerebantur, et latrocinia detestanda saeviebant.   Si haeretici, prodi, discuti, et legitime convinci modis omnibus debuerant, vel suis confessionibus vel aliorum vocibus confutari.   Taceo quia ad nos paterna fuerat consuetudine referendum, tantumque commoneo quid fieri ecclesiastico jure convenerat.   Si vero catholici probabantur, vos, qui non solum in eorum depulsione cessistis, sed etiam subrogatis communicare delegistis, indubitanter haeretici.   Qui depulsis catholicis secedentibus, non ignorastis causam fidei communionisque catholicae per tantos antistites toto orbe patefactam; sed plane scientes volentesque, sine ulla discussione rerum, sine ulla synodali examinatione, sine ulla sedis apostolicae reverentia, assensistis haereticis; libenter habentes, patienterque sinentes, catholicos antistites inaudita prius et miserabili sorte detrudi.   Quos si a fide integra communioneque catholica putaretis errare, ad apostolicam sedem, secundum scita majorum, et sicut semper est factum, referre debuistis: sicut de Petro (Mongo) Alexandrino, vel de Antiocheno Petro (Gnapheo), de (Apameno) Joanne et Paulo fecisse monstratur Acacius.   Sed quoniam noveratis eos cum apostolica sede sentire, et quid sedes apostolica sua definitione censeret, per illos tantos ac tales episcopos constat Orientales antistites nullatenus ignorasse, et vos catholicae atque apostolicae communioni prodidisse contrarios, et ab eadem defecisse, cum non illis estis passione conjuncti, sed potius persecutoribus eorum societate connexi.   Hic vobis synodus nunquam venit in mentem; et certe de personis, ut dictum est, nulla veteri lege constrictis.   Hic nullo consilio, non unius urbis vel unius episcopi, sed totius Orientis Ecclesias, subiit animum vestrum facto sacerdotali concilio debere curari.   Sed homines, qui in contrariam partem toto proposito, et toto recesseratis [ al. recideratis] affectu, concilia potius necessaria etiam studio declinastis, ne per eadem tale aliquid censeretur, quo vobis, rebus evidenter ostensis et legitime confutatis, in haereticorum non liceret venire consortium.   Quid igitur de ignorantia praetenditis, cum per totum Orientem catholicam fidem communionemque sinceram sedi apostolicae congruentem, non solum cognovisse tot pontifices videbatis, sed etiam usque ad extremum constantissime defendisse?   Si nos non audieratis quid de fide et communione catholica atque apostolica censeremus, illos aspicere debuistis, et aut sequi, si credebatis esse catholicos, aut apud apostolicam sedem potius accusare, si credebatis errasse.   Quid illos juvat vel suo proposito illam tenuisse sententiam, aut cognoscendo quid sedes apostolica definiret?   Aut igitur collegas et fratres de proximo in conspectu vestro, vel catholicos sequi debuistis, vel impetere si credebatis errare; nec illis a quibus nullo discrimine vexabantur, praebere consensum, donec veritas ex omnibus patefacta constaret, et regulariter de eis ecclesiastici judicii forma procederet.   Sin vero sedis apostolicae regulam subsequendo perspiciebatis illos hanc tenere constantiam, consequenter per illos, et quid nostra definitio contineret, non habuistis incertum; et illorum persecutoribus annuendo, a sedis apostolicae, non ignorantes ejus sententiam, consortio retrocessistis [ al. vos retraxistis].   Et adhuc dicitis ignorasse vos quid sedes apostolica censuisset, cum ab illis sacerdotibus catholica fide et communione pollentibus, non verbis aut litteris, sed personis praesentibus, didiceritis universa, et ab eadem vos proprio judicio separasse videamini.   Dicitis etiam synodum in unius hominis persona debuisse tractari, quam in damnandis tantis pontificibus catholicis non quaesistis.   Quibus autem vultis, ut de talium causarum relatione credamus?   catholicis an haereticis?   ab omni haereticorum contagione discretis, an haereticorum communione pollutis?   Quis autem non videat illos esse catholicos et ab omni haeretica peste prorsus alienos, qui propriis urbibus detrusi, et in exsilium sunt redacti: et eos qui superstitibus catholicis successores fieri ausi sunt, catholicos omnino non esse, sed aut Eutychianos manifestos, aut eorum sectatoribus communicantes?   Haec pestis apud eos hodieque perdurat.   Siquidem et cum Petro Alexandrino, et cum Antiocheno Petro, indifferenter ii qui catholici successerant communione permixti sunt, et successoribus utriusque Petri hodieque miscentur.   His adde etiam illos qui, licet catholicis non successerint, sed dum catholici pontifices haberentur, talium se communione junxerunt.   Haec illa mixtura, haec est illa confusio, qua per Orientem totum inter catholicam haereticamque communionem nulla discretio est: imo qui discerni tentaverit, potius habetur haereticus, persecutione percellitur, exsiliis et afflictione multatur.   Restat ergo ut in hac colluvione cunctorum, sicut quisquis ab eadem separatus est, sincerae communionis et ideo catholicus comprobatur: ita quisquis illius detestandi commercii particeps invenietur, quantum a sincera communione, tantum a catholica atque apostolica sit remotus.   Nec praetendat quisquam, quod alicui forsitan evidentiori non communicasset vel communicare videatur haeretico.   Quid enim juvat, si illi non communicet, et his tamen communione jungitur, qui ab illius non sunt communione diversi?   Quod si eorum nulli communicavit, vel non omnino communicat, hic erit ille sincerae, catholicae, apostolicaeque communionis et fidei, alioqui nullo modo poterit indiscretae illius mixtionis insincerum vitare contagium.   Hoc modo etiam ille vir bonus Acacius Antiocheno Petro, cui se palam non communicare jactabat, per alios sine ambiguo communicasse detegitur.   Neque enim ab omnium, qui Antiocheno Petro communicabant, semet Acacius communione suspendit.   Ac per hoc quid profuit, quod videri volebat illi palam non communicare, cui per suos complices subsicivae [ al sub signo] communionis nectebatur?   Alexandrino Petro communicavit Acacius.   Sed donec advixit Antiochenus Petrus, qui utique post Acacianum cum Petro Alexandrino foedus initum defunctus ostenditur, nunquam Antiocheno Petro Alexandrinus Petrus communicare desiit.   Quod catholicorum continet relatio sacerdotum, caeterorumque in catholica durantium, nec conscientiam latere potest totius Orientis.   Et ut taceam, quod per ipsum Zenonem imperatorem, qui utique Antiocheno Petro, quem introduxerat, et cujus sacerdotium comprobaverat, sine dubio communione permixtus, communicabat Acacius, plurimos diversarum urbium praesules possumus demonstrare, quibus cum Antiocheno Petro communicantibus nihilominus communicabat Acacius, et per illos Antiocheno communicabat consequenter et Petro.   Sed haec apud Graecos facilis et inculpabilis putatur esse permixtio, apud quos nulla est veri falsique discretio; et cum omnibus reprobis volunt esse communes, in nulla monstrantur probitate constare.   Hic autem ille est Petrus Antiochenus, quem nec per poenitentiam ad communionem catholicam recipi etiam a sede apostolica poposcit Acacius.   Ac per hoc queruntur a nobis Acacium fuisse damnatum; cum hac professione praemissa, et per infectos Antiocheni Petri recepta communione, se doceatur ipse damnasse.   Ubi tamen non solum reus tenetur Acacius, sed omnes pontifices Orientales, qui pari modo in haec cecidere contagia, meritoque simili damnatione tenentur obstricti, nec inde possint ullatenus expediri, nisi dum supersunt a talibus abstinendo.   Nec nos oportet in talibus causis nisi illis credere, qui aut omnino se sciunt ab hujus perfidiae nexibus divino beneficio servare discretos, aut his qui a perfidorum consortio recesserunt.   Nam in perfidorum contagio constitutis, quam fidem pro sincerae communionis testificatione possumus adhibere, qui in sincera communione sunt polluti?   Nec eorum testimoniis niti pro veritate poterimus, qui impugnare non verentur [ al. nituntur] falsitatibus veritatem.   Restat ut non nisi illis credere debeamus qui ab omni contagione sunt liberi.




https://mlat.uzh.ch/browser/7697:19

EPISTOLA XIV, SIVE TRACTATUS GELASII PAPAE,

    In quo etiam ponit exempla epistolarum Simplicii papae atque Felicis, quod Timothei Aeluri, vel Petri Alexandrini impietatem olim cognoverint, vel visi fuerint judicasse.   Postea propriis prosequitur dictis, instruens quid adversus Graecos debeat responderi.


    Ex epistola Simplicii papae ad Acacium. *


    Illud, inquit, me non mediocriter facit attonitum, quod iisdem litteris suis Petrum, qui haereticorum dudum socius exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuae meminimus non latere, instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus, quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam, saepeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad praefatae Ecclesiae regimen existimet provehendum; eumque promittat rectae fidei definitionibus convenire, a cujus utique, sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam ab ejus communione discretus est.   Ad quam si nunc redire contendit, nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire: ac perinde non ad fastigium sacerdotalis dignitatis accedere, sed medelae, quae post poenitudinem praebenda est, consequenter aptari: animae suae cupiens reconciliatus auxilium, non gradum summi honoris affectans, qui diu convincitur fuisse perversus: ne per speciem remeantis non remedium sincerae salvationis inquirat, sed facultatem propagandae pravitatis inveniat.   Quo facto non hunc magis ab errore detrahimus, quam perniciem fidelibus irrogamus; eoque modo Chalcedonensis synodi statuta violantes, aditum saeva copulatione grassandi in Ecclesiam lupis rapacibus aperimus.   Denique ab eisdem ipsis cum quibus olim a catholica participatione divisus est, pontifex dicitur postulari: ut satis evidenter appareat non eos rectam fidem velle, sed in praesule proprio nefandi dogmatis quaerere potestatem; neque inter ipsos et veraciter sentientes, pax inde possit fida generari, unde haereticarum mentium crescit funesta damnatio, et catholicorum miseranda captivitas.


