https://mlat.uzh.ch/browser/11813:2
CCVIII. EPISTOLA PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANI AD PAPAM. De primatu et praerogativa Ecclesiae Romanae.
INNOCENTIO sanctissimo papae Romano et in Christo Domino dilecto fratri nostro JOANNES divina misericordia Constantinopolitanus archiepiscopus, Novae Romae patriarcha, amorem et pacem a Domino nostro Jesu Christo et Salvatore nostro.
Scriptum a tua sanctitate per prudentissimos legatos Albertum subdiaconum et Albertinum notarium nostrae humilitati directum quam gaudenter suscepimus, et quod in eo continebatur diligentius rimatus, impossibile habuimus quomodo non omnino tuam laudaremus sanctitatem pro vestro divino zelo et ignito proposito de nostrum et vestrum secundum fidem unione, cum et haec nostram humilitatem tuae virtutis constantia, et tua digni pontificatus diligentia nos clare docuerint. Et quid enim de pluribus faciet quisquam nobis traditam ex Patribus et longo jam tempore de pia confessione traditionem, quam Christus quidem communis doctor et praedicator Christianorum populis suis tradidit vocibus. Hunc autem videntes et discipuli, et eorum ex tunc successores sancti Spiritus inspiratione illuminati et ab eo docti, suis scriptis docentes ampliaverunt, sic nostra humilitas non modice laetata est super tuae sanctitatis pro divini cultus sollicita cura. Quod autem mihi in tuae sanctitatis scripto non modicam superinduxit ambiguitatem, non abscondam. Nam et pro miro habeo quomodo unam et universalem Romanorum vocasti Ecclesiam, ut quasi jam divisam in species quasdam specialissimas, et haec uno existente grege, ovilium Christi nobis quodam modo pastoribus sub eo constitutis pastorum principe communique doctore. Et quomodo erit quod apud vos Romanorum Ecclesia mater, ut dixisti, communis aliarum Ecclesiarum, et secundum quas aliquas rationes et per quas unquam causas quaero addiscere dubitans. Quod autem mihi et plus extendit ambiguitatem dicam; et indulge mihi, sacerrime papa, si nunc primo hunc patriarchalem sacrum thronum me ascendentem, nondum de tali hac dubitatione diligentem solutionem addiscere accidit. Audiens enim quis in Psalmis David dicentem matutinis, Sion dicet: Homo et homo natus est in ea * , secundum verum utique verbi et justitiae aequitatem Jerosolymitanam Ecclesiam matrem aliarum Ecclesiarum nominabit, praerogantem secundum fidem tam tempore quam et dignitate. In ea enim utique ut novissimus omnium Christus et natus est secundum carnem et conversatus, et docens atque praedicans nostram fuit salutem, novissime per crucem pro nobis mortem sustinens, lapidem in quo corpus hujus fuit sepultum, depositum ibi reliquit. Clare utique signum suae in terris conversationis ibi Christo discipuli occurrentes crediderunt, hunc filium Deo et Patri consubstantialem esse; quamvis perfectam humanam naturam indutus, sibi secundum substantiam homo tantum in superficie videbatur. Inde Christi mirabilium fons emanavit et inde, ut ex quodam principio, alii quidam exorti sunt divina fluentes fluvii et universum orbem irrigantes, rivos etiam Ecclesiae quae apud vos est replentes. Igitur nunquid ob haec et alia talia quis Jerosolymitanam Ecclesiam matrem omnium dicet Ecclesiarum? Aut non praeornatam praedicationem audisti Pauli? A Jerusalem clare debes incipi. Dicit enim: et usque ad Illyricum praedicare Evangelium * . Haec quidem dicet quis, audiens Ecclesiam quae apud vos est generalem et universalem nominatam. Ego vero laetanter addiscam causam et acceptabo eam sine contradictione rationem habentem. Reprehensionem autem a tua sanctitate nobis superinductam silere nequeo, ut scindentibus quasi unam et desuper contextam Christi vestem, et sic a vobis usque nunc et discissis: dicente enim in Evangeliis Salvatore Christo de modo essentiae sancti Spiritus ei consubstantialis, qui ex Patre procedit et duas has substantiales proprietates