    Ex epistola Felicis papae ad Zenonem imp. *


    Ubi esse, inquit, jam consequens procul dubio pervidetis, Alexandrinae Ecclesiae pervasorem, funesta diu impunitate grassantem, vestris praeceptionibus, quibus merito dudum probatur ejectus, esse nihilominus addicendum.   An non ipse est, qui per 30 annos catholicae desertor Ecclesiae, inimicorumque ejus sectator et doctor, et ad fundendum sanguinem semper velox fuit et promptus?   Nunquid adhuc et istam dissimulationem quadam sumus ex conhibentia recepturi?   In quo revera non est opus discussione subtili, quia ejus aperta sunt crimina.


    Multa similia in diversis epistolis eorum diligens lector, si requirat, inveniet.   Praetermitto jam scripta et admonitiones papae Simplicii, quae plerique vilia aestimant, et judicant contemnenda.   Illud consideremus attentius, quod de eodem Petro, tunc cum adhuc sanum forte saperet, judicarit Acacius, qualemque de eo sententiam ad apostolicam sedem dixerit.


    Domino sancto, et beatissimo Patri, archiepiscopo Simplicio Acacius.


    Sollicitudinem omnium Ecclesiarum secundum Apostolum * circumferentes, nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes ac praecurrentes.   Sed vos divinum zelum solito demonstratis, statum Alexandrinae Ecclesiae certius requirentes, ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem, piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum.   Sed Christus Deus noster, qui diligentibus se in bonum cooperatur * , nostris cogitationibus insidens, et unam nobis in his mentem, atque eamdem pro gloria sua esse cognoscens, omnem victoriam esse perfecit, consortes nos cum tranquillissimo principe faciens, et Timotheum quidem [al. add. Ae lurum] decessorem spirantem procellas, et ecclesiasticam tranquillitatem, sicut apparuit conturbantem vitae subduxit humanae, dicens ei: Tace et obmulesce *.   Petrum quoque (Mongum), qui ab Alexandria more similiter procellae surrexerat, dissipavit, atque in aeternam fugam Spiritu sancto flante convertit, unum et ipsum de his qui olim fuerant et ante damnati.   Sicut enim in nostris archivis inventum est, et de vestris scriniis, si dignamini requirere, poteritis agnoscere, quae in tempore de eodem subsecuta, ab Alexandrino episcopo Romam ad alterutrum sint relata.   Qui Petrus filius noctis existens; et operum diei lucentium alienus apparens, omnino tenebras ad latrocinium peragendum congruas eorum cooperator inveniens, media nocte, adhuc jacente cadavere illius, qui paternos canones subverterat, insepulto, subrepsit in sedem, sicut ipse arbitratus est, uno et solo praesente, et eo qui consors illius insistebat insaniae: ita ut propter hoc majoribus suppliciis subderetur; nec quod sperabat effectum est.   Sed ille quidem de se ex parte vel minima judicans nusquam penitus omnino comparuit.   Timotheus (Salophaciolus sive Albus) autem paternorum canonum custos, qui Davidicae mansuetudinis exemplo subditur, et usque in finem patiens, atque potestati propriae restitutus a Christo, propriae sedis honore laetatur: et spiritualium filiorum voces accipiens, gratiam curationis exspectat, multiplicato in se honore a Christo principe sacerdotum.


    Ecce testimonium Acacii validissimum, quid de Timotheo, quid de Petro senserit.   Vere enim, sicut scriptum est in Evangelio de Caipha illo pontifice, evenit Acacio.   Dicitur enim de illo, quia cum esset princeps sacerdotum anni illius, de Domini dixerit passione: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, ut non tota gens pereat * .   Et subjungit evangelista beatus Joannes, hoc, inquiens, a semetipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius prophetavit.   Ita et hic, cum in summi esset sacerdotii dignitate locatus, utrum nolens an invitus, dubitare quippe nos ejus varietas et inconstantia fecit, verissimam de inimicis Dei tulit sententiam; quam si servare voluisset, procellam quam ab Ecclesia veraciter depulerat, rursus in Ecclesiam ipse non revocasset; et de quo dixerat, tace et obmutesce * , rursus Petri personam loqui in Ecclesia minime permisisset.   Quam similiter procellam a sancto Spiritu dissipatam esse praedixerat, quemque filium noctis asseveraverat, et quem ab opere luminis alienum, amantemque tenebras latronum operibus congruas esse narrabat: qui falsum sacerdotii nomen, ab eo qui paternos, ut ipse ait, canones subverterat, artibus dolosis sibi ipse imposuerat.   Hic Petrus, de quo beatae memoriae Timotheus catholicus, ut ipse dixit, paternorum custos canonum, Alexandrinae quondam Ecclesiae pontifex, ad sedem apostolicam multa retulit deteriora quam superius continentur, asserens specialiter et affirmans inimicum fidei, inimicum Chalcedonensis synodi per omnes exstitisse infelicitatis conatus.   Quid igitur nobis faciendum est?   Non credimus tot et tantis tantarum sedium sacerdotibus, qui omnes uno ore, uno consensu, publicam et feralem humanae salutis bestiam Petrum esse dixerunt, in cujus se communione, perniciosa conjunctione, suadentes daemonico spiritu, infeliciter sociaverat Acacius, male rursus aedificans quod bene destruxerat?   Nec opus plura hinc dicere, cum timentibus Deum et formidantibus diem judicii, et Ecclesiae unitatem diligentibus satis aperteque causa sit clara.   Haec enim sola ratio est quae unitatem dividit et concordiam dissipat: quia quandiu praevaricatorum nomina de Ecclesia non auferuntur, pacis vinculum nullatenus redintegrare permittunt.   Si enim licet sectatorum vel communicatorum Eutychetis, ut fuit ejus sectator Petrus, et communicator Acacius, in Ecclesia nomina recenseri, cur de sectatoribus et communicatoribus Arii vel caeterorum haereticorum, simili sorte non liceat?   An minoris impietatis et perfidiae Eutyches fuisse putatur quam Arius?   Nemo hoc quidem sani capitis audebit dicere.   Si ergo par est impietas, par sit et utrorumque detestatio: ne si semel talis fuerit intromissa licentia, omnibus exinde omnia liceant, fiatque, quod absit, tam passiva rerum confusio atque commixtio, ut nulla inter mundum et immundum sit secundum prophetam * certa discretio.   Non est quidem nostrae humilitatis de totius orbis dissensione ferre sententiam; est tamen nostrum de propria salute esse sollicitos, quoniam unusquisque pro se rationem redditurus est ante illud tribunal judicis et regis aeterni *, in quo etiam de verbo otioso, minimoque quadrante, sumus nostrorum rationem actuum praestituri *.   Unde et optamus, qualiacunque et quantacunque super nos importaverit inimicus, tolerare discrimina in saeculo praesenti, tantum ne causas incurramus mortis aeternae.   Sed dicitur de Petro, quanquam sine approbatione dicatur, praesertim de homine perspicacissimo [pervicacissimo legendum videtur ], qui per 30 annos famosus expugnator fuerat veritatis, quod poenitentia acta susceptus sit in Ecclesia.  Nunquam igitur per 30 annos agere potuit poenitentiam, nisi tunc cum episcopatus amore et ambitionis ardore fervebat?   O rem monstro simillimam!   ante illum potuisse locum suum sacerdotii obtinere, quam posset vel brevi pro tam immani crimine poenitens videri.   Sed solvit illum, inquit, auctoritate sua prius Acacius, et sic suscepit.   Utinam seipsum miserrimus omnium, secumque quamplurimos, non aeternae mortis compedibus alligaret!   Qui cum superbissimo praeflatus spiritu thronum humilitatis altius efferre conatur quam decuit, et praesumptionibus suis aditum undecunque conquirit, simulque per fas et nefas calcat et transit inviolabilia statuta sanctorum, cum ipso quem imitatus est auctore superbiae, in profundissimam ruinam dejectus, id dereliquit Ecclesiae, unde lugerent pacifici, fidelesque et humiles flerent.   Si enim ille modum temperata potestate servasset, nec Petrum haereticum, nullo regulari ordine absolutum, pro ejus audaci temeritate, in sua societate hodie Ecclesia suspiraret assumptum; nec caritatis, quae omnium virtutum est perfectio, et sine qua secundum Apostolum inania sunt universa quae facimus *, tanta filii pacis dispendia paterentur, nec mordendo invicem, consumerentur invicem.   Sed quolibet modo dicatur Petrus esse susceptus, apparet tamen eum fuisse haereticum, qui poenituisse pro perversitate defenditur; et quod pravus et infidelis fuerit, et de Ecclesia ecclesiastico jure projectus, ambigi dubitarique non potest.   Sed concedamus paulisper poenituisse eum, quod nullatenus verum est; videndum ergo est quomodo, id est utrum qui ordine competenti, regulari severitate excisus et exstirpatus est, poenitens recte et consequenter receptus sit.   Sed nunquam docebitur, nunquam monstrabitur, nunquam omnino probabitur ejus purgationem fuisse legitimam, quae non est competentibus regulis celebrata.   Secundae enim sedis antistitem nec expellere quisquam, nec revocare, sine primae sedis assensu, vel potuit, vel debuit.   Nisi forte confuso jam ordine rerum atque turbato, nec prima, nec secunda, nec tertia sedes debeat observari, vel suscipi secundum antiqua statuta majorum, et sublato capite, ut videmus, omnia membra vario inter se compugnent certamine, fiatque illud quod de populo scriptum est Israel: In illo tempore, non erat dux in Israel: unusquisque quod placitum erat in oculis suis faciebat * .   Qua enim ratione vel consequentia aliis sedibus defendendum [ al. deferendum] est, si primae beatissimi Petri sedi antiqua et vetusta reverentia non defertur, per quam omnium sacerdotum dignitas semper est roborata atque firmata, trecentorumque decem et octo Patrum invicto et singulari judicio vetustissimus judicatus [ al. vindicatus] est honor?   Ut pote qui Domini recordabantur sententiam: Tu es Petrus, et super hanc petram fundabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.   Et tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris vel solveris in terra, erunt ligata vel soluta in coelo *. Et rursus ad eumdem: Ecce ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando convertere, et confirma fratres tuos * , et illud: Si amas me, pasce oves meas * .   Quare igitur ad Petrum tam frequens Domini sermo dirigitur?   nunquidnam reliqui sancti et beati apostoli non erant simili virtute succincti?   Quis hoc audeat affirmare?   Sed ut capite constituto, schismatis tolleretur occasio * , et una monstraretur compago corporis Christi, quae ad unum caput gloriosissima dilectionis societate concurreret; et una esset Ecclesia, cui fideliter crederetur, unaque domus unius Domini et unius redemptoris, in qua de uno pane et de uno calice nutriremur *.   Qua ratione, sicut dixi, majores nostri, reverendi illi Ecclesiarum magistri, clarissimaque illa populi Christiani lumina, quos merita virtutum suarum usque ad confessionis gloriosissimas palmas, et martyrii fulgentes extulere coronas, ad illam sedem quam princeps apostolorum sederat Petrus, sui sacerdotii sumpta principia repleti Christi caritate mittebant, suae inde soliditatis gravissima firmitatis roboramenta poscentes.   Ut per hanc speciem omnibus appareat vere unam esse per omnia, et indissolubilem Christi Ecclesiam, quae concordiae vinculo mirabilique caritatis textura composita, sola et indivisa per totum ostenderetur esse tunica Christi, quam nec milites ipsi qui Dominum crucifixerunt, dividere ausi fuissent *.   Quae nunc si propter perfidiam Petri, Acacii tyrannicam superbiam, impiamque praesumptionem ejus, violatur atque conscinditur, videte et sapienter expendite, in quam grave periculum nostra deducitur conscientia, dum tanta majorum solvitur observantia.   Quis enim non agat quodcunque libuerit, si semel in consuetudinem corruptus ordo pervenerit?   Si autem hoc sacrilegum est etiam cogitare, cur non cum diligentissima observatione teneatur haec forma majorum, cum sit in hoc observationis tenore ineffabilis indubitataeque unitatis evidens et grande mysterium?   An duae sunt Ecclesiae et duo pastores?   Absit. Unus est enim qui fecit utraque unum * , tollens de medio inimicitiarum parietem in corpore suo.   Cur ergo per Petri et Acacii nomina rursus inimica sepis intexitur, quam semel Christi crux, mors et sanguis destruxit, solvit et evertit?   Non ergo dividat eos interpositum Petri et Acacii nomen, quos tanti mediatoris pretiosus sanguis univit.   Postremo aequum est ut qui alios libenter et competenter vultis habere subjectos, cedatis et ipsi antiquo more majoribus, ut confidenter imperare possitis minoribus vestris.   Duodecim certe fuere apostoli, paribus meritis, parique dignitate suffulti.   Cumque omnes aequaliter spirituali luce fulgerent, unum tamen principem esse ex illis voluit Christus, eumque dispensatione mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in praecipua urbe vel prima primum et praecipuum dirigeret Petrum.   Ibique sicut doctrinae virtute sublimis emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus, aeterno hospitio conquiescit, praestans sedi, quam ipse benedixit, ut a portis inferi nunquam pro Domini promissione vincatur *, omniumque sit fluctuantium tutissimus portus.   In quo qui requieverit, beata et aeterna statione gaudebit: qui vero contempserit, ipse videbit qualia genera excusationum in die obtendat judicii.   Me enim credo, spero, confido in Christo, quod ab ejus caritate nec tribulatio, nec angustia, nec gladius, nec persecutio, nec vita, nec mors unquam poterit separare *.   Incumbat persecutio, saeviant leges, militi Christi gloriosius est mori quam vinci: fraudari praesentium commodis melius quam carere futuris.