dicente, de sui ipsius et Spiritus generatione dico et processione, et sibi quidem de paterna substantia testanti ineffabilem omnibus et ignotam generationem, sancto vero Spiritui ex eadem paterna substantia processionem insensibilem, et hanc omnibus et Patribus in Nicaeam concurrentibus immutabiliter sic ex Patre Spiritus processionem ampliantibus, ex tunc universi orbis synodis sacro symbolo et doctrinae nil apponentibus, in quibus et quidam tunc pontificalem thronum veteris Romae gubernantes per se ipsos interfuere, in quibusdam vero et quidam alii vestrum locum tenentes, vestris tunc pontificibus acceptantibus ea quae confirmata fuerunt et ea rata per proprias confessiones habentibus et daemoni credendi constitutionem. Hac quoque fide usque et ad nos sine aliqua interruptione perveniente, quid nos oporteat facere non parum est haesitandum in ambiguitatem atque discessionem non parvam incidere, donec de hoc quaestio solvatur. Quaero nunc hinc addiscere causam, quae divisa est et indivisibilis vestis Christi. Potentem autem nostrum moderatorem tua noscat sanctitas a se ipso prosilientem ad omnem boni notitiam et maxime ad religionis cultum. Omnia enim quibus ornatur vere homo Dei et quaecunque divinitus coronatum ornant imperatorem, haec omnia Deus ei donavit. Et ut breviter imperatoris ostendam majestatem, nosce hunc prae omnibus ejus antecessoribus imperatorem benignum et patientem, simul atque strenuum: cujus tam spiritualia quam et corporalia benigna si dicere inciperem, mensuram excederet verbum necnon et epistolae modum.
CCIX. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Respondet superiori epistolae. *
Apostolicae sedis primatus, quem non homo sed Deus, imo verius Deus homo constituit, multis quidem et evangelicis et apostolicis testimoniis comprobatur, a quibus postmodum constitutiones canonicae processerunt, concorditer asserentes sacrosanctam Romanam ecclesiam in beato Petro apostolorum Principe consecratam, quasi magistram et matrem caeteris praeeminere. Hic enim cum interroganti Domino quem homines esse dicerent Filium hominis, aliis referentibus opiniones aliorum, ipse velut inter caeteros primus eum esse Christum Dei vivi Filium respondisset, audire promeruit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * ; et post pauca: Tibi dabo claves regni coelorum * . Nam licet primum et praecipuum Ecclesiae fundamentum sit unigenitus Dei Filius Jesus Christus, juxta quod dicit Apostolus: quia fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus * ; secundum tamen et secundarium Ecclesiae fundamentum est Petrus, etsi non tempore primus, auctoritate tamen praecipuus inter caeteros, de quibus Paulus apostolus inquit: Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum * ; quos et fundamenta esse in montibus sanctis David propheta testatur. Hujus etiam primatum Veritas per se ipsam expressit, cum inquit ad eum: Tu vocaberis Cephas * : quod etsi Petrus interpretetur, caput tamen exponitur; ut sicut caput inter caetera membra corporis, velut in quo viget plenitudo sensuum, obtinet principatum, sic et Petrus inter apostolos et successores ipsius inter universos Ecclesiarum praelatos praerogativa praecellerent dignitatis; vocatis sic caeteris in partem sollicitudinis, ut nihil eis de potestatis plenitudine deperiret. Huic Dominus oves suas pascendas vocabulo tertio repetito commisit; ut alienus a grege Dominico censeatur qui eum etiam in successoribus suis noluerit habere pastorem. Non enim inter has et illas oves distinxit, sed simpliciter inquit: Pasce oves meas * , ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae. Jacobus enim frater Domini, qui videbatur esse columna, Jerosolymitana sola contentus, ut ibi semen fratris praemortui suscitaret ubi fuerat crucifixus, Petro non solum universam Ecclesiam sed totum reliquit saeculum gubernandum. Quod ex eo etiam evidenter apparet, quia