dfdfd


 EJUSDEM EPISTOLAE FORMA BREVIOR.

    Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis Gelasius.


    Valde mirati sumus, quod vestra dilectio quasi novam et veluti difficilem quaestionem, et adhuc tanquam inauditum quippiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores, non habentes quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti jam ratione convicti, sola contentione submurmurant: non quia sit alicujus momenti quod garriunt, nec inveniunt penitus quid loquantur.   Ubi magis eos qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur, quam illos qui a veritate exciderunt, et ab antiqua Ecclesiae traditione sunt devii, profanas vocum novitates et ineptias caducae perversitatis obtendere.   Quibus eos vestra dilectio retulit jactitare, ideo Acacium non putare jure damnatum, quod non a speciali synodo videatur fuisse dejectus, et insuper dementiam suae vanitatis accumulare pueriliter, adjicientes: praecipuae pontificem regiae civitatis.   Quapropter stultitiam respuentes inanium querelarum, percurrere vos oportet ab ipsis beatis apostolis, et considerare prudenter quoniam patres nostri, catholici videlicet doctique pontifices, in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum deinceps voluerint, firmumque constare, nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari, qualibet recenti praesumptione permiserint; sapientissime providentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus recidivis omnis integra definitio turbaretur.   Nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisae pestes resumptis certaminibus, contra fundamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere: quid fieret si subinde fas esset perfidis inire concilium?   cum quaelibet illa manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat falsitas, etsi ratione, vel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens.   Quae majores nostri divina inspiratione cernentes, necessarie praecaverunt, ut quod contra unamquamque haeresim coacta synodus pro fide, communione, veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post haec retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi; sed auctore cujuslibet insaniae, ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus; quoniam manifeste quilibet vel professione sua, vel communione posset agnosci.


    Et ut brevitatis causa priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit vestigare: Sabellium damnavit synodus, nec fuit necesse ut ejus sectatores postea damnarentur, singulas viritim synodos celebrari, sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos qui vel pravitatis illius, vel communionis exstitere participes, universalis Ecclesia duxit esse refutandos.   Sic propter blasphemias Arii, forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conventu, Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive sensu sive communione deciderit, sine retractatione concludit.   Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium, synodus semel gesta condemnans, ulterius ad nova concilia venire non sivit; sed universos quocunque modo in has blasphemias recidentes, tradito sibi limite synodali refutavit Ecclesia, nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente, noviter quae fuerant salubriter constituta, temerasse.   Non autem nos latet in tempestate persecutionis Arianae plurimos pontifices de exsiliis, pace reddita, respirantes per certas provincias congregatis secum fratribus Ecclesias composuisse turbatas; non tamen ut illius synodi Nicaenae, quidquid de fide et communione catholica definiverat, immutarent, nec nova quemquam prolapsum damnatione percellerent, sed illius decreti tenore nisi resipuisset, judicavere damnatum, essetque consequens, ut nisi corrigeret, damnationi procul dubio subjaceret.   Quibus convenienter, ut dictum est, ex paterna traditione perpensis confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem oportere prae caeteris, quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit; pro suo scilicet principatu, quem beatus apostolus Petrus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet.


    Haec dum Acacium certis comperisset indiciis a veritate deviasse, diutius ista non credens, quippe quem noverat exsecutorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos exstitisse, per triennium fere litteris destinatis eumdem monere non destitit, sicut per diversos missa familiariter scripta testantur.   Quibus ille primum tanquam dedito silentio nihil respondere proponens, tandem aliquando missis litteris profitetur, se Alexandrino Petro, quem expetita apostolicae sedis exsecutor ipse quoque damnaverat, absque apostolicae sedis notitia communione permixtum.   Beati autem Petri sedes, quae Alexandrinum Petrum se tantummodo damnasse, non etiam solvisse noverat, non recepit; atque ideo, ne per Acacium in Petri quoque consortium duceretur, ipsum quoque a sua communione submovit, et multis modis transgressorem a sua societate fecit alienum.   Hic si examinatio quaeritur, jam judicio non erat opus, postquam litteris suis ipse confessus est.   Si auctoritatis pondus inquiritur, Chalcedonensis synodi tenore illius definitionis exsecutio reperitur, quo damnati illic erroris communicator effectus, praefixae nihilominus damnationis particeps existeret; quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto, et exsecrationem sui gestat et poenam.   Quo tenore Timotheus etiam, atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem tenuisse videbantur, non repetita synodo, sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae, ipso quoque Acacio postulante vel exsequente, probantur esse damnati.   Quod si, utrum errori vel praevaricationi communicarit Acacius, forsitan dicatur oportuisse constare, breviter praebemus ad ista responsum, aut enim ipsi doceant Petrum veraciter legitimeque purgatum, et ab omni haereticorum contagione rite discretum cum ei communicavit Acacius, si ejus communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum, aut si, quod magis est verum, convenienter atque legitime Petrum non probaverint expiatum, restat ut ejus in expiatione fuerit, et qui ei communicavit, infectus.