cum Dominus apparuisset in littore discipulis navigantibus, sciens Petrus quod Dominus esset, se misit in mare ac aliis navigio venientibus, ipse sine beneficio navis ad Dominum festinavit. Cum enim mare mundum designet, juxta verbum Psalmistae dicentis: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus * ; per hoc quod Petrus se misit in mare, privilegium expressit pontificii singularis, per quod universum orbem susceperat gubernandum; caeteris apostolis ut vehiculo navis contentis, cum nulli eorum universus fuerit orbis commissus, sed singulis singulae provinciae vel Ecclesiae potius deputatae. Iterum etiam ut se unicum Christi vicarium designaret, ad Dominum super aquas maris mirabiliter ambulantem et ipse super aquas maris mirabiliter ambulavit. Nam cum aquae multae sint populi multi, congregationesque aquarum sint maria, per hoc quod Petrus super aquas maris incessit, super universos populos se potestatem accepisse monstravit. Pro eo Dominus se orasse fatetur, inquiens in articulo passionis: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos * ; ex hoc innuens manifeste quod successores ipsius a fide catholica nullo unquam tempore deviarent, sed revocarent magis alios et confirmarent etiam haesitantes; per hoc sic ei confirmandi alios potestatem indulgens, ut aliis necessitatem imponeret obsequendi. Quod et tunc Petrus agere coepit, quando quibusdam ex discipulis abeuntibus retro et Durus est hic sermo * dicentibus, cum dixisset Jesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? * solus ipse respondit pro caeteris: Domine, verba vitae aeternae habes et ad quem ibimus? Huic praeterera dictum in Evangelio et audisti saepius et legisti: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis * . Quod si omnibus etiam apostolis simul dictum esse reperias, non tamen aliis sine ipso, sed ipsi sine aliis attributam esse cognosces ligandi et solvendi | a Domino facultatem; ut quod non alii sine ipso, ipse sine aliis posset ex privilegio sibi collato a Domino et concessa plenitudine potestatis. Ad quod nimirum videtur illud non incongrue pertinere quod ipse solus legitur interrogasse Jesum: Si peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque septies? * , et ei soli Jesus legitur respondisse: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies * ; quia profecto septenarius universitatis est numerus, eo quod omne tempus septenario dierum numero noscitur comprehendi. Septenarius ergo numerus in se ipsum multiplicatus, in hoc loco significat universorum universa peccata; quia solus Petrus potest non solum omnia, sed omnium crimina relaxare. Demum post passionem suam Dominus Petro dixisse legitur: Tu me sequere * , quod utique non tam de sequela perferendae passionis quam creditae dispensationis debet intelligi, cum et Andraeas et quidam alii praeter Petrum sicut Dominus fuerint crucifixi; sed solum Petrum sustinuit sibi Dominus et in officio vicarium et in magisterio successorem. Unde post Ascensionem Domini Petrus, velut successor ipsius, regere coepit Ecclesiam, ad complendum duodenarium discipulorum numerum loco Judae praevaricatoris ex verbis Prophetae alium instituens et faciens subrogari, et recepto Paracleto, discipulos non musto repletos, sed Spiritus sancti gratia illustratos, ex verbis Joelis apertius comprobavit. Hic poenitentiam agere jussit, et baptizari credentes. Hic inter discipulos, curando claudum, primus fuit miraculum operatus; et in Ananiam et Saphiram uxorem ipsius, tanquam primus et praecipuus inter eos, quia mentiti fuerant Spiritui sancto, mortis sententiam promulgavit. Hic Simoniacae pestis radicem contra primitivam Ecclesiam pullulantem apostolica falce succidit, solus in Simonem magum sententiam damnationis promulgans, licet non ei soli sed omnibus communiter pecuniam obtulisset. Ipse praeterea, cum in eum mentis cecidisset excessus, vidit coelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis in terram de coelo submitti, quod omnia quadrupedia et serpentia terrae ac coeli volatilia continebat. Et cum facta esset vox dicens ad eum, Surge, Petre, macta, et manduca * , respondit: Absit, Domine, quia nunquam immunda et communia manducavi * . Et vox ad eum est facta secundo: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris * . Per quod innuitur manifeste quod Petrus praelatus fuerit populis universis; cum vas illud orbem, et universitas contentorum in eo universas significet tam Judaeorum quam gentium nationes. Qui licet postmodum ex revelatione divina ab Antiochia fuerit translatus ad Urbem, non tamen concessum sibi primatum deseruit, sedem secum potius cathedrae transtulit principatum, cum Dominus eum nullatenus minorare voluerit quem Romae praeviderat martyrio coronandum. Sane cum ipse postmodum (imo Dominus potius, qui se in eo pati asseruit: Venio, inquit, ad eum, Romam iterum crucifigi ) Romanam Ecclesiam suo sanguine consecrasset, primatum cathedrae successori reliquit, totam in eo transferens plenitudinem potestatis. Pro patre siquidem nati sunt ei filii, quos Dominus principes super omnem terram constituit. Sane cum per navim Petri Ecclesia figuretur, tunc Petrus juxta praeceptum Dominicum navim duxit in altum, laxans praedicationis retia in capturam, cum ibi posuit Ecclesiae principatum ubi vigebat saecularis potentiae altitudo et imperialis monarchia residebat, cui fere singulae nationes, sicut flumina mari, tributa solvebant certis temporibus constituta. Ipse quidem primus Judaeos, ipse quoque primus gentiles post Ascensionem Christi convertit ad fidem, ut super utrosque fideles se primatum accepisse monstraret, cum ipso die Pentecostes ad verbum exhortationis ipsius circiter tria millia Judaeorum baptismi receperint sacramentum, ac deinde Cornelium centurionem et suos quasi primitias gentium ad revelationem angelicam baptizarit. Cum autem inter apostolos ad consultationem credentium magna fieret conquisitio utrum oporteret circumcidi fideles et legem Mosaicam observari, Petrus principali fretus auctoritate respondit: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque potres nostri neque nos portare potuimus? * . Cujus sententiam subsecutus, apostolicum super ipsa quaestione decretum Jacobus promulgavit. Paulus etiam postquam abiit in Arabiam et iterum rediit in Damascum, deinde post tres annos venit Jerosolymam, ut Petrum videret, cum eo Evangelium quod in gentibus praedicaverat collaturus, ne forte in vacuum curreret aut etiam cucurrisset, cum etiam singularis apostolatus privilegium recognoscens, antonomastice scribit de illo: Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes * . Ut autem quem Dominus caeteris praefecit privilegio dignitatis, prae caeteris quoque virtutis privilegio decoraret, tantam ei contulit potestatem, quod ad umbram ejus sanabantur infirmi; ut in eo intelligatur esse completum quod Dominus dixerat: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet * . Haec autem non idcirco praemisimus ut nos, qui ei, licet indigni, successimus in apostolatus officio, extra nos ambulare velimus in magnis aut super nos in mirabilibus exaltare, cum a Domino dictum esse noverimus: Omnis qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur * . Unde cum inter discipulos ejus quaestio de majoritate fuisset exorta, respondit: Qui major est inter vos, erit omnium servus; et qui praecessor, tanquam ministrator * ; seipsum in exemplo proponens, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare * . Propter quod et ipse Petrus aiebat: Non quasi dominantes in clero, sed forma gregis facti ex animo * . Nam et alia dicit Scriptura: Quanto major es, humilia te in omnibus * . Et iterum: Principem te constituere; noli extolli; esto in illis quasi unus ex illis * . Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam * .
Sed quia per haec et alia, sicut credimus, quae tua non debet fraternitas ignorare, apostolicae sedis magisterium recognoscens, eam super quibus dam dubitationum articulis consulere decrevisti: quod utique gratum gerimus et acceptum, et tuam exinde prudentiam commendamus; non quod existimemus nos quasi sufficientes ex nobis, sed nostra sufficientia est ex Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui linguas infantium facit disertas et aperit ora mutorum. Quaesivisti etenim dubitans et addiscere volens qua ratione Romanam Ecclesiam unam et universalem in nostris litteris vocaverimus, velut in quasdam species specialissimas jam divisam; cum et unus sit pastor et unum ovile, licet sub uno pastorum principe Christo plures sint constituti pastores. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod Ecclesia duabus de causis universalis vocatur. Intelligentia namque dictorum ex causis est assumenda dicendi; cum non res sermoni, sed rei sit sermo subjectus. Dicitur enim universalis Ecclesia quae de universis constat Ecclesiis, quae Graeco vocabulo catholica nominatur. Et secundum hanc acceptionem vocabuli, Ecclesia Romana non est universalis Ecclesia, sed pars universalis Ecclesiae, prima videlicet et praecipua, veluti caput in corpore; quoniam in ea plenitudo potestatis existit, ad caeteros autem pars aliqua plenitudinis derivatur. Et dicitur universalis Ecclesia illa una quae sub se continet Ecclesias universas. Et secundum hanc nominis rationem Romana tantum Ecclesia universalis nuncupatur, quoniam ipsa sola singularis privilegio dignitatis caeteris est praelata; sicut et Deus universalis Dominus appellatur, non quasi jam divisus in species specialissimas, aut etiam subalternas, sed quoniam universa sub ejus dominio continentur. Est enim una generalis Ecclesia, de qua Veritas inquit ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * . Et sunt multae particulares Ecclesiae, de quibus Apostolus ait: Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum * . Ex omnibus una consistit, tanquam ex particularibus generalis; et una praeeminet omnibus, quoniam cum unum sit corpus Ecclesiae, de quo dicit Apostolus: Omnes unum corpus sumus in Christo * , illa, velut caput, caeteris membris excellit.
Quaesivisti etiam et te asseruisti non modicum dubitare, cupiens addiscere causam, quam accceptabis sine contradictione rationem habentem, cum David de Jerusalem dicat in psalmis matutinis, Sion dicet: Homo et homo factus est in ea * , utpote in qua Christus dignatus est conversari, praedicare pariter et docere, ac nostram operari salutem, in ea nostrae ponens fidei fundamenta, propter quod mater debet merito nuncupari, cum ex ea doctrina processerit salutaris, cur mater omnium Ecclesiarum Ecclesia Romana dicatur, quae ab Jerosolymitana Ecclesia orthodoxae fidei sacramenta recepit, cum Apostolus etiam inquiens se usque ad Illyricum Evangelium praedicasse, quod quasi a Jerusalem incoeperit evidenter ostendat. Licet autem ex praemissis intelligatur et huic inquisitioni responsum, cum Ecclesia Romana mater dicatur, non ratione temporis, sed ratione potius dignitatis (nam etsi secundum Joannem Andraeas prius venerit ad fidem quam Petrus, praelatus est tamen Petrus Andraeae, cum et in apostolorum catalogo semper primus quasi praecipuus praemittatur; non quod Petrus sit prior tempore, sed potior dignitate), ad omnem tamen dubietatem tollendam tua fraternitas debet distinguere secundum diversas nominis rationes inter Romanam et Jerosolymitanam Ecclesias, quod illa dicenda sit mater fidei, quoniam ab ea sacramenta fidei processerunt; ista vero dicenda sit mater fidelium, quoniam privilegio dignitatis universis fidelibus est praelata. Sicut enim Synagoga dicitur mater Ecclesiae, quoniam et ipsa praecessit Ecclesiam, et Ecclesia processit ab ipsa; (juxta quod eadem dicit in Canticis: Filii matris meae pugnavere adversum me * ; rursumque: Paululum cum pertransissem, inveni quem diligit anima mea; tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae * nihilominus tamen Ecclesia mater est generalis, quae novo semper foetu fecunda concipit, parit et nutrit; concipit catechizando quos instruit; parit baptizando quos abluit; nutrit communicando quos reficit. De qua Propheta dicit in Psalmo: Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem * . Et alius item Propheta. Leva, inquit, in circuitu oculos tuos, et vide omnes isti congregati sunt, venere tibi; filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere consurgent * .