    Nec plane tacemus quod cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi: ut pote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus judicare judicio.   Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus.   Quapropter constat satis Acacium nullum habuisse pontificium sententiam sedis apostolicae sine ulla ejus notione solvendi.   Qua certe synodo hoc illa praesumpsit, quod nec sic absque apostolica sede fas quidem haberet efficere?   Cujus sedis episcopus?   Cujus metropolitanae civitatis antistes?   Nonne parochiae Heracleensis Ecclesiae?   Si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere, nulla ejus consultatione quaesita; itane vero non licuit primae sedi Chalcedonensis synodi constituta, sicut decuit, exsequenti, hujusmodi praevaricatorem sua auctoritate detrudere?   Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more majorum, etiam sine ulla synodo praecedente, exsolvendi quos synodus iniqua damnaverat, et damnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem.   Sanctae quippe memoriae Athanasium synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit.   Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnaverat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit.   Itemque sanctum Flavianum pontificem Graecorum congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit; potiusque illic receptus fuerat, Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo sola submovit, et pro veritate ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit.   In qua ut ergo sola jus habuit absolvendi eos quos synodica decreta perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos damnasse cognoscitur.


    Quod si quis haec ab apostolica sede vel secundum synodum acta reprehendit, praeter quod prisca rerum probatione convincitur, interim multo magis Acacio non licuisse fatebitur.   Dicat ergo qua ipse synodo secundae sedis antistitem qualemcunque, certe catholicum, et a catholicis ordinatum, nec de catholica fide et communione aliquatenus, impetitum, duxerit excludendum; et haereticum manifestum Petrum, sua quoque exsecutione damnatum, catholico pontifici permiserit subrogari.   Qua synodo tertiae sedis episcopum sanctum Calendionem fecit expelli, ac nihilominus eidem Petrum tam manifestum haereticum ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui.   Qua denique per totum Orientem synodo, ejectis orthodoxis, nullo crimine maculatis, pravos quosque et criminibus involutos sua provisione supposuit.   Qua synodo tot aliena privilegia nefandus populus invasit?   Sed libri non sufficient si tragoedias ejus quas per Ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim describere moliamur.   An illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem visus est jactare personam?   Cur igitur, quando voluit obstitit Basilisco tyranno, certe et haeretico vehementer infesto?   Cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam non subdidit voluntatem?   Ecce potuit in aliis resultare si vellet.   An non Apostolus dicit: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, reatu pariter sunt irretiti?   Sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio, nec hoc eum fallere litteris suis ipse quoque testatur Acacius, qui et eum nihilominus universa recte gessisse conscripsit, et suo consilio haec eadem gesta non tacuit.   Quasi vero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praevaricator exstiterit, et non in omnibus quos vel fecit, depulsis catholicis pontificibus, tanquam tyrannus, Ecclesiis quibuscunque praeponi; vel taliter praepositis perversa communione permixtus est, qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi.   Quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus a propria sede dejectis, non nisi haeretici potuerunt introduci?   Quibus tamen cunctis, vel auctor fuit Acacius subrogandis, vel subrogatis communicator accessit, his utique qui a communione nullatenus discrepabant.   Cur ergo vel cum haec fieri videret, non sicut sub Basilisco jam fecerat, ad apostolicam sedem referre curavit: ut si solus ipse non poterat, junctis, cum eadem consiliis atque tractatibus apud imperatorem possent, quae religioni competerent, allegari?   Nam si Basiliscus, ut dictum est, tyrannus haereticus, scriptis apostolicae sedis vehementer infractus est, et a plurimis revocatus excessibus, quanto magis legitimus imperator qui se catholicum videri volebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum ejusdem Acacii esset specialis fautor et amator, et qui litteris suis tam ipsum Acacium, quam sanctum papam Simplicium magnum laudibus extulisset, quod haeretico constantissime restitissent?   Cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri nolebat ullatenus, quae desiderabat expleri?


    Ponamus tamen, etiamsi nulla synodus praecessisset, cujus apostolica sedes recte fieret exsecutrix, cum quibus erat de Acacio synodus ineunda?   Nunquid cum his qui jam participes tenebantur Acacio, et per Orientem totum catholicis sacerdotibus violenter exclusis, et per exsilia diversa relegatis, socii evidenter existebant communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes quam sedis apostolicae scita consulerent?   Cum quibus ergo synodus erat ineunda catholici pontifices fuerant undique jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus jam nec licebat habere conventum, dicente psalmo: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.   Nec ecclesiastici moris est, cum his qui pollutam habent communionem, permixtamque cum perfidis miscere concilium.   Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam hujusmodi praevaricatio repulsa est, potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum, nec cum talibus haberi licebat, adducta est.   Nam et quid ageretur de fide catholica intelligere si vellent, ignorare non poterant cum viderent catholicos pontifices, nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum novas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli; et caeteri quid caverent, ex illorum qualitate discernere potuissent.   Restat igitur ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dederunt, meritoque ab apostolica sede caeterisque catholicis non jam consulendi erant, sed potius notandi.   Risimus autem quod praerogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae civitatis.   Nunquid apud Mediolanum, apud Ravennam, apud Sirmium, apud Treviros multis temporibus non constitit imperator?   Nunquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam quidpiam suis dignitatibus usurparunt?   Nunquid Acacius ut Joannem quemlibet hominem catholicum tamen, a catholicis ordinatum de Alexandria excluderet, Petrumque in haeresi jam detectum atque damnatum, absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltem illic habita, hoc audacter arripuit ut Calendionem de Antiochia depelleret, haereticumque Petrum, quem ipse damnaverat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur?   Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum quam ejus civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum jura censetur.   Nam quod dicitis, regiae civitatis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum.   Sicut enim quamvis parva civitas praerogativam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat.   Sit clara urbs illa potestate praesentis imperatoris, religio sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.


    Sed dicatur forsitan de Alexandrino et Antiocheno, certis ex causis principem magis illa quae gesta sunt, non Acacium praecepisse.   Sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cujus familiaritate et favore fruebatur, salvam fore de ejus injuria contumeliaque vindictam, tantum ut Ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et nova in utroque pontifice causa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret.   Et si, sicut semper esset effectum, sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenirent, non a saeculari viderentur qualescunque pontifices, et si errore humanitus accedente, non tamen contra religionem ullatenus excedente potestate percelli.   An et haec justa ratione principi suggerenda non erant?   Regiae civitatis honore sublimis si factus erat illa regia civitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior.   Si autem in his quae pro religione fuerant exerenda, exstitit contemptibilis atque despectus, et aut segnis, aut fiduciam non habens intimandi, in quo per regiam civitatem major effectus est?   Nathan propheta palam publiceque in facie regi David, et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commisisse non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit.   Hic autem vir bonus et sacerdos egregius, in tantum se et suggerere potuisse monstravit, et noluisse deprompsit, imo favisse patefecit, ut et imperator cuncta se ex ejus gessisse consilio non taceret, et ipse imperatorem magnis praeconiis elevaret ista facientem; seseque proderet his agendis rebus fuisse participem.


    Sed esto Calendion nomen imperatoris abstulerit, Joannes principi mentitus fuisse jactetur: quae tamen, cum novae essent causae, nova debuit ecclesiastica provenire discussio.   An qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interveniente synodo dejici debuerunt; et in Deum, qui summus et verus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis, secundum synodum qua haec est damnata perfidia, non oportebat excludi?   Quid per totum Orientem de innumeris urbibus pulsi catholici sacerdotes, et haeretici subrogati?   Novae certe erant causae, et his consequenter nova synodus debebatur.   Cur tunc non venit in mentem ut in talibus causis pateretur a principe saltem qualiscunque synodus celebranda, ut quocunque vel colorato judicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices viderentur exclusi, non solum quarumcunque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites?   His omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consensit Acacius communicando cunctis qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati.   Apostolus autem dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, reos indubitanter ascribi.   An haec licuit saeculari potestati et actis talibus Acacio consentienti absque ulla synodo, quam ipsa rerum novitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere; et sedi apostolicae non licuit secundum tenorem synodi Chalcedonensis in veteri utique causa et veteri constituto justa definitione damnatis inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere?   Sed Acacius, inquiunt, principibus obviare non potuit.   Cur Basilisco, quia voluit, obviavit?   Cur ipsi Zenoni, ne palam Petro Antiocheno, quamvis latenter hoc fecit, communicare videretur, non commodavit assensum?   Ecce resultanti non restitit imperator; ecce vim nolenti non intulit; ecce refugienti contagia manifesta concessit; postremo cur tanto tempore cum ista gerere tur vel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam deferre curavit?   Sed prius laudator factus est ipse gestorum, quam vel praemoneret talia esse tentanda, vel ne tentarentur obsisteret: sicut sub Basilisco jam fecerat.   Cur illis caeteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus, indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti?   Postremo si ille defuit suis partibus, et quae sacerdoti catholico competerent agere non curavit; ideo sedes apostolica quod ad eam pertinebat vel potuit vel debuit praeterire?   Quolibet modo haereticorum complicem refutavit, et consortem communionis externae a sua communione dimovit, nec opus fuit nova synodo, cum veteris constituti sufficienter hoc forma praescriberet; nec opus fuit ut haec facienda Orientis episcopis intimaret, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei non ignorasse manifestum sit, et communicando haereticis subrogatis, facto tali consensisse.   Non dubium est etiam externae communionis effectus, atque ideo cum eis jam nec potuisse, nec debuisse sedis apostolicae scita tractari.   Ecce agnoverunt in eorum professione qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur.


    Ecce agnoverunt quemadmodum a talibus recedendo, imo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica deviarit Acacius, seque pariter cum eodem errori subdiderit.   Ecce agnoverunt quam justis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant, et illi qui perstantibus obviabant, ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius, ejusque pariter quicunque complices exstiterunt; atque ab illa merito communione cum his discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus, a pontificibus catholicis discrepando, cognoscitur separasse, jureque sententiam ille damnationis excepit, caeteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus.   Cui si communicaverant Orientales episcopi, antequam huc referret, pari utique sine dubio reatu probantur involvi, jureque per eum sententiam transgressionis susceperunt, tanquam facti cum eodem communionis externae.   Qui utique non consuli, tanquam nostrae communionis homines, jam deberent; sed tanquam in contrario positi consortio refutari.   Si vero non communicaverant antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant, et ipsi potius de eodem huc referre, atque apostolicae sedis vigore perculsum merito comprobare, cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam.   Sed quia ab illorum societate desciverant, et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant, quia in sortem reciderant praevaricatoris Acacii, et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter astringi.   Ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodieque manere persistunt.   Sed sicut hi simili conditione constricti, complicem suum non possunt judicare non jure damnatum; neque rei reum possunt competenter absolvere; sic illo praevaricatore juste damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati: neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi; quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eamdem perfidiae reciderant actionem; sic in uno eodemque qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, trangressio est punita cunctorum.


    Quae ad instructionem vestrae dilectionis satis abundeque sufficere judicamus, quamvis eadem latius, si Dominus concesserit facultatem, studeamus exponere: quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit, praepropere censuisse.   Quae tamen sententia in Acacium destinata, etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cujus erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praesertim cum secretim dirigenda videretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum: tamen quia orthodoxis ubique dejectis, et haereticis tantummodo eorumque consortibus jam relictis in Oriente, catholici pontifices, aut residui omnino non essent, aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter cognovit sententiam in Acacium fuisse prolatam.   Quae congregatio facta pontificum, non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque convenit, sed potius secundum tenorem veteris constituti, particeps apostolicae exsecutionis effecta est; ut satis appareat Ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi jam omnino non posset, ubi potuit, et cum quibus potuit nihil penitus omisisse quod ad fraternum pertineret pro intemerata fide, et sincera communione tractatum.





https://mlat.uzh.ch/browser/7697:17

EPISTOLA XIII.   AD EPISCOPOS DARDANIAE.

    Acacium solius apostolicae sedis judicio jure damnatum ostendit.


    Gelasius episcopus urbis Romae ad Dardanos.