Gaudemus autem non modicum, et utinam in te ac super te nostrum gaudium impleatur, quod apostolatus nostri sollicitudinem super unione Latinorum et Graecorum Ecclesiae commendasti, pro divino zelo et ignito proposito quae nos expressisti habere in tuarum serie litterarum. super qua etiam imperialis nobis celsitudo rescripsit, quod, ut verbis ejus utamur, nostrae sanctitatis est secundum praecedentes synodales operationes pro requisitis dogmatibus synodalem conventionem fieri dispensare, et nostra sic sanctitate faciente, sanctissima quae apud vos est Ecclesia non ad conventum tardabit. Licet autem, sicut ex praedictis apparet, Ecclesia Romana non tam constitutione synodica quam divina caput et mater omnium Ecclesiarum existat, et ideo nec pro disparitate rituum nec dogmatum diversitate differre debueris quin nobis, sicut tuo capiti, secundum antiquum et canonicum statum benignius et devotius obedires, cum certa non sint pro dubiis relinquenda: nos tamen pro multis necessitatibus ecclesiasticis disposuimus, auctore Domino, generale convocare concilium et synodalem celebrare conventum: ad quem si vocatus a nobis juxta ipsius imperatoris promissionem occurreris, cum haec sint dogmata quae nostris litteris requisivimus, ut scilicet membrum ad caput et ad matrem filia revertatur, Ecclesiae Romanae reverentiam et obedientiam debitam impensurus, te sicut fratrem charissimum et praecipuum membrum Ecclesiae benigne ac hilariter admittemus; de caeteris auctoritate sedis apostolicae ac sacri approbatione concilii, cum tuo et aliorum fratrum nostrorum consilio quae statuenda fuerint statuentes. Alioquin cum scandalum Ecclesiae non debeamus ulterius sustinere, qui de area Domini zizania debemus et paleas exsufflare, dissimulare non poterimus quin in ipso concilio, si desuper datum fuerit, in hoc negotio de fratrum nostrorum consilio procedamus. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur in Domino et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus per te, vel si forte justa praepeditus occasione nequiveris, per procuratores idoneos et aliquos de majoribus Ecclesiarum praelatis, statuto tempore ad concilium vocatus accedas, apostolicae sedi reverentiam et obedientiam secundum statum canonicum praestiturus; ne si secus actum fuerit, quod non credimus, tam in imperatorem ipsum, qui potest, si voluerit, efficere quod mandamus, quam in te et Graecorum Ecclesiam procedere compellamur. Super caeteris autem dilectum filium I. capellanum et familiarem nostrum, apostolicae sedis legatum, virum providum et discretum, nobis et fratribus nostris obtentu suae religionis et honestatis acceptum, ad imperialem excellentiam duximus destinandum, monentes et exhortantes attentius quatenus eum sicut legatum apostolicae sedis benigne recipias et honores, et ea sine dubitatione qualibet credas quae tibi ex parte nostra duxerit proponenda.
Datum Laterani, II Idus Novembris.
No hay comentarios.:
Publicar un comentario