    Valde mirati sumus quod vestra dilectio quasi novam veluti difficilem quaestionem, et adhuc tanquam inauditum quidpiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores, non habentes quod pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti jam ratione convicti, misera [ al. sola] contentione submurmurant, non quia sit alicujus momenti quod garriunt, sed quia non inveniunt penitus quid loquantur.   Ubi magis eos qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur, quam illos qui a veritate exciderunt, et ab antiqua Ecclesiae traditione sunt devii, profanasque vocum novitates, et ineptias caducae perversitatis obtendunt, quibus eos vestra dilectio retulit jactitare.   Ideo Acacium non putare jure damnatum, quod non speciali synodo videatur fuisse dejectus; et insuper dementiam suae vanitatis accumulant, pueriliter adjicientes praecipue pontificem regiae civitatis.   Quapropter stultitiam respuentes inanium querelarum. percurrere vos oportet ab ipsis beatis apostolis et considerare prudenter quoniam Patres nostri catholici [ al. addit videlicet] doctique pontifices in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro veritate, pro communione catholica atque  apostolica secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare; nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt; sapientissime praevidentes quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus recidivis [ al. furoris residui] omnis integra definitio turbaretur.   Nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fondamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere, quid fieret, si subinde fas esset perfidis inire concilium?   cum quamlibet illa [ al. illius] manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat et falsitas, tametsi ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen contentione non cedens.   Quae majores nostri divina inspiratione cernentes, necessarie praecaverunt, ut quae contra unamquamque haeresim coacta [ al. addit semel] synodus pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent post haec novis retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi: sed auctore cujuslibet insaniae, ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus: quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione posset agnosci.   Et ut [ al. addit brevitatis causa] priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit vestigare, Sabellium damnavit synodus; nec, ut sectatores ejus postea damnarentur, necesse fuit singulas viritim synodos celebrari, sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos qui vel pravitatis illius vel communionis exstitere participes, universalis Ecclesia duxit esse refutandos.   Sic propter blasphemias Arii forma fidei communionisque catholicae, Nicaeno prolata conventu, Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem, sive consensu sive communione deciderit, sine retractatione conclusit.   Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium, synodus semel gesta condemnans, ulterius ad nova concilia venire non sivit; sed universos quocunque modo in haec consortia recidentes, tradito sibi limite synodali, refutavit Ecclesia; nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente novis ausibus, quae fuerant salubriter constituta, temerasse.   [ al.   Non autem nos latet plurimos, etc.] Propterea tempestate quoque persecutionis Arianae plurimi catholici sacerdotes de exsiliis, pace reddita, respirantes; [ al. per certas provincias congregatis secum fratribus ecclesias composuisse] sic cum catholicis nihilominus fratribus Ecclesias composuere turbatas, ut non tamen illius synodi Nicaenae quidquid de fide et communione catholica et apostolica definierat immutarent, nec nova quemquam prolapsum damnatione percellerent, sed illius tenore decreti, nisi resipuissent, censerent [ al. judicarentur] esse damnatos.   Quibus convenienter (ut dictum est) ex paterna traditione perpensis, confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum quod universalis Ecclesiae probavit assensus, non aliquam magis exsequi sedem prae caeteris oportere, quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente et tenuit semper et retinet.   Haec dum Acacium certis comperisset indiciis a communione catholica deviasse, diutius ista non credens, quippe quem noverat exsecutorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos exstitisse, per triennium fere litteris destinatis eumdem monere non destitit, sicut per diversos missa frequenter scripta testantur.   --Quibus ille cum debito [ al. tanquam debito] silentio diu non respondere proponeret, episcopalis quoque directa legatio est, ac nihil ominus pagina destinata quae praemoneret eum suorum ante meminisse gestorum. et quae primitus pro fide catholica desudasset, oportere respicere. Contestans, et blandiendo pariter et minando,  ne se a corpore catholicae unitatis abscinderet: simulque quoniam hunc Joannes secundae sedis antistes gravibus pulsaret objectis, ad primae sedis audientiam cohortatus est, vel venire debere vel mittere.   Licet enim synodus iteranda non esset, tamen congrueret, ut cujuslibet civitatis episcopus primae sedis judicium non vitaret, ad quod convenerat secundae sedis antistes, qui nisi a prima sede non posset audiri, praecipue qui praejudicatis animis nulla synodo a Graecis fuisset exclusus; etiam apud eos causam suam nec posset omnino dicere, nec deberet: quia ab inferioribus episcopis potior, nisi a prima sede (sicut dictum est) vel discuti potuisset, vel si ita ratio postulasset addici etiam cunctis Orientalibus episcopis cum ipso Acacio in Petri communionem recidentibus cum secundae sedis episcopus catholicus ab externae communionis hominibus esset nullatenus judicandus.   Sed Acacius non solum despexit satisfacere postulatis, verum etiam ipsam legationem sedis apostolicae blandimentis, praemiis, perjuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore promisit, integram praesulis apostolici causam de omnibus esse servandam Petri communione pollutam redire perfecit, in tantum sedis apostolicae despiciens potestatem, ut non solum ejus auctoritati non cederet, sed etiam potius in consortium communionis externae per legatos suos niteretur abducere; fieretque apostolicae sedi necessitas eos ipsos quos direxerat sacerdotes honore pariter et communione privare, ne tali contagione videretur infecta, satisque monstraret  non se Acacii specialiter odisse personam, sed respuere foedera perditorum: quae etiam in suis pontificibus detestata convenienter horreret, nihilominus autem litteris suis Acacius indicarat; et in Alexandrini Petri se communionem, quem expetita sedis apostolicae auctoritate exsecutor ipse quoque damnaverat, sine ejusdem apostolicae sedis consultatione promptissime recidisse, et accusationem Joannis, laudesque Petri proprio sermone deferre.   De quibus, si utique confidebat magis vel venire, vel mittere debuisset, ut et praesentem de mendaciis quae dicebat posset confutare Joannem, et praeconia Petri quae digesserat rationabiliter allegaret, quod cum minime fecerit, satis evidenter ostendit, nec Joannem se posse convincere, nec legitime receptum Petrum habere fiduciam perdocendi, solumque sibi monstravit inesse propositum lacerandi catholicos, haereticosque laudandi, seseque eorum potius, quos laudabat, docuit esse participem, quam catholicorum, quos nitebatur decolorare, consortem: tulitque de se ipse judicium, cum damnati hominis communione pollutus, damnationis ejus factus est particeps.   Ita et sedes apostolica quod ad necessariam diligentiam respiceret nil omisit, et Acacius secundum formam synodi Chalcedonensis, qua error cui communicavit elisus est, sicut de haeretico homine scriptum est, suo judicio condemnatus apparuit, justeque sedes apostolica, quae utique se Alexandrinum Petrum damnasse, non etiam solvisse memorat, ne per Acacii pristinam communionem Petri quoque collegium, cui Acacius communicaverat, incideret, ipsum competenter Acacium a sua communione submovit.   Quapropter utrum errori vel praevaricationi communicaverit Acacius, quid opus erat nova discussione cognoscere?   cum jam litteris suis esset ipse confessus, ac, sicut scriptum est, Ore tuo justificaberis, et ore tuo condemnaberis * , verborum suorum vinculis et reus teneretur et jure plectendus.   Cur ipse in nova causa, quam synodus nulla praecesserat, Joannem, quem suis litteris impetebat, qualemcunque secundae sedis episcopum, in primae sedis beati Petri apostoli judicio confutare despexit; et ut causam diceret, seu per se, seu per alium, vel venire, vel destinare contempsit: indignum habens cujuslibet civitatis antistes ad primae sedis venire judicium, ad quod secundae sedis cerneret venisse pontificem, quod Anatolius Constantinopolitanae urbis episcopus missis legationibus pro sua persona fecisse monstratur?   Ecce etiam in hac parte vocem non habent conquerentes: ecce, inquam, ad legitimum est vocatus examen, ubi vel suas partes justis allegationibus defensaret, si ille apostolicae sedis refugit examen in Joannis catholici pontificis negotio vestigando, quemadmodum sedes apostolica de receptione Petri haeretici sua auctoritate resoluti, Acacii fuerat secutura judicium?   An sedem apostolicam congruebat paroeciae Heracliensis Ecclesiae, id est Constantinopolitani pontificis, vel quorumlibet aliorum, qui cum eodem, vel propter eum fuerant congregandi, judicium praestolari?   Cum apostolicam ejusdem primae sedis audientiam Constantinopolitanus episcopus declinaret, qui utique etiamsi metropolitani esset jure suffultus, etiam inter sedes haberet locum; primae tamen sedis cognitionem fas non habuit refutandi, ad quam secundum canones, appellante secundae sedis antistite, vocabatur ad nostrorum causam.   Hoc ipso satis ostendit reum se esse confessum, qui ad legitimum  judicium apostolatus adesse contempsit; nec poterat ultra differri, ne, sicut dictum est, antiqua illius communione durante, cum sese jam sociasset externae, sedes quoque apostolica per eum pollueretur contagiis perfidorum, dignumque esset vel praevaricatorem, vel contemptorem judicii competentis, manifestissime scilicet de suo negotio desperantem, a catholica atque apostolica integritate et communione secludi.   --Hic si examinatio quaeritur, jam judicio non erat opus; posteaquam et litteris suis ipse confessus est, et ad legitimum judicium vocatus adire pertimuit, si auctoritatis pondus inquiritur, Chalcedonensis synodi tenor cum apostolica sede consentiens, et illius definitionis exsecutio reperitur condemnati illic erroris communicator effectus: praefixae nihilominus ibidem particeps damnationis apparuit, quoniam  idem ipse error qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto, et exsecrationem sui gestat et poenam.   Hoc tenore etiam Timotheus Aeturus, atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem quoquomodo tenuisse videbantur, non repetita synodo, sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae, ipso quoque Acacio postulante vel exsequente probatur esse damnatus; nunc autem ipsi doceant legitime Petrum fuisse purgatum, et ab omni haereticorum contagione rite discretum cum ei communicavit Acacius, si ejus communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum, aut si, quod magis est verum, convenienter atque legitime Petrum probare non potuerunt expiatum (propter quod etiam ad apostolicae sedis judicium Acacius vel venire vel destinare non ausus est); restat ut in ejus communicatione [ Al. ut ejus inexpiatione] fuerit, et qui ei communicavit infectus.   Non reticemus [ Al.   Nec plane tacemus] autem quod cuncta per mundum novit Ecclesia; quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum, sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi, utpote quod [ Al. quae] de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus.   Quapropter cum satis constet Acacium nullum habuisse pontificium, sententia [ Al. sententiam sedis apostolicae sine, etc.] sedis apostolicae damnatum, sine ulla ejus notione solvendi; dicant certe qua synodo hoc ille praesumpserit, quod nec sic quidem absque apostolica sede fas haberet efficere?   cujus sedis episcopus?   cujus metropolitanae civitatis antistes?   Nonne paroeciae Heracliensis Ecclesiae?   Si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere, nulla ejus consultatione quaesita, itane vero non licuit primae sedi Chalcedonensis synodi constituta, sicut decuit, exsequenti, hujusmodi praevaricatorem sua auctoritate detrudere?   Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more majorum, etiam sine ulla synodo praecedente, et absolvendi quos synodus inique damnaverat, et damnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem: sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit.   Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnarat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit; itemque sanctae memoriae Flavianum pontificum [ al. additur Graecorum] congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat [ al. quia illic receptus non fuerat], Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo submovit, ac pro veritate, ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit--in qua pontificibus innumeris, qui latrocinio corruerant Ephesino, veniam poscentibus, sola concessit, et in sua perfidia permanentes, nihilominus sua auctoritate prostravit: quam congregatio quae illic pro veritate reparanda collecta fuerat, est secuta; quoniam sicut id quod prima sedes non probaverat, constare non potuit, sic quod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit; ubi etiam consequenter ostenditur, quia male gesta synodus, id est, contra Scripturas sanctas, contra doctrinam Patrum, contra ecclesiasticas regulas, quam tota merito Ecclesia non recepit, et praecipue sedes apostolica non probavit, per bene gestam synodum, id est, secundum Scripturas, secundum traditionem Patrum, secundum ecclesiasticas regulas, pro fide catholica et communione prolatam, quam cuncta recepit Ecclesia, quam maxime sedes apostolica comprobavit, et debuerit et potuerit immutari; bene vero gestam synodum juxta supradictum modum, nova synodo nullatenus immutandam.   Proinde si Eutychen fatentur haereticum, male gestam apud Ephesum synodum, qua est receptus, pariter fatebuntur, et per bene gestam synodum Chalcedonensem, quod Eutyches vel cum eo sentientes talia sunt rejecti, velint nolintque, consentient, atque ideo bene gestam synodum novis exagitationibus refricari non licuisse cognoscant.   Qui si forsitan dixerint, eo tenore Ephesinam quoque synodum non licuisse mutari, rursus haec eadem quae supra deprompsimus, planius repetita perpendantur, id est, quia contra fidem, contra veritatem communionemque catholicam vereque Christianam, non recte gesta synodus legitima synodo pro fide, veritate, communioneque catholica, vereque Christiana, modis omnibus secludenda est, et injusta synodus justa synodo submovenda.   Pro fide autem, et veritate, et communione catholica, bona synodus, vereque Christiana, semel acta, nulla nec potest nec debet novae synodi iteratione convelli, sed secundum bene gestam synodum recteque praefixam, si quis ab ejus tramite deviarit, consequenter ac sufficienter ejus definitione plectendus, meritoque illius subjacet constitutis, nec opus est per singulos quosque deviantes, jureque plectendos, novas rursus synodos introduci; cum ex illius tramite, quae auctorem cum errore damnavit, quisquis quolibet modo, quolibet titulo complex ejusdem fuerit factus erroris, ut ejus se contagione polluerit, competenter et particeps ejusdem damnationis existat, ejusque poena puniatur obstrictus, cujus maluit inire consortium.   Quaero ergo ab his quid de Eutyche sentiant: fuissene haereticum, an asserunt non fuisse?   Si non fuisse contendunt, quid ambagibus agunt, quid circuitionibus praestigiisque se contegunt?   Palam se Eutychianos esse pronuntient, ut in ejus sacrilego furore convicti veritatis molibus obruantur, aperteque cognoscant, non solum haec ipsa pestis Eutychiana quantum Christiano dogmati probetur inimica; sed quantas alias haereses, easque gravissimas, in sua pravitate contineat, ut in quibus foveis volutentur, et in quod praecipitium barathrumque mergantur, intelligant.   Simul autem si Eutychen haereticum negant, omnimodis publicatur, quod ideo de omnibus Eutychianae pesti communicantibus, suppresso veluti hoc ipso errore, contendunt, ut nos per talium hominum, quod absit, insidias captiosasque tendiculas in Eutychetis insaniam nitantur inducere: quod quidem etiamsi non negent, sive scientes, sive nescientes, facere confutantur.   Sin vero et Eutychen haereticum negare non audent, restat ut contra catholicam fidem, non synodum nuncupandam, sed conspirationem potius perditorum fuisse consentiant quae apud Ephesum Eutychete reducto perculit S. memoriae Flavianum, cunctosque qui illic aderant sacerdotes militari terrore compulerit tanto sceleri praebere consensum.   Atque ideo nobis necesse est pravam perversamque conspirationis illius, et latrocinalem fuisse perhibeant actionem, eamque debuisse modis omnibus aboleri, et ideo justam, bonam, veraciter Christianam Chalcedonensem synodum processisse definiant, in his quibus Eutychete depulso, cum suo fautore Dioscoro, haeresim eorum erroremque damnarit.   Hanc ergo synodum (ut dictum est) bonam, veram, justam, Christianamque esse non dubitant, per quam illa noxia sit remota.   Perspiciant ergo, tandemque concedant, quod quisquis ab ejus justae et Christianae veraeque synodi fide, communione et veritate deviaverit, vel ab ea deviantibus communionem miscuerit, sufficienter atque competenter, secundum ipsius definita, teneatur obstrictus, quoniam mala synodus bona debuit submoveri.   Bona vero synodus nulla causa est cur alia debeat synodo retractari, ne ipsa retractatio ejus constitutis deroget firmitatem.   Proinde quicunque congregationis Ephesinae tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt, et non palam sectatores Eutychetis, qui illic receptus fuerat, profitentur; qui si refugiunt, atque Eutychen se perhibent exsecrari, simul ergo et Ephesinam, qua male receptus est, conspirationem jure cessatam, et Chalcedonensem synodum, qua rejecta est, merito consentient institutam; atque ita synodum, quae pro fide catholica sit praefixa, secundum veterum formam, sicut dictum est, perspicient novellis non potuisse quaestionibus ventilari, sed juxta ejus tenorem semel legitime justeque depromptum, et jure probari recta sectantes, et sentientes contraria refutari; quod sedes apostolica, sicut decuit, antiqua traditione custodiens, non synodum duxit iterandam, sed in ejus praevaricatore pellendo hanc eamdem synodum potius exsequendam. Quapropter si quis adhuc secundum Chalcedonensem synodum haec ab apostolica sede gesta reprehendit, praeter quod et hac qua superius astruximus, et multiplici potest ratione convinci, multo magis tamen Acacio non licuisse fatebitur ista tentare.   --Dicat ergo, qua synodo, Joannem secundae sedis antistitem, qualemcunque, certe catholicum, et a catholicis ordinatum, nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum, duxerit excludendum, et haereticum manifestum Petrum sua quoque exsecutione damnatum, pontifici catholico permiserit subrogandum (cum etiamsi reus manifestus esset Joannes, post eum saltem catholicum convenisset praefici sacerdotem, sicut ipse quoque suis sacris sanctae memoriae Timotheo catholico in Alexandria faciendum promisisse legitur imperator?   ) Qua synodo, tertiae sedis episcopum [ al. addit. sanctum] Calendionem idem expelli fecit Acacius: nihilominus eumdem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam necesse [ al. nec se] communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui?   Qua denique per totum Orientem synodo ejectis orthodoxis, nullo crimine maculatis, pravos quosque et criminibus involutos sua provisione supposuit?   Qua synodo tot aliena privilegia nefandus populator invasit?   Sed libri non sufficient [ al. sufficerent], si tragoedias ejus quas per Ecclesias totius Orientis exercuit, sigillatim scribere moliamur: an illud ipsius argumentum nobis existiment opponendum, quo facinora sua in imperialem nisus [ al. visus] est jactare personam.   Cur igitur quando voluit, obstitit Basilisco tyranno certe et [ al.   Cur et] haeretico vehementer infesto?   cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam [ al. addit nimirum] non subdidit voluntatem?   Ecce potuit et in aliis resultare, si vellet [ al. sed noluit.   An non Apostolus dicit, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus reatu pariter sunt irretiti?   sed .   . . ] sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quidquid ipse Zenon imperator suis litteris profitetur, cuncta sese ex Acacii gessisse consilio, nec hoc eum fallere litteris suis ipse pariter testatur Acacius, qui et eum nihilominus universa recte gessisse conscripsit, et suo consilio haec eadem gesta non tacuit.   Quasi vero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praevaricator exstiterit, et non in omnibus, quos vel fecit, depulsis catholicis pontificibus, tanquam tyrannus, Ecclesiis quibusque praeponi, vel taliter praepositis perversa communione permixtus est, qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quod se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi.   Quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus propria sede dejectis non nisi haeretici potuerint introduci?   quibus tamen cunctis, vel auctor fuit Acacius subrogandis, vel subrogatis communicator accessit; his utique quia [ al. qui a] communioni haereticorum nullatenus discrepabant.   Cur ergo vel cum haec fieri videret Acacius, non sicut sub Basilisco jam fecerat, ad apostolicam sedem referre curavit, ut si solus ipse non poterat, junctis cum eadem consiliis atque tractatibus, apud imperatorem possent quae religioni competerent allegari?   Nam si Basiliscus (ut dictum est) tyrannus et haereticus scriptis apostolicae sedis vehementer infractus est, et a plurimis revocatus excessibus; quanto magis legitimus imperator, qui se catholicum videri volebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque  pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum ejusdem Acacii esset specialis fautor et amator; et qui litteris suis tam ipsum Acacium quam sanctae memoriae papam Simplicium magnis laudibus extulisset, doceretur quod haereticis constantissime restitisset [ al. restitissent]. Cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri [ al. prohibere] nolebat ullatenus quae pro haereticis desiderabat impleri?   Ponamus tamen etiamsi nulla synodus praecessisset, cujus apostolica sedes recte fieret exsecutrix, cum quibus erat de Acacio synodus ineunda, nunquid cum his qui jam participes tenebantur Acacio, et per Orientem totum catholicis sacerdotibus violenter exclusis, perque exsilia diversa relegatis, socii evidenter existebant, communionis externae prius se ad haec consortia transferentes, quam sedis apostolicae scita consulerent.   Cum quibus ergo erat synodus ineunda?   Catholici pontifices fuerant undique jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus jam nec licebat habere conventum [ al. addit dicente psalmo: Non sedi, etc.] (quia moris ecclesiastici omnino non esset cum his qui pollutam communionem tenerent, permixtamque cum perfidis, ullum miscere concilium); propheta quoque dicente: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo; ( odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo ).   Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam hujusmodi praevaricatio repulsa est, potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum, nec cum talibus habere licebat, adducta est.   Nam et quid ageretur de fide catholica, si intelligere voluissent, ignorare non poterant, cum viderant catholicos pontifices nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum novas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli, et caeteri quid caverent, ex illorum discere qualitate potuissent.   Restat igitur ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dediderunt, meritoque ab apostolica sede, caeterisque catholicis non jam consulendi erant potius, sed notandi.   Risimus autem, quod praerogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae civitatis.   Nunquid apud Ravennam, apud Mediolanum, Sirmium, apud Treviros, multis temporibus non constitit imperator?   Nunquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam, quidpiam suis dignitatibus usurparunt?   Nunquid Acacius, ut Joannem qualemlibet hominem, catholicum tamen a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet, Petrumque in haeresi jam detectum [ al. dejectum] atque damnatum, absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltim illic habita, hoc audacter arripuit, ut Calendonem de Antiochia pelleret; haereticumque Petrum, quem ipse quoque damnaverat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur?   Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum, quam ejus civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum jura censetur: nam quod dicitis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum.   Sicut enim quamvis parva civitas praerogativam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat.   Sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio tunc sub eadem [ al, eodem] firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.   (Postremo si sibi de imperatoris praesentia blandiuntur, et inde putant Constantinopolitanae civitatis episcopi potiorem fieri posse personam; audiant Marcianum ejusdem principem civitatis, posteaquam pro augmento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens, contra regulas obtinere nihil potuit, sanctae memoriae papam Leonem summis laudibus prosecutum quod canonum regulas violari nulla fuerit ratione perpessus.   Audiant Anatolium ejusdem sedis antistitem, clerum potius Constantinopolitanum quam se tentasse talia confitentem, atque in apostolici praesulis totum dicentem positum potestate.   Ipsum beatum papam Leonem sedis apostolicae praesulem, cujus synodus Chalcedonensis auctoritate firmata est, quidquid ultra quam ab eodem pro fide et communione catholica atque apostolica illic agendum, constaret esse delegatum, per occasionem congregationis illius, praeter Nicaenos canones nova videretur actione tentatum, competenti refutatione vacuasse.   Eaque nihilominus etiam sub sanctae memoriae papa Simplicio legatum sedis apostolicae sanctae memoriae Probum Canusinae urbis episcopum Leone principe tunc petente praesente docuisse nullatenus posse tentari, neque his prorsus praebuisse consensum, atque ideo non ad civitatis cujuslibet respiciant qualitatem, sed modum dispensationis ecclesiasticae paterna traditione firmatum convenienter observent.   ) Dicatur autem [ al.   Sed dicatur forsitan] de Alexandrino et Antiocheno episcopis certis ex causis principem magis illa quae gesta sunt, non Acacium praecepisse.   Sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cujus familiaritate et favore fruebatur, salvam fore de ejusdem injuria contumeliaque vindictam tantum, ut Ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et nova in utroque pontifice causa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret; et sicut semper esset effectum (ac divinae pariter leges humanaeque censerent), ut sacerdotati concilio de sacerdotibus [ al. sacerdotalibus] judicia provenirent; non a saeculari viderentur qualescunque pontifices, etsi errore humanitus accedente, non tamen [ al. addit contra] religionem ullatenus excedentes potestate percelli.   An adhuc [ al.   An et haec] justa ratione principi suggerenda non erant?   Regiae civitatis honore sublimis, si factus erat illa regia civitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior?   Si autem in his quae pro religione fuerant exerenda, exstitit contemptibilis, atque despectus, et aut segnis, aut fiduciam non habens intimandi, in quo per regiam civitatem major effectus est?   ( an ut per ea suae praevaricationis exerceret potius tyrannidem, quam causas religionis legitime procuraret?   ) Nathan propheta * palam publiceque in facie regi David, et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commisisse non tacuit; et confessione correctum consequenter absolvit.   ( beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos Ecclesiae, majori Theodosio imperatori communionem publice palamque suspendit, atque ad poenitentiam redegit regiam potestatem; beatae memoriae papa Leo (sicut legitur) imperatorem Theodosium juniorem Ephesino latrocinio libere coarguit excedentem; sanctae memoriae quoque papa Hilarus Anthemium imperatorem, cum Philotheus Macedonianus ejus familiaritate suffultus diversarum conciliabula nova sectarum in Urbem vellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam ne id fieret, clara voce constrinxit, in tantum ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator; sanctae memoriae nihilominus papa Simplicius, et post eum sanctae memoriae papa Felix, non solum Basiliscum tyrannum, sed etiam imperatorem Zenonem pro iisdem ipsis excessibus, auctoritate libera saepius increpasse noscuntur, flectique potuisset, nisi Constantinopolitani praesulis accederetur instinctu, qui particeps externae communionis effectus, necessario in quod inciderat, jam fovebat, malens in suae praevaricationis obstinatione persistere, quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probavit eventus.   Ecce nuper Honorico regi Vandalicae nationis, vir magnus et egregius sacerdos Eugenius Carthaginensis episcopus, multique cum eodem catholici sacerdotes constanter resisterent saevienti, cunctaque extrema tolerantes, hodieque persecutoribus resistere non omittunt.   Nos quoque Odoacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, Deo praestante nullatenus paruisse manifestum est.   ) Hic autem vir bonus Acacius, et sacerdos eximius [ al. egregius], in tantum se et suggerere potuisse monstravit, et noluisse deprompsit, imo favisse patefecit; ut et imperator cuncta se ex ejus gessisse consilio non taceret, et ipse imperatorem magnis praeconiis elevaret ista facientem; seseque prodidit his agendis rebus fuisse participem.   Sed esto, Calendion imperatoris nomen abstulerit; Joannes principi mentitus fuisse jactetur, quae tamen cum novae essent causae, nova debuit ecclesiastica provenire discussio?   an qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interveniente synodo dejici debuerunt; et in Deum, qui summus et verus est imperator, Acacium delinquentem, sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis, secundum synodum qua haec est damnata perfidia, non oportebat expelli [ al. excludi]?   Quid de innumeris per totum Orientem catholicis sacerdotibus propria sede depulsis, et indubitanter haereticis intromissis?   Novae certe erant causae; et his consequenter nova synodus debebatur.  Cur tunc non venit in mentem, ut in talibus causis peteretur a principe saltem qualiscunque synodus celebranda; ut quocunque vel colorato judicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices viderentur excludi, non solum quarumcunque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites?   His omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consensit Acacius, communicando cunctis, qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati: Apostolus autem dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus * , reos indubitanter ascribi.   An haec licuit saeculari potestati et actis talibus, Acacio consentiente absque ulla synodo, quam ipsa rerum novitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere; et sedi apostolicae non licuit, secundum tenorem synodi Chalcedonensis in veteri utique causa, et veteri constituto juxta definitionem damnata [ al. justa definitione damnatum], inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere?   Sed inquiunt: Acacius principi obviare non potuit.   Cur Basilisco, quia voluit, obviavit?   cur ipse Zenoni, ne palam Petro Antiocheno quamvis latenter hoc fecerit communicare videretur, non commodavit assensum?   ecce resultanti non institit [ al. restitit] imperator: ecce vim nolenti non intulit; ecce refugienti contagia manifesta concessit: postremo, cur tanto tempore, cum ista gererentur, vel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam, referre maturavit [ al. curavit]?   Sed prius laudator factus est ipse gestorum, quam vel praemoneret talia esse tentanda, vel ne tentarentur obsisteret.   Sicut sub Basilisco jam fecerat, cur illis caeteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus, indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti?   Postremo ille defuit suis partibus; et quae sacerdoti catholico competerent, agere fastidivit [ al. non curavit]: ideo sedes apostolica quod ad eadem pertinebat, vel potuit vel debuit praeterire?   Quolibet igitur modo haereticorum complicem refutavit, et consortem communionis externae a sua communione dimovit; nec opus fuit nova synodo, cum veteris constituti sufficienter haec forma praescriberet; nec opus fuit ut haec scienda [ al. facienda] Orientis episcopis intimaret, quos ex expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei, non ignorasse manifestum est; et communicando haereticis subrogatis, facto tali consensisse non dubium est; etiam cum externae communionis effectis [ al. addit atque ideo cum eis jam] nec potuisse, nec debuisse sedis apostolicae scita tractari.   Ecce agnoverunt in eorum professione qui constantissime perdurarunt, quod fidei communionique catholicae deberetur.   Ecce agnoverunt quemadmodum a talibus recedendo, imo talibus contra moliendo, a fide et communione catholica deviarit Acacius, seque pariter cum eodem errori subdiderint.   Ecce agnoverunt quam justis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant, et hi qui perstantibus obviabant, ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius ( ad cujus praecipue vocatus examen vel venire vel mittere non curavit, ut se de his omnibus, ut confidebat, absolveret), ejusque pariter quicunque complices exstiterint, atque ab illa merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus catholicis pontificibus discrepando cognoscitur separasse; jureque sententiam ille damnationis excepit, caeterisque consortibus cum suis consortibus promulgandam; qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus.   Cui Acacio, si communicaverant Orientales episcopi antequam huc referret [ al. referretur], pari utique reatu sine dubio probabatur involvi, jureque per illum transgressionis sententiam susceperunt, tanquam facti cum eodem communionis externae; qui utique non consuli tanquam nostrae communionis homines jam deberent, sed tanquam in contrario positi consortio refutari.   Si vero non communicaverant antequam Acacius huc referret [ al. referretur], et communicantem notare debuerant, et ipse de eodem potius huc referre, atque apostolicae sedis vigore perculsum merito comprobare, cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam.   Sed quia ab illorum societate desciverant, et eorum successoribus communicare delegerant; ideo cum sede apostolica minime congruebant; quia in sortem reciderant praevaricatoris Acacii: et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter astringi, [ al. addit et] ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodie quoque manere persistunt.   Sed sicut ii simili conditione constricti complicem suum non possunt judicare non jure damnatum, neque reum [ al. rei reum] possunt competenter absolvere, sic illo juste praevaricatore damnato, ipsi quoque pari jacent damnatione prostrati, neque nisi resipiscentes, inde poterunt prorsus absolvi: quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressione [ al. transgressio est] qui in eamdem perfidiae reciderant actionem, sic in uno eodemque qui pro omnibus scripserat, vel scribendo  omnium prodiderat voluntates, transgressione punita, pariter quoque cum eodem, vel in eodem est complicum transgressio punita cunctorum.   Quae tamen sententia in Acacium destinata, etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cujus erat utique potestatis legitimae, probatur esse deprompta, praecipue cum secreto dirigenda videretur: ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum; tamen quia orthodoxis ubique dejectis, et haereticis tantummodo eorumque consortibus jam relictis in Oriente, catholici pontifices aut residui omnino non essent, aut nullam gererent libertatem plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum; rationabiliter in Acacium sententiam cognovit fuisse prolatam, quae congregatio facta pontificum non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque cognovit; sed potius secundum tenorem veteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est; ut satis appareat Ecclesiam catholicam, sedemque apostolicam, quia alibi jam omnino non posset, ubi potuit, et cum quibus potuit, nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret pro intemerata et sincera communione tractatum; quae cum universa noverint qui videntur Ecclesiis Orientalibus nunc praeesse, propterea Christianam reparari legitima curatione refugiunt unitatem; quia occasionem dissensionis hujus suis ambitionibus suffragantem deponere jam recusant; quia sine auctoritate sedis apostolicae omnium Ecclesiarum passim jura confundant, magis eligentes in errore persistere, quam praesumptionum suarum perdere facultatem, plus usurpationum suarum licentiam diligentes quam divini judicii tenentes corde respectum.   In quo necesse est velint nolint tam de fidei communionisque catholicae sinceritate neglecta, quam de paternis canonibus evidenter irruptis recipiant quod merentur, nisi dum hic tempus admittit haec damnationis aeternae pericula correctis mentibus studeant declinare, ut possint non tales permanere, quibus insolubilis est lata sententia.   Sed a talibus recedentes, ab eadem sententia non teneri: quae sicut in errore durantibus nunquam solvenda praefixa est, sic ab his erit aliena, qui exstiterint puniendae pravitatis immunes.   Haec vero ad instructionem vestrae dilectionis satis abundeque sufficere judicamus, quamvis eadem latius, si Dominus concesserit facultatem, studeamus exponere: quatenus et fidelium quisque cognoscat, nihil apostolicam sedem (quod absit) praepropere censuisse, et non habere quod juste possit opponere, perversa doceatur improbitas.   Recte autem faciet vestra dilectio, ut ista quae scribimus, pariter catholicis et contraria sapientibus innotescant: quo et sanis necessaria firmitas, et male sanis competens medicina praebeatur.   Datum calendis Februarii, Victore viro clarissimo consule.

No hay comentarios.:

Publicar un comentario